Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[15] ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum Ualentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Aduenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam. De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit. Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma uertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit. Sic enim et hic agente impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia puplica simul et priuata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant; alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |