LIBER I
[1] In Cumano nuper cum
mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma
pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus
hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque
confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum
ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim
longo inter vallo **), ad suam villam reduximus.
hic pauca primo atque ea percunctantibus
nobis ecquid forte Roma novi. <Tum> Atticus 'Omitte ista quae nec
percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso' inquit 'et quaere potius
ecquid ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen
istum cessare sed celare quae scribat existimo.' 'Minime vero' inquit ille;
'intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo
magnum opus in manihus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum' (me autem dicebat)
'quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.'
Et ego 'Ista quidem' inquam Varro iam
diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius
nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere
sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante
hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum
ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque
veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur
cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas
et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antccedat.'
[2] Tum ille: 'Rem a
me saepe deliberatam ei multum agitatam requiris. itaque non haesitans
respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum
ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophium viderem diligentissime Graecis
litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si
essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a
Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae
sine eruditione Graeca intellegi non possunt. itaque ea nolui scribere quae nec
indocti intellegere possent nec docti legere curarent. Vides autem eadem ipse;
didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte
adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil
definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt nullam denique
artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis
dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri
putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, qune docti ut
dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra
omnis suscipiatur <labor>.
Iam vero physica, si Epicurum id est si
Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid est enim
magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris,de corpusculorum (ita enim
appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti; quae cum
contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio,
adhibenda etiam geometria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut
quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis
fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse
censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
sive enim Zenonem sequare, magnum est
efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non
possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus
<se> sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari <quidem>; si
vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus quam erit illa
acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos
disserendum. Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et
ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi nec ullum
arbitror ut apud Platonem est maius aut melius a deis datum munus homini;
sed meos amicos in quibus est studium in
Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo ut ex [a] fontibus potius hauriant
quam rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde
studiosi scire possent ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror)
feci ut essent nota nostris. a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii
nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae
Menippium imitati nom interpretati quadam hilaritate conspersimus multa admixta
ex intima philosophia multa dicta dialectice quae quo facilius minus docti
intellegerent iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his
ipsis antiquatatum prooemiis philosophiae <more> scribere voluimus si
modo consecuti sumus.'
[3] Tum ego 'Sunt'
inquam 'ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam
hospites tui libri quasi domum deduxerunt ut possemus aliquando qui et ubi
essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones temporum tu sacrorum
iura tu sacerdotum tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum
locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas
aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis
et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti
philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellandum satis, ad edocendorum
parum. Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent
qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nescient. sed eam mihi non sane
probas immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non
contemnent sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris
eruditi legant philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius
multi alii qui non verba seri vim Graecorum expresserunt poetarum—quanto magis
philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophociem Euripidem sic hi
Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si
qui nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.
Ego autem Varro (dicam enim ut res est),
dum me ambitio dum honores dum causae dum rei publicae non solum cura sed
quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat
aninno haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo;
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei
publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem
hanc honestissmam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his
rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad
nostros cives erudiendos nilil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud
video quod agere possimus.
Brutus quidem noster excellens omni
genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de
rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam
Aristum Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum. quam ob rem da
quaeso te huic etiam generi litterarum.'
[4] Tum ille: 'Istuc
quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit 'quod
audio?'
'Quanam' inquam 'de re?'
Va. 'Relictam a te veterem Academiam' inquit,'tractari autem novam.'
'Quid ergo' inquam 'Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in
domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima
quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,
magnus vir ut tu existimas ipse negaret in libris, quod coram etiam ex ipso
audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarquit.'
Va. 'Est' inquit 'ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis
Antiochus scripserit.'
Ci. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu,
renovari a te nisi molestum est velim', et simul 'adsidamus' inquam 'si
videtur.
Va. 'Sane istuc quidem' inquit, 'sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne
Attico placeat fieri a me quod te velle video.'
'Mihi vero' ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita
recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?
Quae cam essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates
mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa
natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt,
avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de
vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul
esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad
bene vivendum.
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab
is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil
affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque
praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire
id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum
esse dictum, quod haec esset una hommis sapientia, non arbitrari sese scire
quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis
eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium
cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi
potest.
Platonis autem auctoritate, qui varius
et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae
forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes
nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis fillum Plato philosophine
quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina,
Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele
Peripatetici dicti sunt, qula disputabant inambulantes in Lycio, illi autem,
quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant
et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique
Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et
eam quidem plenam ac refertam, illum autem Socraticam dubitanter de omnibus
rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. ita
facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum
ordo et descriptio disciplinae.
Quae quidem erat primo duobus ut dixi
nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam
differebat. abundantia quadam ingenii prnestabat, ut mihi quidem videtur,
Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque
partitio.
[5] Sed quid ago'
inquit 'aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt,
tamen inepte quisquis Minervam docet.'
Tum Atticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros,
meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.'
'Quid me' inquam 'putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me
exhibiturum.'
Va. 'Pergamus igitur' inquit, 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone
philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera dc natura et rebus
occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in
oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse
dicibant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum csse illud summum
bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetentiarum
et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires
pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam
aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus,
claritatem in voce, in lingua etiam explanatam iocum impressionem;
animi autem quae essent ad
comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores
dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum
utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et
quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione
formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque
<absolutum> progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem
absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in
animis ponunt una res optuna. ergo haec animorum;
vitae autem (id enim erat tertium)
adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam virtus in animi
bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae
vitae adiuncta sunt. hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis
et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam
societate. ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem
pertinere ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut divitias ut opes ut
gloriam ut gratiam.
[6] Ita tripertita ab
his inducitur ratio bonorum. atque haec illa sunt tria genera quae putant
plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio
illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur
alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum
finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese
expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque
in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una
virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur
etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
Ex hac descriptione agendi quoque
aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in
conservatione <sui et in appetitione> earum rerum quas natura
praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo
laborum dolorumque susceptio multorum magnorum<que>
recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione
naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et
voluptatibus et multis vitue commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos
morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
De natura autem (id enim sequebatur) ita
dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem
quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim
esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in
utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potilisse si nulla
vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi
esse cogatur. sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam
nominabant—dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt
a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
[7] 'Nos vero' inquit
Atticus; 'quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte
deficient.' Va. 'Bene sane facis; sod enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce
modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam
appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates
igitur appellavi poiotaetas Graeci vocant, quod ipsum apud Graccos
non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero
verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est
artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis
transferenda. quod si Gracci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur,
quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.'
'Tu vero' inquam 'Varro bene etiam
meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris ut
effecisti, sed etiam verborum.' VA. 'Audebimus ergo' inquit 'novis verbis uti
te auctore, si necesse erit. earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae
ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae
sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et
ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae
earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Gracco vertam
elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi,
reliquae partes accipiendi et qasi patiendi, aquam dico et terram. quintum
genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra
dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.
Sed subiectam putant omnibus sine ulla
specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius
hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex ipia omnia expressa atque effecta
sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni
parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suos partes, quae infinite
secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod
dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla
item infinite dividi possint.
et cum ita moveatur illa vis quam
qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam
totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus
in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum
esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus. Partis autem
esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua
ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a
quo intereat);
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque
esse mentem sapientiumque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae
sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde
in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem
appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter
<dum> ** quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni,
non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata
nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
[8] Tertia deinde
philosophiae pars, qune erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab
utrisque. Quamqunm oriretur a sensibus tamen non esse indicium veritatis in
sensibus. mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui
crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et
tale quale esset (hanc illi idean appellabant, iam a Platone ita
nominatam, nos recte speciem possumus dicere).
Sensus autem omnis hebetes et tardos
esse arbitrabantur nec percipcre ullo modi, res eas quae subiectae sensibus
viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut
ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset <et> constans, ne
idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem
partem rerum opinabilem appellabant;
scientiam autem nusquam esse censebant
nisi in animi notionibus atque rationibus. qua de causa definitiones rerum
probabant et has adl omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam
explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam etymologian
appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur
ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua tradebatur
omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi ex
altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae
ad persuadendam accommodatae.
Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas
acceperim dissupationes si vultis exponam.'
'Nos vero volumus' inquam, 'ut pro Attico etiam respondeam.'
Att. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; pracclare enim explicatur
Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.'
[9] Va. 'Aristoteles
igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato
erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem,
vir et oratione snavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et
ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris
disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod
negavit in ea sola positum esse beate vivere.
Nam Strato eius auditor quamquam fuit
acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime
necessariam partem philosophiae, quae, posita est in virtute et in moribus,
reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa
plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem
auctoritatemquc susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in
Academia congregati diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur.
Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.
Sed Zeno, cum Arcesilum anteiret aetate
valdeque subtiliter clissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est
disciplinam eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat
Antiochus.'
'Mihi vero'inquam 'videtur, quod vides idem significare Pomponium.'
[10] Va. 'Zeno igitur
nullo modo is erat qui ut Theophrasttis nervos virtutis inciderit, sed contra
qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec
quicquam aliud numeraret hi bonis idque appellaret honestum quod esset simplex
quoddam et solum et unum bonum.
cetera autem etsi nec bona nec mala
essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria, his is
ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea
sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra
autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.
sed quae essent sumenda, ex iis alia
pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta
autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis mutaverat, sic
inter recte factum atque peccatum officium et contra officim media locabat
quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponetis, prave id est peccata in
malis; officia autem conservata praetermissaque media putabat ut dixi.
cumque superiores non omnem virtutem in
ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas. hic
ornnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi
seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec
virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec
tamen virtutem cuiquam adessc qquin ea semper uteretur. cumque perturbationem
animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et
extimescere et efferri laetitia dicerent. sed ea contraherent in angustumque
deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
cumque eas perturbationes antiquti
naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem
alia rationem rollocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes
voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum
matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de
moribus.
[11] De naturis autem
sic sentiebat, primum ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam,
ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat
enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus.
discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse
ab ea quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam
animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur
posse esse non corpus.
Plurima autem in illa tertia
philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova,
quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus. quam
ille phantasian nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem
verbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius—sed ad haec quae visa sunt
et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animomorum, quam esse vult in
nobis positam et voluntariam.
visis non omnibus adiungebat fidem sed
is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae
viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehenibile—feretis
haec?' Att. 'nos vero' inquit; 'quonam enim alio modo katalaempton
diceres?'—Va. 'Sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem
appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc
duxerat [at] cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem
novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id
ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non
posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat etiam
opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis.
sed inter scientiam et inscientiam
comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in
pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem
tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et
fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia
nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam
scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis
imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem
inveniendam viae reperiuntur. errorem autem et temeritatem et ignorantiam et
opinationem et susppcionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et
constantis assensionis a virtute. sapientiaque removebat.
Atque in his fere commutatio constitit
omnis dissensioque Zenonis a superioribus.'
[12] Quae cum dixisset
[et], 'Breviter sane minimeque obscure eita est' inquam 'a te Varro et veteris
Academiae ratio et Stoicorum. horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro
familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam
diciplinam putandam.'
Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes' inquit
qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere
quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta
defectio.'
Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'ut
accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio
vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad
confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem
Democritum Anaxagoram Empedociem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil
percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia
curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam,
opinionibus et institutis omnia teneri nihil veritati relinqui, deinceps omnia
tellebris circumfusa esse dixerunt.
itaque Arcesilas negabat esse quicquam
quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut
nihil scire se sciret; sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam
quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque
profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque
semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut
falsa aut incognita res approbaretur neque hoc quicquam esse turpias quam
cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere. huic
rationi quod erat consentaneum faciebat ut contra omnium sententias disserens
de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus
momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustinerctur.
Hanc Academiam novam appellant, quae
mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in
libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus
quaeritur nihil certi dicitur—sed tamen illa quam euisti vetus, haec nova
nominetur. quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in
eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis
ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone,
qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur,
incredibili quadam fuit facultate et
* * *
quid autem stomachatur Mnesarchus, quid
Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?
* * *
|