Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 28
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[28] HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini. Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Uergilium Aetherii successorem dederat; cuius haec forma est:

‘Reuerentissimo et sanctissimo fratri Uergilio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.

Quantus sit affectus uenientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent caritatis causa inuitari, cognoscitur. Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sacpius euenit, ut hi, qui longe sunt positi, prius ab aliis, quae sunt emendanda, cognoscant; siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.

Data die X Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.’




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License