LIBER II
[1] Quemadmodum officia
ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis
explicatum arbitror libro superiore. Sequitur ut haec officiorum genera
persequar, quae pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur
homines, facultatem, ad opes, ad copias [; in quo tum quaeri dixi, quid utile,
quid inutile, tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile]. De quibus
dicere adgrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
[2] Quamquam enim libri
nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium
excitaverunt, tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen
sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere. Ego autem
quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas
curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia
tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique
tuendae rei publicae summos viros amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus
essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto
voluptatibus.
[3] Atque utinam res
publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam commutandarum quam
evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere
solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis
scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus.
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat,
nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et
senatoriae.
[4] Nihil agere autem
cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi
honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem Cui cum
multum adulescens discendi causa temporis tribuissem posteaquam honoribus
inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae
loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. Id autem omne
consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
[5] Maximis igitur in
malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec
erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est, per
deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine
dignius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud
est philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae. Sapientia
autem est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum
causarumque, quibus eae res continentur, scientia, cuius studium qui vituperat
haud sane intellego quidnam sit quod laudandum putet.
[6] Nam sive oblectatio
quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui
semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum?
sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino,
per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum
minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque
in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea
quaeretur, cum ab hoc discendi genere discesseris. Sed haec cum ad philosophiam
cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quodam libro fecimus. Hoc
autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus,
ad hoc nos studium potissimum contulissemus.
[7] Occuritur autem
nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere
videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus
disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus
vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur
animus errore nec habeat umquam quid sequatur. Quae enim esset ista mens vel
quae vita potius, non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? Nos
autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes
alia probabilia, contra alia dicimus.
[8] Quid est igitur,
quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra
improbare atque adfirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a
sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputantur a nostris, quod hoc
ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte causarum esset facta
contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror,
diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque
philosophia Cratippo auctore versaris iis simillimo, qui ista praeclara
pepererunt, tamen haec nostra, finituma vestris, ignota esse nolui. Sed iam ad
instituta pergamus.
[9] Quinque igitur
rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque
pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad
eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur,
honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem
de quo nunc agimus, id ipsum est, quod utile appellatur. In quo verbo lapsa consuetudo
deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens
constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non
honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
[10] Summa quidem auctoritate
philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione
distinguunt: quicquid enim iustum sit, id etiam utile esse censent, itemque
quod honestum, idem iustum, ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem
sit utile. Quod qui parum perspiciunt, ii saepe versutos homines et callidos
admirantes, malitiam sapientiam iudicant. Quorum error eripiendus est opinioque
omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non
fraude et malitia se intellegant ea, quae velint, consequi posse.
[11] Quae ergo ad vitam
hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quae
gignuntur e terra, ut alia generis eiusdem, partim animalia, quae habent suos
impetus et rerum appetitus. Eorum autem rationis expertia sunt, alia ratione
utentia. Expertes rationis equi, boves, reliquae pecudes, apes, quarum opere
efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam. Ratione autem utentium duo
genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas;
proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
[12] Earumque item
rerum, quae noceant et obsint, eadem divisio est. Sed quia deos nocere non
putant, iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur. Ea enim
ipsa, quae inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quae nec
haberemus, nisi manus et ars accessisset, nec iis sine hominum administratione
uteremur. Neque enim valitudinis curatio neque navigatio, neque agricultura
neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera
ulla esse potuisset.
[13] Iam vero et earum
rerum quibus abundaremus, exportatio, et earum quibus egeremus invectio certe
nulla esset, nisi iis muneribus homines fungerentur. Eademque ratione nec lapides
ex terra exciderentur ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes, aurum,
argentum effoderetur penitus abditum sine hominum labore et manu. Tecta vero,
quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut
initio generi humano dari potuissent aut postea subvenire, si aut vi
tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab
hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
[14] Adde ductus
aquarum, derivationes fluminum, agrorum inrigationes, moles oppositas
fluctibus, portus manu factos, quae unde sine hominum opere habere possemus? Ex
quibus multisque aliis perspicuum est, qui fructus quaeque utilitates ex rebus
iis, quae sint inanima, percipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu
atque opera capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus aut quae
commoditas, nisi homines adiuvarent, percipi posset? Nam et qui principes
inveniendi fuerunt, quem ex quaque belua usum habere possemus, homines certe
fuerunt, nec hoc tempore sine hominum opera aut pascere eas aut domare aut
tueri aut tempestivos fructus ex iis capere possemus; ab eisdemque et eae, quae
nocent, interficiuntur et, quae usui possunt esse, capiuntur.
[15] Quid enumerem
artium multitudinem, sine quibus vita omnino nulla esse potuisset? Qui enim
aegris subveniretur, quae esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus,
nisi tam multae nobis artes ministrarent quibus rebus exculta hominum vita
tantum distat a victu et cultu bestiarum. Urbes vero sine hominum coetu non
potuissent nec aedificari nec frequentari, ex quo leges moresque constituti,
tum iuris aequa discriptio certaque vivendi disciplina; quas res et mansuetudo
animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior atque
ut dando et accipiendo mutandisque facultatibus et commodis nulla re egeremus.
[16] Longiores hoc loco
sumus quam necesse est. Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae
pluribus verbis a Panaetio commemorantur, neminem neque ducem bello nec
principem domi magnas res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse.
Commemoratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaos, Alexander, quos
negat sine adiumentis hominum tantas res efficere potuisse. Utitur in re non
dubia testibus non necessariis. Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione
hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini
ab homine nascatur. Est Dicaearchi liber de interitu hominum, Peripatetici
magni et copiosi, qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiae,
vastitatis, beluarum etiam repentinae multitudinis, quarum impetu docet quaedam
hominum genera esse consumpta, deinde comparat, quanto plures deleti sint
homines hominum impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni reliqua
calamitate.
[17] Cum igitur hic
locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et
obsint, proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum et ad usus
suos adiungere. Itaque, quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione
beluarum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis,
hominum autem studia, ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata,
virorum praestantium sapientia et virtute excitantur.
[18] Etenim virtus
omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in
quaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex
quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei causa sit, alterum cohibere motus
animi turbatos, quos Graeci pathe nominant, appetitionesque, quas illi hormas,
oboedientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum congregemur, uti moderate
et scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque
habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus
ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint, tantaque poena adficiamus,
quantam aequitas humanitasque patiatur.
[19] Quibus autem
rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur
eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
Magnam vim esse in fortuna in utramque partem, vel secundas ad res vel
adversas, quis ignorat? Nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus
pervehimur optatos et cum reflavit, affligimur. Haec igitur ipsa fortuna
ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis procellas, tempestates,
naufragia, ruinas, incendia, deinde a bestiis ictus, morsus, impetus. Haec
ergo, ut dixi, rariora.
[20] At vero interitus
exercituum, ut proxime trium, saepe multorum clades imperatorum, ut nuper summi
et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum
saepe civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores,
imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et
studiis neutram in partem effici possunt. Hoc igitur cognito dicendum est,
quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare
possimus. Quae si longior fuerit oratio cum magnitudine utilitatis comparetur;
ita fortasse etiam brevior videbitur.
[21] Quaecumque igitur
homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae
gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius
virtutem suspiciunt quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui
fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt,
aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines
largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae
sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et
illis, qui ad eam confugere conantur.
[22] Male enim se res
habet, cum quod virtute effici debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non
numquam hoc subsidium necessarium est, quemadmodum sit utendum eo dicemus, si
prius iis de rebus, quae virtuti propriores sunt, dixerimus. Atque etiam
subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur
enim aut benivolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia
aut spe sibi id utile futurum aut metu ne vi parere cogantur aut spe
largitionis promissisque capti aut postremo, ut saepe in nostra re publica
videmus, mercede conducti.
[23] Omnium autem rerum
nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius
quam timeri. Praeclare enim Ennius 'Quem metuunt oderunt; quem quisque odit,
perisse expetit'. Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea
fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis
oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum
odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum,
quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos
diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
[24] Sed iis, qui vi
oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut eris in famulos, si
aliter teneri non possunt; qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut
metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges
alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut
iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt
intermissae libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque ad
incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id
amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae volemus et
privatis in rebus et in re publica consequemur. Etenim qui se metui volent, a
quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est.
[25] Quid enim censemus
superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros
metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum
Pheraeum quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem
Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens barbarum,
et eum quidem, ut scriptum est, conpunctum notis Thraeciis destricto gladio
iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis qui scrutarentur arculas
muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent. O
miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret, quam coniugem. Nec
eum fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicionem interfectus.
Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna.
[26] Testis est
Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis
interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in
quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedones nonne
Demetrium reliquerunt universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid?
Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt
spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis? Externa libentius
in tali re quam domestica recordor. Verum tamen quam diu imperium populi Romani
beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio
gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum,
nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque
ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios
aequitate et fide defendissent.
[27] Itaque illud
patrocinium orbis terrae verius quam imperium poterat nominari. Sensim hanc
consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus, post vero Sullae victoriam
penitus amisimus; desitum est enim videri quicquam in socios iniquum, cum
exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam causam
non honesta victoria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona in foro
venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se suam
vendere. Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore, non
singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno
calamitatis iure comprehenderet.
[28] Itaque vexatis ac
perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho
Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores
ex transalpinis bellis triumpharunt. Multa praeterea commemorarem nefaria in
socios, si hoc uno quicquam sol vidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi
enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset
licentia, a quo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos improbos
venit hereditas.
[29] Nec vero umquam
bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam
cruentam et meminerint et sperabunt, quam P. Sulla cum vibrasset dictatore
propinquo suo, idem sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta non
recessit, alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit
quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam
defutura bella civilia. Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi
iam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus. Atque in has
clades incidimus, (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam cari esse
et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt,
quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit benivolentiae vim esse
magnam, metus imbecillam, sequitur ut disseramus, quibus rebus facillime
possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
[30] Sed ea non pariter
omnes egemus; nam ad cuiusque vitam institutam accommodandum est, a multisne
opus sit an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque et primum
et maxime necessarium familiaritates habere fidas amantium nos amicorum. haec
enim est una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocres
viros, eaque utrisque est propemodum comparanda.
[31 Honore et gloria et
benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec
suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas. Sed
de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius; nunc dicamus de
gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus,
quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum. Summa
igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo, si fidem
habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem, si est
simpliciter breviterque dicendum, quibus rebus pariuntur a singulis, eisdem
fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in
universorum animos tamquam influere possimus.
[32] Ac primum de illis
tribus, quae ante dixi, benevolentiae praecepta videamus; quae quidem capitur
beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur,
etiamsi res forte non suppetit; vehementer autem amor multitudinis commovetur
ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae, fidei omniumque
earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem. Etenim
illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, quia per se nobis placet
animosque omnium natura et specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex iis,
quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur,
a natura ipsa diligere cogimur. Atque hae quidem causae diligendi gravissimae;
possunt enim praeterea nonnullae esse leviores.
[33] Fides autem ut
habeatur duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum
iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos
arbitramur quosque et futura prospicere credimus et cum res agatur in
discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse;
hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis
hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis
iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos
rectissime committi arbitramur.
[34] Harum igitur
duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia
satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam
fidem. Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior
detracta opinione probitatis. Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta
quantum volet habebit ad faciendam fidem virium, iustitia sine prudentia multum
poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia.
[35] Sed ne quis sit
admiratus cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso saepe
disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam,
quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse, alia est illa,
cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem
communem omnis accommodatur oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco
loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus.
Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione
populari, idque eodem modo fecit Panaetius. Sed ad propositum revertamur.
[36] Erat igitur ex iis
tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum
honore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur communiter illi quidem
omnia, quae magna et praeter opinionem suam animadverterunt, separatim autem in
singulis, si perspiciunt nec opinata quaedam bona. Itaque eos viros suspiciunt
maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et
singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus
nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant. Non enim omnes eos
contemnunt, de quibus male existumant. Nam quos improbos, maledicos,
fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos contemnunt quidem
neutiquam sed de iis male existumant. Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur
ii, qui 'nec sibi nec alteri', ut dicitur, in quibus nullus labor, nulla
industria, nulla cura est.
[37] Admiratione autem
adficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere
dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et
voluptates, blandissumae dominae, maioris partis animos a virtute detorquent
et, dolorum cum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur; vita,
mors, divitiae, paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in
utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et
honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur
splendorem pulcritudinemque virtutis?
[38] Ergo et haec animi
despicientia admirabilitatem magnam facit et maxume iustitia, ex qua una
virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec
iniuria. Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exilium,
qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit.
Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur; quod in quo viro perspectum
sit, hunc igni spectatum arbitrantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad
gloriam, omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult
plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit,
ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
[39] Ac mea quidem
sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in
primisque, ut habeat quibuscum possit familiares conferre sermones; quod est
difficile, nisi speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini
atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis,
quod eam si non habebunt, [iniusti habebuntur] nullis praesidiis saepti multis
afficientur iniuriis.
[40] Atque iis etiam, qui
vendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur,
iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi
quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula
iustitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid
aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui
archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a
sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus
pareant, quas observent. Itaque propter aequabilem praedae partitionem et
Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et
multo maiores Viriatus Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri
imperatoresque cesserunt, quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor
fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum
reliquis traderet. Cum igitur tanta vis iustitiae sit, ut ea etiam latronum
opes firmet atque augeat, quantam eius vim inter leges et iudicia et in
constituta re publica fore putamus?
[41] Mihi quidem non
apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros iustitiae
fruendae causa videntur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur
in otio multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, ad unum aliquem
confugiebant virtute praestantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores,
aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque
constituendarum legum fuit causa quae regum.
[42] Ius enim semper est
quaesitum aequabile; neque enim aliter esset ius. Id si ab uno iusto et bono
viro consequebantur, erant eo contenti; cum id minus contingeret, leges sunt
inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc
quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia
magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes
haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se
arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est, cum ipsa
per sese (nam aliter iustitia non esset), tum propter amplificationem honoris
et gloriae. Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum etiam
collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessarios, sed
etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est.
[43] Quamquam praeclare
Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si
quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione
et inani ostentatione et ficto non modo sermone sed etiam voltu stabilem se
gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Vera gloria radices agit
atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec
simulatum potest quicquam esse diuturnum. Testes sunt permulti in utramque
partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una. Tiberius enim
Gracchus, P. f., tam diu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum manebit, at
eius filii nec vivi probabantur bonis et mortui numerum optinent iure caesorum.
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis. Ea quae
essent, dictum est in libro superiore.
[44] Sed ut facillime,
quales simus, tales esse videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii,
qui haberi velimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam si quis ab ineunte
aetate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi
Cicero, arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi
omnium coniciuntur atque in eum, quid agat, quemadmodum vivat, inquiritur, et,
tamquam in clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest nec dictum eius
esse nec factum.
[45] Quorum autem prima
aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii,
simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent
contendere; quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi
aetati verum etiam favetur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad
gloriam, si qua ex bellicis rebus comparari potest, in qua multi apud maiores
nostros extiterunt; semper enim fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit
in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis
parum. Quo tamen in bello cum te Pompeius alae [alteri] praefecisset, magnam laudem
et a summo viro et ab exercitu consequebare equitando, iaculando, omni militari
labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit. Mihi
autem haec oratio suscepta non de te est, sed de genere toto. Quam ob rem
pergamus ad ea, quae restant.
[46] Ut igitur in
reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res quas
ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas viribus. Prima
igitur commendatio proficiscitur a modestia, tum pietate in parentes, in suos
benivolentia. Facillume autem et in optimam partem cognoscuntur adulescentes,
qui se ad claros et sapientes viros bene consulentes rei publicae contulerunt,
quibuscum si frequentes sunt, opinionem adferunt populo eorum fore se similes,
quos sibi ipsi delegerint ad imitandum.
[47] P. Rutilii
adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Mucii
commendavit domus. Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non
aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione
nobili et gloriosa, et qua aetate qui exercentur, laude adfici solent, ut de
Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit, id se in foro optume iam
facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
[48] Sed cum duplex
ratio sit orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentio, non est
id quidem dubium, quin contentio [orationis] maiorem vim habeat ad gloriam (ea
est enim, quam eloquentiam dicimus); sed tamen difficile dictu est, quantopere
conciliet animos comitas adfabilitasque sermonis. Extant epistolae et Philippi
ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium
prudentissimorum (sic enim accepimus); quibus praecipiunt, ut oratione benigna
multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande appellando
[sermone] deleniant. Quae autem in multitudine cum contentione habetur oratio,
ea saepe universam excitat [gloriam]; magna est enim admiratio copiose
sapienterque dicentis; quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam
ceteros arbitrantur. Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas nihil
admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
[49] Sed cum sint plura
causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica
adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem
assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis, quorum ratio duplex est. Nam
ex accusatione et ex defensione constat, quarum etsi laudabilior est defensio,
tamen etiam accusatio probata persaepe est. Dixi paulo ante de Crasso. Idem
fecit adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio
inlustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium
vocavit.
[50] Sed hoc quidem non
est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante
dixi, aut ulciscendi gratia, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro
Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius. In accusando etiam M.' Aquilio L. Fufii
cognita industria est. Semel igitur aut non saepe certe. Sin erit, cui
faciendum sit saepius, rei publicae tribuat hoc muneris, cuius inimicos ulcisci
saepius non est reprehendendum; modus tamen adsit. Duri enim hominis, vel
potius vix hominis videtur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum
ipsi est, tum etiam sordidum ad famam committere, ut accusator nominere; quod
contigit M. Bruto, summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in primis
peritus fuit.
[51] Atque etiam hoc
praeceptum officii diligenter tenendum est, ne quem umquam innocentem iudicio capitis
arcessas; id enim sine scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam
inhumanum, quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem
datam ad bonorum pestem perniciemque convertere? Nec tamen, ut hoc fugiendum
est, item est habendum religioni nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque
defendere. Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam humanitas.
Iudicis est semper in causis verum sequi, patroni non numquam veri simile,
etiam si minus sit verum, defendere, quod scribere, praesertim cum de
philosophia scriberem, non auderem, nisi idem placeret gravissimo Stoicorum
Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior,
si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri
urgerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae
dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus, quae, ut scis, extat oratio.
[52] Sed eitis
adulescentium officiis, quae valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de
beneficentia ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio duplex. Nam aut
opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior
locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque
dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen
altera ex arca, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re
familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas
tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
[53] At qui opera, id
est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus
profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein
consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene
de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus
accusat, quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur: 'Quae te, malum!'
inquit, 'ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos
pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed
ministrum et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem', quia
sordidum regi, melius etiam, quod largitionem 'corruptelam ' dixit esse; fit
enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper expectandum paratior.
[54] Hoc ille filio,
sed praeceptum putemus omnibus. Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa
benignitas, quae constet ex opera et industria, et honestior sit et latius
pateat et possit prodesse pluribus. Non numquam tamen est largiendum nec hoc
benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus
indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate. Multi
enim patrimonia effuderunt, inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam.
quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam
sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis
manus afferre coguntur. Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse
velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum,
quibus ademerunt.
[55] Quam ob rem nec
ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita
reseranda, ut pateat omnibus; modus adhibeatur isque referatur ad facultates.
Omnino meminisse debemus id, quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam
in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Etenim quis
potest modus esse, cum et idem, qui consueverunt et idem illud alii desiderent.
Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales;
prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus ludorum
venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut
brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus
aut captos a praedonibus redimunt, aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in
filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur vel in re quaerenda vel augenda.
[56] Itaque miror, quid
in mentem venerit Theophrasto, in eo libro, quem de divitiis scripsit, in quo
multa praeclare, illud absurde: est enim multus in laudanda magnificentia et
apparitione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum
putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca exempla posui, multo
et maior videtur et certior. Quanto Aristoteles gravius et verius nos
reprehendit, qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad
multitudinem deleniendam. At ii, 'qui ab hoste obsidentur, si emere aquae
sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri omnesque mirari,
sed cum adtenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis
infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque
necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio
multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur eaque a levissimo
quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur
voluptatis.'
[57] Bene etiam
colligit 'haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis
esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti
probari posse nullo modo'. Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse
iam bonis temporibus, ut splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur.
Itaque et P. Crassus cum cognomine dives tum copiis functus est aedilicio
maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q.
Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App. f.,
multi post, Luculli, Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule
vicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima vero nostri
Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat, vides.
[58] Vitanda tamen
suspicio est avaritiae. Mamerco, homini divitissimo, praetermissio aedilitatis
consulatus repulsam attulit. Quare et si postulatur a populo, bonis viris si
non desiderantibus, ad tamen approbantibus faciundum est, modo pro
facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et si quando aliqua res maior atque utilior
populari largitione adquiritur, ut Oresti nuper prandia in semitis decumae
nomine magno honori fuerunt. Ne M. quidem Seio vitio datum est, quod in
caritate asse modium populo dedit; magna enim se et inveterata invidia nec
turpi iactura, quando erat aedilis, nec maxima liberavit. Sed honori summo
nuper nostro Miloni fuit qui gladiatoribus emptis rei publicae causa, quae
salute nostra continebatur, omnes P. Clodii conatus furoresque compressit.
