Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[3] NARRAUIT idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum: quia cum reuerentissimus uir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto Bosa uiro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse tempore quodam ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit. ‘Ubi cum uenissemus,’ inquit, ‘et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur; quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur. Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognouit, quia in luna quarta, dixit: ‘Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII flebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, facere?’ At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret. Intrauit ergo me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet; et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post haec hora conpetente consideremus ad mensam, adueniens quidam clamauit me foras, et ait: ‘Postulat Quoenburg’ (hoc enim erat nomen uirginis), ‘ut ocius regrediaris ad eam.’ Quod dum facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem, et uelut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: ‘Uis petamus bibere?’ At ego: ‘Uolo,’ inquam, ‘et multum delector, si potes.’ Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, quia ‘ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.’ Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac doloribus uirgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius referebat.’ |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |