LIBER III
I [1] Marcus:
Sequar igitur ut institui divinum illum virum quem <nimia> quadam
admiratione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est.
Atticus: Platonem videlicet dicis.
Marcus: Istum ipsum Attice.
Atticus: Tu vero eum nec nimis valde umquam nec
nimis saepe laudaveris. Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum
laudari volunt, concedunt, ut eum arbitratu meo diligam.
Marcus: Bene hercle faciunt. Quid enim est
elegantia tua dignius? Cuius et vita et oratio consecuta mihi videtur
difficillimam illam societatem gravitatis cum humanitate.
Atticus: Sane gaudeo quod te interpellavi,
quoniam quidem tam praeclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge
ut coeperas.
Marcus: Laudemus igitur prius legem ipsam veris
et propriis generis sui laudibus?
Atticus: Sane quidem, sicut de religionum lege
fecisti.
[2] Marcus:
Videtis igitur magistratus hanc esse vim ut praesit praescribatque recta et
utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo
praesunt magistratus, vereque dici potest, magistratum esse legem loquentem,
legem autem mutum magistratum.
[3] Nihil porro tam
aptum est ad ius condicionemque naturae — quod quom dico, legem a me dici
intellegi volo — quam imperium, sine quo nec domus ulla nec civitas nec gens
nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus
potest. Nam et hic deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum
vita iussis supremae legis obtemperat.
II [4] Atque ut ad haec
citeriora veniam et notiora nobis: omnes antiquae gentes regibus quondam
paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines iustissimos et sapientissimos
deferebatur — idque et in re publica nostra maxime valuit, quoad ei regalis
potestas praefuit —, deinde etiam deinceps posteris prodebatur, quo <et>
in iis qui etiam nunc regnant<ur>
manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper
uni parere voluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de
optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc
tempore leges ad illum quem probamus civitatis statum.
[5] Magistratibus
igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest,
quorumque discriptione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum iis
praescribendus est imperandi, sed etiam civibus obtemperandi modus. Nam et qui
bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui
aliquando imperet dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare, se
aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore sibi
esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus, sed
etiam ut eos colant diligantque praescribimus, ut Charondas in suis facit
legibus, noster vero Plato Titanum e genere <esse> statuit eos qui ut illi
caelestibus, sic hi adversentur magistratibus. Quae cum ita sint ad ipsas iam
leges veniamus si placet.
Atticus: Mihi vero et istud et ordo iste rerum
placet.
III [6] Marcus:
'Justa imperia sunto, isque cives modeste ac sine recusatione parento.
Magistratus nec oboedientem et <in>noxium]
civem multa vinculis verberibusve coherceto, ni par maiorve potestas populusve
prohibessit, ad quos provocatio esto. Cum magistratus iudicassit inrogassitve,
per populum multae poenae certatio esto. Militiae ab eo qui imperabit
provocatio nec esto, quodque is qui bellum geret imperassit, ius ratumque
esto.'
'Minoris magistratus partiti iuris
ploeres in ploera sunto. Militiae quibus iussi erunt imperanto eorumque tribuni
sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto, vincula sontium servanto, capitalia
vindicanto, aes argentum aurumve publice signanto, litis contractas iudicanto,
<quod> quodcumque senatus creverit agunto.'
[7] 'Suntoque aediles
curatores urbis annonae ludorumque sollemnium, ollisque ad honoris amplioris
gradum is primus ascensus esto.'
'Censoris populi aevitates suboles
familias pecuniasque censento, urbis templa vias aquas aerarium vectigalia
tuento, populique partis in tribus discribunto, exin pecunias aevitatis ordinis
partiunto, equitum peditumque prolem discribunto, caelibes esse prohibento,
mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto, magistratum
quinquennium habento eaque potestas semper esto, reliqui magistratus annui
sunto.'
[8] 'Iuris disceptator,
qui privata iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos
esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve iusserit, tot
sunto.'
'Regio imperio duo sunto, iique
<a> praeeundo iudicando consulendo praetores iudices consules
appellamino. Militiae summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi
suprema lex esto.'
[9] 'Eundem
magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Aevitatem annali lege
servanto.'
'Ast quando duellum gravius discordiaeve
civium escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem iuris
quod duo consules teneto, isque ave sinistra dictus populi magister esto.
Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris
disceptator. Reliqui magistratus ne sunto.'
'Ast quando consules magisterve populi
nec erunt, auspicia patrum sunto, ollique ec se produnto qui comitiatu creare
consules rite possit.'
'Imperia potestates legationes, cum
senatus creverit populusve jusserit, ex urbe exeunto, duella iusta iuste
gerunto, sociis parcunto, se et suos continento, populi <sui> gloriam
augento, domum cum laude redeunto.'
'Rei suae ergo ne quis legatus esto.'
'Plebes quos pro se contra vim auxilii
ergo decem creassit, ei tribuni eius sunto, quodque ei prohibessint quodque
plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto; neve plebem orbam tribunis
relinquunto.'
[10] 'Omnes magistratus
auspicium iudiciumque habento, exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto.
At potestas par maiorve prohibessit, perscripta servanto.'
'Is ordo vitio vacato, ceteris specimen
esto.'
'Creatio magistratuum, iudicia populi,
iussa vetita cum cosciscentur, suffragia optumatibus nota, plebi libera sunto.'
IV 'Ast quid erit quod extra magistratus
coerari oesus sit, qui coeret populus creato eique ius coerandi dato.
'Cum populo patribusque agendi ius esto
consuli praetori magistro populi equitumque, eique quem patres prodent consulum
rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit ius esto cum patribus
agendi; idem ad plebem quod oesus erit ferunto.'
'Quae cum populo quaeque in patribus
agentur, modica sunto.'
[11] 'Senatori qui nec
aderit aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato, causas populi teneto.'
'Vis in populo abesto. Par maiorve
potestas plus valeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto.
Intercessor rei malae salutaris civis esto.'
'Qui agent auspicia servanto, auguri
publico parento, promulgata proposita in aerario Ü cognita agunto; nec plus
quam de singulis rebus semel consulunto; rem populum docento, doceri a
magistratibus privatisque patiunto.'
'Privilegia ne inroganto. De capite
civis nisi per maximum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi
locassint ne ferunto.'
'Donum ne capiunto neve danto neve
petenda neve gerenda neve gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit,
noxiae poena par esto.'
Cesoris fidem legum custodiunto. Privati
ad eos acta referunto, nec eo magis lege liberi sunto.ë
Lex recitata est: discedere et tabellam
iubebo dari.
V [12] Quintus:
Quam brevi frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum discriptio,
sed ea paene nostrae civitatis, etsi a te paulum adlatum est novi.
Marcus: Rectissime Quinte animadvertis. Haec
est enim quam Scipio laudat in <illis> libris et quam maxime probat
temperationem rei publicae, quae effici non potuisset nisi tali discriptione
magistratuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui praesint contineri rem
publicam, et ex eorum conpositione quod cuiusque rei publicae genus sit
intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a
maioribus nostris, nihil habui sane <aut> non multum quod putarem
novandum in legibus.
[13] Atticus:
Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic
de magistratibus, ut disputes, quibus de causis maxime placeat ista discriptio.
Marcus: Faciam Attice ut vis, et locum istum
totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et ut
institui nostra iura attingam.
Atticus: Istud maxime exspecto disserendi genus.
Marcus: Atqui pleraque sunt dicta in illis
libris, quod faciendum fuit quom de optuma re publica quaereretur. Sed huius
loci de magistratibus sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Dio<ge>ne
Stoico quaesita subtilius.
VI [14] Atticus:
Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt?
Marcus: Non sane nisi ab eo quem modo nominavi,
et postea a magno homine et in primis erudito Panaetio. Nam veteres verbo tenus
acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque civilem, de re publica
disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles
inlustravit omnem hunc civilem in disputando locum, Heraclidesque Ponticus
profectus ab eodem Platone. Theophrastus vero institutus ab Aristotele
habitavit ut scitis in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus
Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus
ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex
umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in pulverem, sed in ipsum
discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica
viros, et doctissimos homines non nimis in re publica versatos multos
commemorare possumus: qui vero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis
et regenda civitate princeps esset, quis facile praeter hunc inveniri potest?
Atticus: Puto posse, et quidem aliquem de tribus
nobis. Sed perge ut coeperas.
VII [15] Marcus::
Quaesitum igitur ab illis est, placeretne unum in civitate esse magistratum cui
reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus.
Sed quoniam regale civitatis genus, probatum quondam, postea non tam regni quam
regis vitiis repudiatum est, nomen tantum videbitur regis repudiatum, res
manebit si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit.
