Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • 8
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[8] ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita; de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia ‘corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.’ Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt. Cuius personam, uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius uersibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit; quorum primi sunt hi:

Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.

Princeps pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.

Ultimi autem hi:

Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.

Alma nouae scandens felix consortia uitae, Ciuibus angelicis iunctus in arce poli.

Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur; uir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime conparandus; qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suæbhardo; ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum; et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License