ORATIO
TERTIA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. IN SENATV
[1] Commodius fecissent
tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me
praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem
superiorum et ius suae potestatis retinuissent. Sed quoniam adhuc praesens
certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem
prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur.
[2] Video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid
et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem
mihi rettulisse. Qua re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem
quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter
immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis
postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter,
hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis. [3]
Completi sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis,
Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et
commodis vestris obsistere. Hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint
necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque
dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini. Si
ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id
agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo
agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut
facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi
genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione
qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram diligentiam
prudentiamque despexerit?
[4] Caput est legis xl
de quo ego consulto, Quirites, neque apud vos ante feci mentionem, ne aut
refricare obductam iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo
tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc ideo disputabo quod hunc
statum rei publicae non magno opere defendendum putem, praesertim qui oti et
concordiae patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam
Rullum posthac in eis saltem tacere rebus in quibus de se et de suis factis
taceri velit. [5] Omnium legum iniquissimam dissimillimamque
legis esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia
quaecumque ille fecisset essent rata. Nam cum ceteris in civitatibus tyrannis
institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum
lege constituit. Est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet
excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.
[6] Quid si est haec multo impudentior? Nam Valeria lege
Corneliisque legibus eripitur civi, <civi> datur, coniungitur impudens
gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non
nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est
haec: 'Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles.' Quam procul a suspicione
fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum
nominavit! Si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum
arbitratus est. Sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos
consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?
[7] Quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos
in invidiam rapit? 'Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia,
lacvs, stagna, loca, possessiones' -- caelum et mare praetermisit, cetera
complexus est -- 'pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt' -- a quo,
Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis
concessit praeter Sullam? -- 'ea omnia eo ivre sint' -- quo iure? labefactat
videlicet nescio quid. Nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana
rescindit -- 'vt qvae optimo ivre privata svnt.' Etiamne meliore quam paterna
et avita? Meliore. [8] At hoc Valeria lex non dicit, Corneliae
leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. Si isti agri partem aliquam iuris,
aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis
attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur.
Tu vero, Rulle, quid quaeris? Quod habent ut habeant? Quis vetat? Vt privatum
sit? Ita latum est. Vt meliore <iure> tui soceri fundus Hirpinus sit sive
ager Hirpinus -- totum enim possidet -- quam meus paternus avitusque fundus
Arpinas? Id enim caves. [9] Optimo enim iure ea sunt profecto
praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serva;
capite hoc omnia quae serviebant non servient. Soluta meliore in causa sunt
quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur.
Immunia commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro
aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus
esset, Rulli lege non penderem. [10] Video vos, Quirites,
sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis quae
ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi
<in> causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehementer
defendere. At si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo
ipse se Sullanum esse confiteretur. Sed non modo illis cavet verum etiam aliud
quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi
criminatur non eas solum sancit verum ipse novas adsignationes instituit et
repentinus Sulla nobis exoritur. [11] Nam attendite quantas
concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: 'Qvae
data, donata, concessa, vendita.' Patior, audio. Quid deinde? 'possessa.' Hoc
tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem
consules possideret, id eo iure teneret <quo> quod optimo privatum
<est>? Etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in
possessionem? Ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum
interdicta tollentur. [12] Non mediocris res neque parvum sub
hoc verbo furtum, Quirites, latet. Sunt enim multi agri lege Cornelia publicati
nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime
possidentur. His cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros
quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui
possident. Causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa,
duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae
vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis. [13]
Iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad
Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. Nam socer huius vir
multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia
disputo. Ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat;
hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et,
cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere
<me> criminatur. [14] 'Habet agros non nullos,' inquit,
'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. Habet
incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. Habet publicos;
reddam privatos. Denique eos fundos quos in agro Casinati optimos
fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos
conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos
nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.'
[15] Et
quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse
nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. Silvam Scantiam
vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in
possessione; non cedo. Deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum
possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia,
vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum
Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum
vobis nihil quaeratur. [16] Hoc enim vos <in> errore
versari diutius non oportet. Num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem
accommodatus est? Nemo. Atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et
praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram,
contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus
hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x duces comparantur. Veniant et
coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt,
disserant.
|