Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[19] UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium; quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes corpora. Referri nequeunt, quae Christus operabatur in famulo, qui uirtutes faciebat infirmus; et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |