Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[23] ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit. Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae; uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat. Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica; uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus. Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae sunt. At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem. Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati. Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit. Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |