LIBER III
[1] P. Scipionem, Marce
fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato,
qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus,
nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac
sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in
solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum conloquio
alterius non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt ceteris, illum
acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret, sed si
minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe
proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis armis impiis
vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura
peragrantes saepe soli sumus.
[2] Sed nec hoc otium
cum Africani otio nec haec solitudo cum illa comparanda est. Ille enim
requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando
et coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem
recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio
constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est, quod dignum
nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
[3] Ita qui in maxima
celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum
sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos quantum licet et saepe soli
sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere
minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni,
propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset
otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert
necessitas, non voluntas.
[4] Quamquam Africanus
maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta
mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus extat; ex quo
intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas
cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos autem, qui
non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad
hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi
tempore eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.
[5] Sed cum tota
philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars eius inculta ac
deserta sit, tum nullus feracior in ea locus est nec uberior, quam de officiis,
a quibus constanter honesteque vivendi praecepta ducuntur. Quare quamquam a
Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire
atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus
undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
[6] Quod cum omnibus
est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio an nemini
potius quam tibi. Sustines enim non parvam expectationem imitandae industriae
nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea
grave et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum
artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis
auctoritatem et magistri. Quare quantum coniti animo potes, quantum labore
contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias
neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse
videare. Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te cohortandi gratia
scripsimus; nunc ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
[7] Panaetius igitur,
qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit quemque nos
correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus
propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno
cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero utilene
esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo,
quod utile videretur, quomodo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis
tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum
nec exsolvit id, quod promiserat.
[8] Quod eo magis
miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est, triginta annis vixisse
Panaetium posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio
breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum
esse locum in tota philosophia tam necessarium.
[9] Minime vero
assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto
relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum
honestate pugnare. De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne
fuerit hoc genus, quod in divisione Panaetii tertium est an plane omittendum,
alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam
qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare
tertiam; praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps
esse dicturum.
[10] Accedit eodem
testis locuples Posidonius, qui etiam scribit in quadam epistola, P. Rutilium
Rufum dicere solere, qui Panaetium audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui
in Coa Venere eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris
enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat), sic ea, quae
Panaetius praetermisisset [et non perfecisset] propter eorum, quae perfecisset,
praestantiam neminem persecutum.
[11] Quam ob rem de
iudicio Panaetii dubitari non potest; rectene autem hanc tertiam partem ad
exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam,
sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id
ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex
altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est
quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus
Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione
distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid honestum
esset, id utile esse censerent, nec utile quicquam, quod non honestum.
[12] Quodsi is esset
Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens
utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur,
liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed cum sit is,
qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie
quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione
peiorem, non videtur debuisse eiusmodi deliberationem introducere, in qua quod
utile videretur cum eo, quod honestum est, compararetur.
[13] Etenim quod summum
bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor,
sententiam, cum virtute congruere semper, cetera autem, quae secundum naturam
essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant
quidam hanc comparationem non recte introductam nec omnino de eo genere
quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie
vereque dicitur id in sapientibus est solis neque a virtute divelli umquam
potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem
perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt.
[14] Haec enim officia,
de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant; ea communia sunt et
late patent, quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione
discendi. Illud autem officium, quod rectum idem appellant, perfectum atque
absolutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec praeter sapientem
cadere in quemquam potest.
[15] Cum autem aliquid
actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum
propterea, quod vulgus, quid absit a perfecto, non fere intellegit; quatenus
autem intellegit, nihil putat praetermissum, quod idem in poematis, in picturis
usu venit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae
laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in his aliquid probi, quod
capiat ignaros, qui idem, quid in unaquaque re vitii sit, nequeant iudicare.
Itaque cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia. Haec igitur
officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse
dicunt, non sapientium modo propria, sed cum omni hominum genere communia.
[16] Itaque iis omnes,
in quibus est virtutis indoles, commoventur. Nec vero, cum duo Decii aut duo
Scipiones fortes viri commemorantur, aut cum Fabricius, aut Aristides iustus
nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab his iustitiae tamquam a sapiente
petitur exemplum; nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi,
nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes
fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem
quandam gerebant speciemque sapientium.
[17] Quocirca nec id,
quod vere honestum est, fas est cum utilis repugnantia comparari, nec id quod
communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi
volunt, cum emolumentis umquam est comparandum tamque id honestum, quod in
nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud,
quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus; aliter enim teneri non
potest, si quae ad virtutem est facta progressio. Sed haec quidem de his, qui
conservatione officiorum existimantur boni.
[18] Qui autem omnia
metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii
solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri
non solent. Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac
comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit solere modo, non etiam
oportere. Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur quam quod honestum
sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est.
Quid ergo est quod non numquam dubitationem adferre soleat considerandumque
videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo
consideretur.
[19] Saepe enim tempore
fit, ut quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli
causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest maius scelus quam non
modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se adstrinxit
scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem? Populo quidem Romano non
videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit
ergo utilitas honestatem? Immo vero honestas utilitatem secuta est. Itaque, ut
sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum
intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam
constituenda est; quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam
recedemus.
[20]
Erit autem haec formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea;
quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus
Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici,
quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius
haec ab eis disserentur, quibus, quicquid honestum est idem utile videtur nec
utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid non
utile aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat,
ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere. Sed
redeo ad formulam.
[21] Detrahere igitur
alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est
contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt
aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum
et societatem. Si enim sic erimus adfecti, ut propter suum quisque emolumentum
spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae maxime est secundum
naturam, humani generis societatem.
[22] Ut, si unum
quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi
membri valitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus
necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum
detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et
communitas evertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae
pertineat, quam alteri adquirere, concessum est non repugnante natura, illud
natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes
augeamus.
[23] Neque vero hoc
solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in
singulis civitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non
liceat sui commodi causa nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt,
incolumem esse civium coniunctionem; quam qui dirimunt, eos morte, exsilio,
vinclis, damno coercent. Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae
est lex divina et humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum
naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat, et id, quod
alteri detraxerit, sibi adsumat.
[24] Etenim multo magis
est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia,
liberalitas quam voluptas, quam vita, quam divitiae; quae quidem contemnere et
pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est.
[Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam
mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.]
[25] Itemque magis est
secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut
iuvandis, maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem
hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium conlocavit quam vivere
in solitudine non modo sine ullis molestiis sed etiam in maximis voluptatibus,
abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus. Quocirca
optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit. Ex
quo efficitur, hominem naturae oboedientem homini nocere non posse.
[26] Deinde qui alterum
violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere
contra naturam aut magis fugienda censet mortem, paupertatem, dolorem,
amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuiquam
iniuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum
eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem
censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod
ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat. Ergo
unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas uniuscuiusque et
universorum; quam si ad se quisque rapiet, dissolvetur omnis humana consortio.
[27] Atque etiam si hoc
natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is
homo sit, consultum velit, necesse est secundum eandem naturam omnium
utilitatem esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege
naturae, idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur.
Verum autem primum, verum igitur extremum.
[28] Nam illud quidem
absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui
commodi causa, aliam rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris,
nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus quae
sententia omnem societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem
dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis
societatem; qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus
tollitur; quae qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii iudicandi
sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt, cuius
societatis artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem
homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel externa vel
corporis vel etiam ipsius animi. ~Iustitia enim una virtus omnium est domina et
regina virtutum.
[29] Forsitan quispiam
dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum
alteri homini ad nullam rem utili? Minime vero: non enim mihi est vita mea
utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia. Quid?
si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore
conficiatur, vestitu spoliare possit, nonne faciat?
[30] Haec ad iudicandum
sunt facillima. Nam si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae
causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem, sin autem is tu
sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati, si in vita
remaneas, adferre possis si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit
reprehendendum. Sin autem id non sit eiusmodi, suum cuique incommodum ferendum
est potius quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra
naturam morbus aut egestas aut quid eiusmodi quam detractio atque appetitio
alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est; est enim
iniusta.
[31] Itaque lex ipsa
naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut
ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur
res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate
detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque
diligens hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur utilitati
consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
[32] Nam quod ad
Phalarim attinet, perfacile iudicium est. Nulla est enim societas nobis cum
tyrannis et potius summa distractio est, neque est contra naturam spoliare eum,
si possis, quem est honestum necare, atque hoc omne genus pestiferum atque
impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam
amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent
reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas
beluae a communi tamquam humanitate corporis segreganda est. Huius generis
quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore officium exquiritur.
[33] Eiusmodi igitur
credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliqui casus aut occupatio eius
consilium peremisset. Ad quas ipsas consultationes ex superioribus libris satis
multa praecepta sunt, quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem
fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit.
Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto, tamquam fastigium imponimus,
ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi
concedantur, quo facilius quae volunt, explicent, sic ego a te postulo, mi
Cicero, ut mihi concedas si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter
se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod
honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est et
tum hoc tum illud probabilius videtur nec praeterea quicquam probabile.
[34] Ac primum in hoc
Panaetius defendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare aliquando posse
dixerit (neque enim ei fas erat) sed ea, quae viderentur utilia. Nihil vero
utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe
testatur negatque ullam pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum
opinionem, qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando anteponeremus utilia
honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit
eam, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam. Hanc igitur partem
relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro. Neque
enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum, quod quidem mihi
probaretur, de iis, quae in manus meas venerint.
[35] Cum igitur aliqua
species utilitatis obiecta est, commoveri necesse est. Sed si, cum animum
attenderis, turpitudinem videas adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis
attulerit, tum non utilitas relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitudo
sit, ibi utilitatem esse non posse. Quod si nihil est tam contra naturam quam
turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat
aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in
eadem re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si ad honestatem nati
sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere
gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod
honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum, quod autem bonum, id certe
utile, ita, quicquid honestum, id utile.
[36] Quare error
hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo
secernit ab honesto. Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur,
hinc furta, peculatus, expilationes, direptionesque sociorum et civium, hinc
opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus
regnandi existunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari
potest. Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam, non dico
legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est,
non vident.
[37] Quam ob rem hoc
quidem deliberantium genus pellatur e medio ( est enim totum sceleratum et
impium), qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se
scientes scelere contaminent; in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad
id non pervenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis
ipsa deliberatio.
[38] Atque etiam ex
omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque removenda est; satis
enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si
omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil
libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille Gyges inducitur a
Platone, qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum
hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus
fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata
anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse induit (erat autem regius
pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad
palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus
videbatur, cum in locum anulum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus
reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit quos
obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic
repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si
habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet;
honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.
[39] Atque hoc loco
philosophi quidam minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et
commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone, quasi vero ille aut factum id
esse aut fieri potuisse defendat. Haec est vis huius anuli et huius exempli: si
nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit, cum aliquid divitiarum,
potentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id diis hominibusque
futurum sit semper ignotum, sisne facturus? Negant id fieri posse. Quamquam
potest id quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam
facerent. Urgent rustice sane. Negant enim posse et in eo perstant, hoc verbum
quid valeat non vident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi
sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus,
ut si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos
se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
Sed iam ad propositum revertamur.
[40] Incidunt multae
saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non, cum hoc
deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id
quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non
turpiter. Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri
facere id iniuste; fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum
et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi
nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile,
patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere
deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem
esse potuisset.
[41] At in eo rege, qui
urbem condidit, non item. Species enim utilitatis animum pepulit eius; cui cum
visum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit
hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat,
assequi posset, et tamen muri causa opposuit, speciem honestatis nec probabilem
nec sane idoneam. Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
[42] Nec tamen nostrae
nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum his ipsi egeamus, sed
suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est. Scite
Chrysippus, ut multa, "qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere
debet quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu
depellere nullo modo debet; sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad
usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est".
[43] Maxime autem
perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere, quod recte possis et
tribuere quod non sit aequum, contra officium est. Sed huius generis totius
breve et non difficile praeceptum est. Quae enim videntur utilia, honores,
divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam
anteponenda sunt. At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac
fidem amici causa vir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico;
ponit enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram
amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat,
accomodet.
[44] Cum vero iurato
sententia dicendast, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego
arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius. Itaque
praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, qvae
salva fide facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi
honeste amico a iudice posse concedi. Nam si omnia facienda sint, quae amici
velint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint.
[45] Loquor autem de
communibus amicitiis; nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse
tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum
eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti
addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas
factus est alter eius sistendi, ut si ille non revertisset, moriendum esset
ipsi. Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut
se ad amicitiam tertium adscriberent.
[46] Cum igitur id,
quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat
utilitatis species, valeat honestas. Cum autem in amicitia, quae honesta non
sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae; sic habebitur is,
quem exquirimus dilectus officii. Sed utilitatis specie in republica saepissime
peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam Athenienses, qui
sciverunt, ut Aeginetis, qui classe valebant, pollices praeciderentur. Hoc
visum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeo. Sed
nihil, quod crudele, utile; est enim hominum naturae, quam sequi debemus,
maxima inimica crudelitas.
[47] Male etiam, qui
peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres
nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non
licere, quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu
vero urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa praeclara, in quibus
publicae utilitatis species prae honestate contemnitur. Plena exemplorum est
nostra res publica cum saepe, tum maxime bello Punico secundo, quae Cannensi
calamitate accepta maiores animos habuit quam unquam rebus secundis; nulla
timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut speciem
utilitatis obscuret.
[48] Athenienses cum
Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta,
coniugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque
Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent
Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur,
sed ea nulla erat repugnante honestate.
[49] Themistocles post
victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere
consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit, ut
aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides. Huic ille,
classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse quo
facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset,
in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod
Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum
non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant
quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi quam nos, qui piratas immunes,
socios vectigales habemus. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile,
ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipiscare; hoc enim ipsum, utile
putare quod turpe sit, calamitosum est.
[50] Sed incidunt, ut
supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut
animadvertendum sit, repugnetque plane an possit cum honestate coniungi. Eius
generis hae sunt quaestiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum
magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae
caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in
cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an
silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bonum virum fingimus; de
eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit,
si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.
[51] In huiusmodi
causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud
Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo; Antipatro omnia patefacienda, ut
ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem,
quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine
insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. "Advexi, eui,
vendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est
copia; cui fit iniuria?"
[52] Exoritur Antipatri
ratio ex altera parte: "Quid ais? tu, cum hominibus consulere debeas et
servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae,
quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas
vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit
commoditatis et copiae? Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud est
celare, aliud tacere, neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura
deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam
tritici vilitas. Sed non, quicquid tibi audire utile est, idem mihi dicere
necesse est."
[53] "Immo
vero," inquiet ille "necesse est, si quidem meministi esse inter
homines natura coniunctam societatem." "Memini," inquiet ille,
"sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita
est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum."
Vides in hac tota disceptatione non illud dici "quamvis hoc turpe sit,
tamen, quoniam expedit, faciam", sed ita expedire, ut turpe non sit, ex
altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.
[54] Vendat aedes vir
bonus, propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint
et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, sint,
male materiatae et ruinosae, sed hoc praeter dominum nemo sciat; quaero, si
haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo. quam se
venditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit? "Ille vero"
inquit Antipater. "Quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod
Athenis execrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati
ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere. Plus etiam est quam viam non
monstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere."
[55] Diogenes contra
"Num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat,
proscripsit, tu quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt villam bonam
beneque aedificatam non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec
aedificata ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium
emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne
praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid vero est
stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam
absurdum quam si domini iussu ita praeco praedicet: "6domum pestilentem
vendo?"
[56] Sic ergo in
quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de
utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit,
sed etiam non facere turpe. Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum
honestis saepe dissensio. Quae diiudicanda sunt; non enim, ut quaereremus,
euimus, sed ut explicaremus.
[57] Non igitur videtur
nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium venditor celare emptores debuisse.
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id
ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem
celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non videt? Certe non aperti, non
simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius obscuri,
astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Haec tot et alia
plura nonne inutile est vitiorum subire nomina?
[58] Quod si
vituperandi qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis
vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis
litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi
causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare
amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum
percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales
quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul
ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset,
tum Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores
ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie
piscarentur, dixitque quid eos facere vellet. Ad cenam tempori venit Canius;
opipare a Pythio adparatum convivium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque,
quod ceperat, adferebat; ante pedes Pythii pisces abiciebantur.
[59] Tum Canius
"quaeso", inquit, "quid est hoc, Pythi? tantumne piscium?
tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid mirum?" inquit, "hoc
loco est Syracusis quidquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non
possunt." Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet.
Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti,
quanti Pythius voluit, et emit instructos. Nomina facit, negotium conficit. Invitat
Canius postridie familiares suos, venit ipse mature, scalmum nullum videt.
Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos
nullos videret. "Nullae, quod sciam," ille, "sed hic piscari
nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset."
[60] Stomachari Canius,
sed quid faceret? Nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus,
protulerat de dolo malo formulas; in quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid
esset dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc
quidem sane luculente, ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes
aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur
eorum factum potest utile esse, cum sit tot vitiis inquinatum.
[61] Quod si Aquiliana
definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita
nec ut emat melius nec ut vendat quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus.
Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela duodecim tabulis,
circumscriptio adulescentium lege Plaetoria et sine lege iudiciis, in quibus
additur ex fide bona. Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt:
in arbitrio rei uxoriae melivs aeqvivs, in fiducia vt inter bonos bene agier.
Quid ergo? aut in eo, qvod melivs aeqvivs, potest ulla pars inesse fraudis? aut
cum dicitur inter bonos bene agier, quicquam agi dolose aut malitiose potest?
Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur. Tollendum est
igitur ex rebus contrahendis omne mendacium. Non inlicitatorem venditor, non
qui contra se liceatur emptor apponet. Uterque si ad eloquendum venerit, non
plus quam semel eloquetur.
[62] Quintus quidem
Scaevola, Publi filius, cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat,
semel indicaretur idque venditor ita fecisset, dixit se pluris aestumare;
addidit centum milia. Nemo est, qui hoc viri boni fuisse neget; sapientis
negant, ut si minoris quam potuisset vendidisset. Haec igitur est illa
pernicies, quod alios bonos alios sapientes existimant. Ex quo Ennius
"nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret". Vere
id quidem, si, quid esset prodesse mihi cum Ennio conveniret.
[63] Hecatonem quidem
Rhodium, discipulum Panaetii, video in iis libris, quos de officio scripsit Q.
Tuberoni, dicere, sapientis esse nihil contra mores, leges, instituta facientem
habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus,
sed liberis, propinquis, amicis maximeque rei publicae. Singulorum enim
facultates et copiae divitiae sunt civitatis. Huic Scaevolae factum, de quo
paulo ante dixi, placere nullo modo potest. Etenim omnino tantum se negat
facturum compendii sui causa, quod non liceat.
[64] Huic nec laus
magna tribuenda nec gratia est. Sed sive et simulatio et dissimulatio dolus
malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive
vir bonus est is, qui prodest quibus potest, nocet nemini, certe istum virum
bonum non facile reperimus. Numquam igitur est utile peccare, quia semper est
turpe, et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
[65] Ac de iure quidem
praediorum sanctum apud nos est iure civili, ut in iis vendendis vitia
dicerentur, quae nota essent venditori. Nam cum ex duodecim tabulis satis esset
ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli
poena subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta;
quicdquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi
nominatim dictum esset, praestari oportere.