[16] Quare nec ephori
Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus
tribuni. Nam illud quidem ipsum quod in iure positum est habet consul, ut ei
reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstitit ne id
quod fuerat esset. Hoc enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui
eo non teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus,
sed etiam privatis consuli non parentibus.
[17] Quintus:
Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata gravitas optimatium cecidit, convaluitque
vis multitudinis.
Marcus: Non est Quinte ita. Non ius enim illud
solum superbius populo, <sed> et violentius videri necesse erat. Quo
posteaquam modica et sapiens temperatio accessit*
[Macrobius de differentiis et
societatibus 17,6: Cicero de legibus tertio: Qui poterit socios tueri, si dilectum rerum utilium et
inutilium non habebit? Ü convertem lex in omnis est.]
VIII [18] 'Domum cum
laude redeunto.' Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex
hostibus neque a sociis reortandum.
Iam illud apertum est profecto nihil
esse turpius quam quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum
isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas
persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. Sed quaero quid reapse sit
turpius, quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei
publicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam ad commodum
senatus pertinere videbatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi
levis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et
quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diutunitate sublata. Sed
iam si placet de provinciis decedatur, in urbemque redeatur.
Atticus: Nobis vero placet, sed iis qui in
provinciis sunt minime placet.
[19] Marcus: At
vero Tite si parebunt his legibus, nihil erit iis urbe, nihil domo sua dulcius,
nec laboriosius molestiusque provincia. Sed sequitur lex quae sancit eam
tribunorum plebis potestatem, quae est in re publica nostra. De qua disseri
nihil necesse est.
Quintus: At mehercule ego frater quaero, de ista
potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur, quippe quae in
seditione et ad seditionem nata sit. Cuius primum ortum si recordari volumus,
inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus.
Deinde quom esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem
puer, brevi tempore nescio
IX quo pacto recreatus multoque taetrior
et foedior natus est. Quae enim ille non edidit? Qui primum, ut inpio dignum
fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit,
turbavit, miscuit. Cum adflixisset prineipum gravitatem, numquam tamen
conquievit.
[20] Namque ut C.
Flaminium atque ea quae iam prisca videntur propter vetustatem relinquam, quid
iuris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante
D[ecim]um Brutum et P. Scipionem consules — quos et quantos viros! — homo
omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in vincula
coniecit, quod ante factum non erat. C. vero Gracchi tribunatus sicis quas ipse
se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se cives, nonne omnem
rei publicae statum perturbavit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, reliquis
dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica.
[21] Cur autem aut
vetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia? Quis, inquam, tam
audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret umquam de statu nostro
labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in nos? Quem quom
homines scelerati ac perditi non modo ulla in domo, sed nulla in gente
reperirent, gentis sibi in tenebris rei publicae perturbandas putaverunt. Quod
nobis quidem egregium et ad inmortalitatem memoriae gloriosum, neminem in nos
mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui ne esse quidem licuisset
tribuno.
[22] Sed ille quas
strages edidit! Eas videlicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona furor
edere potuit inpurae beluae, multorum inflammatus furoribus. Quam ob rem in
ista quidem re vehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege iniuriae
faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum
<in> ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque ecfero laudibus,
de tribunicia potestate taceo. Nec enim reprehendere libct, nec laudare possum.
X [23] Marcus:
Vitia quidem tribunatus praeclare Quinte perspicis, sed est iniqua in omni re
accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto
quidem modo vel consulatus vitupe[rari po]test, si consulum quos enumerare nolo
peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali,
sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. 'Nimia
potestas est tribunorum plebis.' Quis negat? Sed vis populi multo saevior
multoque vehementior, quae ducem quom habet interdum lenior est, quam si nullum
haberet. Dux enim suo se periculo progredi cogitat, populi impetus periculi
rationem sui non habet.
[24] 'At aliquando
incenditur.' Et quidem saepe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium,
in quo nemo e decem sana mente sit? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus
sed etiam sublatus intercessor evertit. Quid enim illum aliud perculit, nisi
quod potestatem intercedenti collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in
illo vide: concessa plebei a patribus ista potestate arma ceciderunt, restincta
seditio est, inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari
se putarent, in quo uno fuit civitatis salus. 'At duo Gracchi fuerunt.' Et
praeter eos quamvis enumeres multos licet, cum deni creentur, <non>nullos
in omni memoria reperies perniciosos tribunos, leves etiam, non bonos, fortasse
plures: invidia quidem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas
contentione nullas facit.
[25] Quam ob rem aut
exigendi reges non fuerunt, aut plebi re, non verbo, danda libertas. Quae tamen
sic data est, ut multis <institutis> praeclarissimis adduceretur, ut
auctoritati principum cederet.
XI Nostra autem causa quae, optume et
dulcissume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil habuit contentionis
cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus invidit, sed vincula
soluta sunt et servitia concitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis
cum illa tum peste certamen fuit, sed cum gravissimo rei publicae tempore, cui
si non cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque
haec rerum exitus indicavit: quis enim non modo liber, sed etiam servus
libertate dignus fuit, cui nostra salus cara non esset?
[26] Quodsi is casus
fuisset rerum quas pro salute rei publicae gessimus, ut non omnibus gratus esset,
et si nos multitudinis furentis inflammata invidia pepulisset, tribuniciaque
vis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, Saturninus in Metellum
incitasset, ferremus o Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi
qui Athenis fuerunt — qui hoc facere debebant —, quam clarissimi vin qui illa
urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in <im>proba
maluerunt. Pompeium vero quod una ista in re non ita valde probas, vix satis
mihi illud videris attendere, non solum ei quid esset optimum videndum fuisse,
sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic civitati illam
potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisset, qui
posset carere cognita? Sapientis autem civis fuit, causam nec perniciosam et
ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari civi non relinquere. —
Scis solere frater in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici
'admodum' aut 'prorsus ita est.'
Quintus: Haud equidem adsentior. Tu tamen ad
reliqua pergas velim.
Marcus: Perseveras tu quidem et in tua vetere
sententia permanes.
Atticus: Nec mehercule ego sane a Quinto nostro
dissentio. Sed ea quae restant audiamus.
XII [27] Marcus:
Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur: iudicia
<ita> ut esset populi potestas ad quam provocaretur, auspicia ut multos
inutiles comitiatus probabiles inpedirent morae. Saepe enim populi impetum
iniustum auspiciis di immortales represserunt. Ex iis autem qui magistratum
ceperunt quod senatus efficitur, populare <est> sane neminem in summum
locum nisi per populum venire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est
huius viti temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas.
[28] Sequitur enim:
'Eius decreta rata sunto.' Nam ita se res habet, ut si senatus dominus sit
publici consilii, quodque is creverit defendant omnes, et si ordines reliqui
principis ordinis consilio rem publicam gubernari velint, possit ex
temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri
ille moderatus et concors civitatis status, praesertim si proximae legi
parebitur; nam proximum est: 'Is ordo vitio careto, ceteris specimen esto.'
Quintus: Praeclara vero frater ista lex, sed et late
patet ut vitio careat ordo, et censorem quaerit interpretem.
[29] Atticus:
Ille vero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus
tui, pace tua dixerim: non modo censores sed etiam iudices omnes potest defatigare.
XIII Marcus: Omitte ista Attice!
Non enim de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si
qui forte his legibus parere voluerint, haec habetur oratio. Nam cum omni vitio
carere lex iubeat, ne veniet quidem in eum ordinem quisquam vitii particeps. Id
autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus
aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis.
[30] Atticus:
Locus certe non derit, quoniam tenes ordinem legum; tempus vero largitur
longitudo diei. Ego autem, etiam si praeterieris, repetam a te istum de
educatione et de disciplina locum.
Marcus: Tu vero et istum Attice, et si quem
alium praeteriero.
'Ceteris specimen esto.' Quod si
tenemus, <tenemus> omnia. Ut enim cupiditatibus principum et vitiis
infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. vir magnus et
nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur, quasi commodissime respondisset,
cum esset obiecta magnificentia villae Tusculanae, duo se habere vicinos,
superiorem equitem Romanum, inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae
villae, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris ordinis essent liceret.
Non vides Luculle a te id ipsum natum ut illi cuperent quibus id si tu non
faceres non liceret?
[31] Quis enim ferret
istos, cum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis,
partim etiam sacris et religiosis, quis non frangeret eorum libidines, nisi
illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur?
XIV Nec enim tantum mali est peccare
principes, quamquam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud quod
permulti imitatores principum existunt. Nam licet videre, si velis replicare
memoriam temporum, qualescumquc summi civitatis viri fuerint, talem civitatem
fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo
secutam.
