Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • 8
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[8] ERAT in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum, Aesica nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in uirginum Deo dedicatarum solebat cella nutriri, ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, ‘Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd’; et sic terminans temporalem uitam, intrauit aeternam. At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.

Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: ‘Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite; nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.’ Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum dixit: ‘Accendite ergo lucernam illam, quamdiu uultis; attamen scitote, quia non est mea; nam mea lux, incipiente aurora, mihi aduentura est.’ Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam uir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius ueritas uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License