[66] Ut, cum in arce
augurium augures acturi essent iussissentque Ti. Claudium Centumalum, qui aedes
in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis,
Claudius proscripsit insulam [vendidit], emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab
auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius cum demolitus esset
cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus
demoliri iussus, arbitrum illum adegit QUICQUID
SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA. M. Cato sententiam dixit, huius nostri Catonis pater (ut enim ceteri
ex patribus, sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nominandus)is
igitur iudex ita pronuntiavit, cum in vendundo rem eam scisset et non
pronuntiasset, emptori damnum praestari oportere.
[67] Ergo ad fidem
bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod nosset venditor. Quod
si recte iudicavit, non recte frumentarius ille, non recte aedium pestilentium
venditor tacuit. Sed huiusmodi reticentiae iure civili comprehendi non possunt;
quae autem possunt diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus
noster, C. Sergio Oratae vendiderat aedes eas, quas ab eodem ipse paucis ante
annis emerat. Eae serviebant, sed hoc in mancipio Marius non dixerat; adducta
res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius. Ius Crassus
urgebat, "quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere
praestari", aequitatem Antonius, "quoniam id vitium ignotum Sergio
non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum
esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret". Quorsus
haec? Ut illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos.
[68] Sed aliter leges,
aliter philosophi tollunt astutias; leges, quatenus manu tenere possunt,
philosophi, quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid
insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiae tendere
plagas, etiam si excitaturus non sis, nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo
insequente saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam
ponas, [domum propter vitia vendas,] in eam aliquis incurrat inprudens?
[69] Hoc quamquam video
propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege
sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est. Societas est enim
(quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius), latissime quidem quae
pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior
eorum, qui eiusdem civitatis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius
civile esse voluerunt, quod civile, non idem continuo gentium, quod autem
gentium, idem civile esse debet. Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae
solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur. Eas
ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae et veritatis exemplis.
[70] Nam quanti verba
illa: UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS
FRAUDATUSVE SIM! quam illa
aurea: UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET
SINE FRAUDATIONE!Sed, qui
sint "boni" et quid sit "bene agi," magna quaestio est. Q.
quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus iis
arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat
manare latissime, idque versari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis,
rebus emptis, venditis, conductis, locatis, quibus vitae societas contineretur;
in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia
contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
[71] Quocirca astutiae
tollendae sunt eaque malitia, quae vult illa quidem videri se esse prudentiam,
sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia est enim locata in dilectu
bonorum et malorum, malitia, si omnia quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis
ponit ante. Nec vero in praediis solum ius civile ductum a natura malitiam
fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis
excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat
edicto aedilium. Heredum alia causa est.
[72] Ex quo
intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum naturam esse, neminem
id agere, ut ex alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies vitae maior
inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae, ex quo ista
innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus enim
quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere
possit iniuria.
[73] Periclitemur, si
placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse
non putet. Neque enim de sicariis, veneficis, testamentariis, furibus,
peculatoribus, hoc loco disserendum est, qui non verbis sunt et disputatione
philosophorum, sed vinclis et carcere fatigandi, sed haec consideremus, quae
faciunt ii, qui habentur boni. L. Minuci Basili locupletis hominis falsum
testamentum quidam e Graecia Romam attulerunt. Quod quo facilius obtinerent,
scripserunt heredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis
potentissimos. Qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius
essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Quid
ergo? Satin est hoc, ut non deliquisse videantur? Mihi quidem non videtur,
quamquam alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum.
[74] Sed cum Basilus M.
Satrium sororis filium nomen suum ferre voluisset eumque fecisset heredem (hunc
dico patronum agri Piceni et Sabini; o turpe notam temporum [nomen illorum]!),
non erat aequum principes civis rem habere, ad Satrium nihil praeter nomen
pervenire. Etenim si is, qui non defendit iniuriam neque propulsat a suis, cum
potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, qui
non modo non repellit, sed etiam adiuvat iniuriam? Mihi quidem etiam verae
hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum
non veritate, sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus rebus aliud utile
interdum, aliud honestum videri solet. Falso; nam eadem utilitatis quae
honestatis est regula.
