Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[16] INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat. Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum; quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret; egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem uidelicet, ritumque canendi ac legendi uiua uoce praefati monasterii cantores edocendo, et ea, quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando; quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi inuitare curabant. Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit; atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodauit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multum conturbauerunt; sed Domino donante proditi iam tunc et uicti sunt. Unde uolens Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus. inuenta est in omnibus fides inuiolata catholica; datumque illi exemplar eius Romam perferendum. Uerum ille patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac defunctus est; corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam et benigno ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est, rogatusque multum a fratribus, ut Romam reuertens, illo itinere ueniret, atque ad eam diuerteret ecclesiam; denique ibidem adiutores itineris et iniuncti operis accepit. Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiere uel legere, gratantissime susceptum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |