Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 2
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[2] Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit; qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et breuissimus transitus est; et nauibus honerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non paruum numerum militum, equitum uero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naues utriusque commodi fieri imperauit; quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt; ex quibus XL perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo proelio cum magno suorum discriminc uictos Brittanos in fugam uertit. Inde ad flumen Tamensim profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat; quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixae. Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. Interea Trinouantum firmissima ciuitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari sese dedit. Quod exemplum secutae, urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt. Hisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit. Exin Caesar a Brittanis reuersus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License