[32] Idque haud paulo
est verius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis
mutari civitatum status: ego autem nobilium vita victuque mutato mores mutari
civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod
non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum
obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam
peccato nocent. Atque haec lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari etiam
potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati vel
corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt. Sed haec et nunc satis, et in
illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua veniamus.
XV [33] Proximum autem
est de suifragiis, quae iubeo nota esse optimatibus, populo libera.
Atticus: Ita mehereule attendi, nec satis
intellexi quid sibi lex aut quid verba ista vellent.
Marcus: Dicam Tite et versabor in re difficili
ac multum et saepe quaesita, suffragia in magistratu mandando ac de reo
iudicando <sciscenda>que in lege
aut rogatione clam an palam ferri melius esset.
Quintus: An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus
dissentiam.
Marcus: Non facies Quinte. Nam ego in ista sum
sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis voce melius;
sed optineri an possit videndum est.
[34] Quintus:
Atqui frater bona tua venia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos,
et obest saepissime rei publicae, cum aliquid verum et rectum esse dicitur, sed
optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum enim obsistitur cum agitur
severe, deinde vi opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis
autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstulisse?
Quam populus liber numquam desideravit, idem oppressus dominatu ac potentia
principum flagitavit. Itaque graviora iudicia de potentissimis hominibus extant
vocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis
eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus
quid quisque sentiret, tabella vitiosum occultaret suffragium. Itaque isti
rationi neque lator quisquam est inventus nec auctor umquam bonus.
XVI [35] Sunt enim
quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis: ea est
Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de
populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim,
dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis
est tertia de iubendis legibus ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui
ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit adferre.
[36] Uno in genere
relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat,
perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam, doluitque quoad
vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicae. Et avus quidem
noster singulari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cuius
in matrimonio sororem aviam nostram habebat, ferenti legem tabellariam.
Excitabat enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius, quos post filius eius
Marius in Aegaeo excitavit mari. Ac nostro quidem avo, cum res esset ad se
delata, M. Scaurus consul: 'Utinam' inquit 'M. Cicero isto animo atque virtute
in summa re publica nobiscum versari quam in municipali maluisses!'
[37] Quam ob rem,
quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed aut repetimus ereptas
aut novas scribimus, non quid hoc populo optineri possit, sed quid optimum sit
tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore
lata esse dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec enim mihi
placet nec Attico nostro quantum e vultu eius intellego.
XVII Atticus: Mihi vero nihil
umquam populare placuit, eamque optimam rem publicam esse dico, quam hic consul
constituerat, quae sit in potestate optimorum.
[38] Marcus: Vos
<qui>dem ut video legem
antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris
Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et valeant et
utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: 'Optimatibus nota,
plebi libera sunto.' Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tollat
quae postea latae sunt quae tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat
tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos.
[39] Quae si opposita
sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si non valuerint tamen leges ut
ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam quasi vindicem libertatis, dummodo
haec optimo cuique et gravissimo civi ostendatur ultroque offeratur, ut in eo
sit ipso libertas <in> quod populo potestas honeste bonis gratificandi
datur. Eoque nunc fit illud quod a te modo Quinte dictum est, ut minus multos
tabella condemnet, quam solebat vox, quia populo licere satis est: hoc retento
reliqua voluntas auctoritati aut gratiae traditur. Itaque, ut omittam
largitione corrupta suffragia, non vides, si quando ambitus sileat, quaeri in
suifragiis quid optimi viri sentiant? Quam ob rem lege nostra libertatis
species datur, auctoritas bonorum retinetur, contentionis causa tollitur.
XVIII [40] Deinde
sequitur, quibus ius sit cum populo agendi aut cum senatu. <Tum> gravis
et ut arbitror praeclara lex: 'Quae cum populo quaeque in patribus agentur,
modica sunto', id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non
modo mentes ac voluntates, sed paene vultus eorum apud quos agit. Quod <ni>si
in senatu non difficile; est enim ipse senator is cuius non ad actorem
referatur animus, sed qui per se ipse spectari velit. Huic iussa tria sunt: ut
adsit, nam gravitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est
rogatus; ut modo, ne sit infinitus. Nam brevitas non modo senatoris sed etiam
oratoris magna laus est in sententia, nec est umquam longa oratione utendum — quod
fit ambitione saepissime —, nisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuvante
tolli diem utile est, aut cum tanta causa est ut opus sit oratoris copia vel ad
hortandum vel ad docendum; quorum generum in utroque magnus noster Cato est.