[59] Causa igitur
largitionis est, si aut necesse est aut utile. In his autem ipsis mediocritatis
regula optima est. L. quidem Philippus, Q. f., magno vir ingenio inprimisque
clarus, gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia, quae
haberentur amplissima. Dicebat idem Cotta, Curio. Nobis quoque licet in hoc
quodam modo gloriari; nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis
adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo
nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
[60] Atque etiam illae
impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum
rei publicae pertinent, quamquam, quod praesens tamquam in manum datur,
iucundius est, tamen haec in posterum gratiora. Theatra, porticus, nova templa
verecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut et hic
ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus sum non interpretatus, et
Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae vituperat, quod tantam
pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed de hoc genere toto in iis libris,
quos de re publica scripsi, diligenter est disputatum. Tota igitur ratio talium
largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria et tum ipsum et ad
facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
[61] In illo autem
altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in
disparibus causis adfecti esse debemus. Alia causa est eius, qui calamitate
premitur, et eius, qui res meliores quaerit nullis suis rebus adversis.
[62] Propensior
benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In
iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne adfligantur, sed ut altiorem gradum
ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis
iudicium et diligentiam adhibere. Nam praeclare Ennius 'Bene facta male locata
male facta arbitror'.
[63] Quod autem
tributum est bono viro et grato, in eo cum ex ipso fructus est, tum etiam ex
ceteris. Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam
studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est
omnium. Danda igitur opera est, ut iis beneficiis quam plurimos adficiamus,
quorum memoria liberis posterisque prodatur, ut iis ingratis esse non liceat.
Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda liberalitate
sibi etiam fieri, eumque, qui faciat communem hostem tenuiorum putant. Atque
haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute captos,
locupletari tenuiores; quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in
oratione Crassi scriptum copiose videmus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis
largitioni munerum longe antepono; haec est gravium hominum atque magnorum,
illa quasi assentatorum populi multitudinis levitatem voluptate quasi
titillantium.
[64] Conveniet autem
cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re
contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis
aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum
liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem. Est enim non
modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam
fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere
flagitiosum est, sed ita, ut inliberalitatis avaritiaeque absit suspicio. Posse
enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus
maximus. Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim, ut mihi
quidem videtur, valde decorum patere domos hominum inlustrium hospitibus
inlustribus idque etiam rei publicae est ornamento homines externos hoc
liberalitatis genere in urbe nostra non egere. Est autem etiam vehementer utile
iis, qui honeste posse multum volunt, per hospites apud externos populos valere
opibus et gratia. Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in suos
curiales Laciadas hospitalem fuisse; ita enim instituisse et vilicis
imperavisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam
devertisset.
[65] Quae autem opera,
non largitione beneficia dantur, haec tum in universam rem publicam tum in
singulos cives conferuntur. Nam in iure cavere, consilio iuvare atque hoc
scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet
et ad gratiam. Itaque cum multa praeclara maiorum, tum quod optime constituti
iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; quam
quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt,
nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor
deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset,
qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset. Haec
igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines accommodata.
[66] Atque huic arti
finitima est dicendi gravior facultas et gratior et ornatior. Quid enim
eloquentia praestabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel
eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic quoque ergo a maioribus nostris est in
toga dignitatis principatus datus. Diserti igitur hominis et facile laborantis,
quodque in patriis est moribus, multorum causas et non gravate et gratuito
defendentis beneficia et patrocinia late patent.
[67] Admonebat me res,
ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum deplorarem,
ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri. Sed tamen videmus, quibus
extinctis oratoribus, quam in paucis spes quanto in paucioribus facultas, quam
in multis sit audacia. Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris
periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem,
commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos,
qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem; quod qui faciunt, plurimum gratiae
consequuntur, latissimeque eorum manat industria.
[68] Iam illud non sunt
admonendi, (est enim in promptu), ut animadvertant, cum iuvare alios velint, ne
quos offendant. Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non
expedit; si imprudentes, neglegentiae est, si scientes temeritatis. Utendum
etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis,
quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque
operis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
[69] Sed cum in hominibus
iuvandis aut mores spectari aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive,
itaque volgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores hominum, non
fortunam sequi. Honesta oratio est, sed quis est tandem, qui inopis et optimi
viri causae anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis? A quo enim
expeditior et celerior remuneratio fore videtur, in eum fere est voluntas
nostra propensior. Sed animadvertendum est diligentius, quae natura rerum sit.
Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non potest,
habere certe potest. Commode autem, quicumque dixit, 'pecuniam qui habeat, non
reddidisse, qui reddiderit non habere, gratiam autem et, qui rettulerit, habere
et, qui habeat, rettulisse'. At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii
ne obligari quidem beneficio volunt; qui etiam beneficium se dedisse
arbitrantur, cum ipsi quamvis magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut
postulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio vero se usos aut
clientes appellari mortis instar putant.
[70] At vero ille
tenuis, cum quidquid factum sit, se spectatum, non fortunam putat, non modo
illi qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis),
gratum se videri studet, neque vero verbis auget suum munus, si quo forte
fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque illud est, quod, si opulentum
fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in liberis eius manet
gratia; sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles
quae magna in populo multitudo est, praesidium sibi paratum vident.
[71] Quam ob rem melius
apud bonos quam apud fortunatos beneficium collocari puto. Danda omnino opera
est, ut omni generi satis facere possimus, sed, si res in contentionem veniet,
nimirum Themistocles est auctor adhibendus, qui cum consuleretur, utrum bono
viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret 'Ego vero, inquit, malo
virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam quae viro'. Sed corrupti mores
depravatique sunt admiratione divitiarum; quarum magnitudo quid ad unumquemque
nostrum pertinet? Illum fortasse adiuvat, qui habet; ne id quidem semper; sed
fac iuvare; utentior sane sit, honestior vero quomodo? Quod si etiam bonus erit
vir, ne impediant divitiae quominus iuvetur, modo ne adiuvent, sitque omne
iudicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit. Extremum autem praeceptum
in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro
iniuria; fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine
qua nihil potest esse laudabile.
[72] Sed quoniam de eo
genere beneficiorum dictum est, quae ad singulos spectant, deinceps de iis,
quae ad universos quaeque ad rem publicam pertinent, disputandum est. Eorum
autem ipsorum partim eius modi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim,
singulos ut attingant, quae sunt etiam gratiora. Danda opera est omnino, si
possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res
aut prosit aut certe ne obsit rei publicae. C. Gracchi frumentaria magna
largitio, exhauriebat igitur aerarium; modica M. Octavii et rei publicae
tolerabilis et plebi necessaria, ergo et civibus et rei publicae salutaris.
[73] In primis autem
videndum erit ei, qui rem publicam administrabit, ut suum quisque teneat neque
de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus in
tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et
in eo vehementer se moderatum praebuit—sed cum in agendo multa populariter, tum
illud male, 'non esse in civitate duo milia hominum, qui rem haberent'.
Capitalis oratio est ad aequationem bonorum pertinens, qua peste quae potest
esse maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae
civitatesque constitutae sunt. Nam, etsi duce natura congregabantur homines, tamen
spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant.
[74] Danda etiam opera
est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem
assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat multo ante
erit providendum. Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae
obvenerit (malo enim quam nostrae ominari neque tamen de nostra, sed de omni re
publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint,
necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt,
consulere debebunt ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae. Quarum
qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare; est enim
in promptu; tantum locus attingendus fuit.
[75] Caput autem est in
omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam
minima suspicio. 'Utinam', inquit C. Pontius Samnis, 'ad illa tempora me
fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere
coepissent. Non essem passus diutius eos imperare.' Ne illi multa saecula
expectanda fuerunt: modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque
facile patior tum potius Pontium fuisse, si quidem in illo tantum fuit roboris.
Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata
lex est nulla antea cum fuisset. At vero postea tot leges et proxumae quaeque
duriores, tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter iudiciorum
metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque
sociorum, ut inbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
[76] Laudat Africanum
Panaetius, quod fuerit abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alia maiora; laus
abstinentiae non hominis est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum
gaza, quae fuit maxima, potitus [est] Paulus; tantum in aerarium pecuniae
invexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil
domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem
Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa. Quid? qui eius collega fuit in
censura, L. Mummius, num quid copiosior, cum copiosissimam urbem funditus
sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata
domus ipsa mihi videtur ornatior.
[77] Nullum igitur
vitium taetrius est, ut eo, unde digressa est, referat se oratio, quam
avaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim
quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium.
Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia
esse perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis
populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam
multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et
continentia.
[78] Qui vero se
populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores
pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant,
labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest,
cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae
tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, ut supra
dixi, civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque
custodia.
[79] Atque in hac pernicie
rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam. Nam cui res
erepta est, est inimicus; cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse
et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse
solvendo. At vero ille, qui accipit iniuriam, et meminit et prae se fert
dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi,
quibus iniuste ademptum est, idcirco plus etiam valent. Non enim numero haec
iudicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis aut
etiam saeculis ante possessum qui nullum habuit habeat, qui autem habuit
amittat?
[80] Ac propter hoc
iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod
nunquam antea apud eos acciderat, necaverunt, exque eo tempore tantae
discordiae secutae sunt, ut et tyranni existerent et optumates exterminarentur
et praeclarissime constituta res publica dilaberetur. Nec vero solum ipsa
cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis
profectae manarunt latius. Quid? nostros Gracchos, Ti. Gracchi summi viri
filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
[81] At vero Aratus
Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis
teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestino introitu urbe est potitus,
cumque tyrannum Nicoclem inproviso oppressisset, sescentos exules, qui
locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo
liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus
difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii
possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum
possessiones movere non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio
multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria,
iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant,
oportere.
[82] Cum igitur
statuisset opus esse ad eam rem constituendam pecunia Alexandream se proficisci
velle dixit remque integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad
Ptolomaeum, suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandream
conditam. Cui cum euisset patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege
opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiuvaretur. Quam cum
Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus
causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant,
perfecitque aestumandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam
accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent
numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut
omnes concordia constituta sine querella discederent.
[83] O virum magnum
dignumque, qui in re publica nostra natus esset! Sic par est, agere cum
civibus, non, ut bis iam vidimus, hastam in foro ponere et bona civium voci
subicere praeconis. At ille Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis
viri, omnibus consulendum putavit, eaque est summa ratio et sapientia boni
civis, commoda civium non divellere atque omnis aequitate eadem continere.
Habitent gratis in alieno. Quid ita? ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear,
impendam, tu me invito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere, aliis dare
aliena?
[84] Tabulae vero novae
quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non
habeam pecuniam? Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat,
providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut
locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res
vehementius rem publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit
necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est quam me
consule ne solveretur. Armis et castris temptata res est ab omni genere hominum
et ordine; quibus ita restiti, ut hoc totum malum de re publica tolleretur.
Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec facilius dissolutum est;
fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta est. At vero hic nunc
victor tum quidem victus, quae cogitarat, cum ipsius intererat, tum ea
perfecit, cum eius iam nihil interesset. Tanta in eo peccandi libido fuit, ut
hoc ipsum eum delectaret peccare, etiam si causa non esset.
[85] Ab hoc igitur
genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem
publicam tuebuntur, inprimisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate
suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur
neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea,
quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio,
agris, vectigalibus. Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores nostros
factitata, haec genera officiorum qui persecuntur cum summa utilitate rei
publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
[86] In his autem
utilitatum praeceptis Antipater Tyrius, Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus,
duo praeterita censet esse a Panaetio, valitudinis curationem et pecuniae; quas
res a summo philosopho praeteritas arbitror, quod essent faciles; sunt certe
utiles. Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res
aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu
corporis tuendi causa praetermittendis voluptatibus, postremo arte eorum quorum
ad scientiam haec pertinent.
[87] Res autem
familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo, conservari autem
diligentia et parsimonia, eisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime
Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur,
quem nos, ista fere aetate cum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum
convertimus. Sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda pecunia,
(vellem etiam de utenda), commodius a quibusdam optimis viris ad Ianum medium
sedentibus quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea
cognoscenda; pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est.
[88] Sed utilitatum
comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est
necessaria. Nam et corporis commoda cum externis [et externa cum corporis] et
ipsa inter se corporis et externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis
hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa
hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se
corporis sic, ut bona valitudo voluptati anteponatur, vires celeritati,
externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
[89] Ex quo genere
comparationis illud est Catonis senis: a quo cum quaereretur, quid maxime in re
familiari expediret, respondit: "Bene pascere"; quid secundum:
"Satis bene pascere"; quid tertium: "Male pascere"; quid
quartum "Arare"; et cum ille, qui quaesierat, dixisset: "Quid
faenerari?", tum Cato: "Quid hominem," inquit,
"occidere?" Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum
comparationes fieri solere recteque hoc adiunctum esse exquirendorum officiorum
genus.
[90]
Reliqua deinceps persequemur.
|