[41] Quodque addit
'causas populi teneto, est senatori necessarium nosse rem publicam — idque late
patet: quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios res publica
habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere
—, tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis iam genus
hoc omne scientiae, diligentiae, memoriae, sine quo paratus esse senator nullo
pacto potest.
[42] Deinceps sunt cum
populo actiones, in quibus primum et maximum , vis abesto'. Nihil est enim
exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium iuri ac legibus, nihil minus
civile et inhumanius, quam composita et constituta re publica quicquam agi per
vim. Parere iubet intercessori, quo nihil praest<abil>ius:
impediri enim bonam rem melius quam concedi malae.
XIX Quod vero actoris iubeo esse
fraudem, id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia, quem est
senatus secutus, cum decrevisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione
referente, invito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe
cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit,
dimittere. Quod qui <agere> perget cum agi nihil potest, vim quaerit,
cuius inpunitatem amittit hac lege.
[43] Sequitur illud
'intecessor rei malae salutaris civis esto'. Quis non studiose rei publicae
subvenerit hac tam praeclara legis voce laudatus?
Sunt deinde posita deinceps quae habemus
etiam in publicis institutis atque legibus: 'Auspicia servanto, auguri
<publico> parento.' est autem boni auguris meminisse <se> maximis
rei publicae temporibus praesto esse debere, Iovique optimo maximo se
consiliarium atque administrum datum, ut sibi eos quos in auspicio esse
iusserit, caelique partes sibi definitas esse traditas, e quibus saepe opem rei
publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de
privatis magistratibusve audiendis.
[44] Tum leges
praeclarissimae de duodecim tabulis tralatae duae, quarum altera privilegia tollit,
altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat. Et nondum in<ven>tis
seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maioris in
posterum providisse. In privatos homines leges ferri noluerunt, id est enim
privilegium: quo quid est iniustius, cum legis haec vis
sit, <ut sit> scitum et iussum in omnis? Ferri de singulis <ni>si
centuriatis comitiis noluerunt. Discriptus enim populus censu ordinibus
aetatibus plus adhibet ad suffragium <con>silii
quam fuse in tribus convocatus.
[45] Quo verius in
causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat, nihil
omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis
gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque
ulla privilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino
actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo
servi et latrones scivisse <se> aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam
Italiam quid sentiret ostendere.
XX [46] Sequitur de
captis pecuniis et de ambitu. <Leges> quae cum magis iudiciis quam
<legum> verbis sancienda sint, adiungitur 'noxiae poena par esto', ut in
suo vitio quisque plectatur, vis capite, avaritia multa, honoris cupiditas
ignominia sanciatur.
Extremae leges sunt nobis non usitatae,
rei publicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus, itaque eae leges sunt
quas apparitores nostri volunt: a librariis petimus, publicis litteris
consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos
nomofulakoi crea<ba>ntur,
nec ei solum litteras — nam id quidem etiam apud maiores nostros erat —, sed
etiam facta hominum observabant ad legesque revocabant.
[47] Haec detur cura
censoribus, quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem
qui magistratu abierint edant et exponant, quid in magistratu gesserint, deque
iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis
accusatoribus, qui quidem graves esse non possunt, nisi sunt voluntarii.
Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen
legi accusatori iudicioque servari. Sed satis iam disputatum est de
magistratibus, nisi forte quid desideratis.
Atticus: Quid? Si nos tacemus, locus ipse te non
admonet, quid tibi sit deinde dicendum?
Marcus: Mihine? De iudiciis arbitror Pomponi;
id est enim iunctum magistratibus.
[48] Atticus:
Quid? De iure populi Romani, quem ad modum instituisti, dicendum nihil putas?
Marcus:: Quid tandem hoc loco est quod
requiras?
Atticus: Egone? Quod ignorari ab iis qui in re
publica versantur turpissimum puto. Nam ut modo a te dictum est leges a
librariis peti, sic animadverto <ple>rosque
in magistratibus ignoratione iuris sui tantum sapere quantum apparitores
velint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, quom de
religione leges proposueras, faciendum tibi est ut magistratibus lege
constitutis de potestatum iure disputes.
[49] Marcus:
Faciam breviter si consequi potuero. Nam pluribus verbis scripsit ad patrem
tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et diligenter. Nos autem de
iure nat<ur>ae cogitare per nos
atque dicere debemus, de iure populi Romani quae relicta sunt et tradita.
Atticus: Sic prorsum censeo, et id ipsum quod
dicis exspecto.*
|