[75] Qui hoc non
perviderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans
"est istuc quidem honestum, verum hoc expedit", res a natura
copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum,
scelerum omnium. Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis
concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non
utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum.
At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus
esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem
iustus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat,
detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
[76] At vero, si qui
voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat eum virum
bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria.
Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes
moveat, in eorum locum ipse succedat? "Non igitur faciat" dixerit
quis, "quod utile sit, quod expediat?" Immo intellegat nihil nec expedire
nec utile esse, quod sit iniustum. Hoc qui non didicerit, bonus vir esse non
poterit.
[77C. Fimbriam
consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M. Lutatio Pinthiae fuisse,
equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset ni vir bonvs esset.
Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret
fama probatum hominem, si contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum
bonum esse aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus
contineretur. Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates
noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod
non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici
quidem dubitent? a quibus natum est id, quod iam contritum est vetustate
proverbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt,
quicum in tenebris mices. Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire quod
non deceat, etiam si id possis nullo refellente optinere?
[78] Videsne hoc
proverbio neque Gygi illi posse veniam dari neque huic, quem paulo ante
fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse converrere? Ut enim,
quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest,
sic, quod honestum non est, id utile ut sit effici non potest adversante et
repugnante natura.
[79] At enim cum
permagna praemia sunt, est causa peccandi. C. Marius, cum a spe consulatus
longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret neque petiturus
umquam consulatum videretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum virum et
civem cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum
criminatus est, bellum illum ducere, si se consulem fecissent, brevi tempore
aut vivum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum.
Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui
optimum et gravissimum civem, cuius legatus et a quo missus esset, in invidiam
falso crimine adduxerit.
[80] Ne noster quidem
Gratidianus officio viri boni functus est tum, cum praetor esset, collegiumque
praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia
constitueretur; iactabatur enim temporibus illis nummus sic, ut nemo posset
scire, quid haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio
constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent. Et ceteri
quidem alius alio: Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod communiter
compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris, ei magno honori fuit;
omnibus vicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? Nemo umquam multitudini
fuit carior.
[81] Haec sunt, quae
conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non
ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario
praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem
ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, valde utile videbatur. Sed omnium
una regula est, quam tibi cupio esse notissimam: aut illud, quod utile videtur,
turpe ne sit, aut si turpe est, ne videatur esse utile. Quid igitur? possumusne
aut illum Marium virum bonum iudicare aut hunc? Explica atque excute
intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri
boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri, emolumenti sui causa criminari,
praeripere, fallere? Nihil profecto minus.
[82] Est ergo ulla res
tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen
amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit,
quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis
figura immanitatem gerat beluae?
Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dummodo potentiam consequantur,
nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse
audacia potens esset. Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia. Id
quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat. Ipse autem socer in
ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam ut potero;
incondite fortasse sed tamen, ut res possit intellegi:
'Nam si violandum est ius, regnandi gratia,
Violandum est; aliis rebus pietatem colas.'
Capitalis Eteocles vel potius Euripides,
qui id unum quod omnium sceleratissimum fuerit, exceperit.
[83] Quid igitur minuta
colligimus, hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui
rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit.
Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est; probat enim legum et
libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam
putat. Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit
quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua
hunc obiurgatione aut quo potius convitio a tanto errore coner avellere? Potest
enim, di immortales, cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae,
quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens nominetur?
Honestate igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec duo verbo inter
se discrepare, re unum sonare videantur.
[84] Non habeo ad volgi
opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit, nihil contra inutilius
ei, qui id iniuste consecutus sit, invenio, cum ad veritatem coepi revocare
rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et
nocturni metus, vita insidiarum periculorumque plenissima? 'Multi iniqui atque
infideles regno, pauci benivoli' inquit Accius. At cui regno? quod a Tantalo et
Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto plures ei regi putas, qui exercitu
populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam,
sed etiam gentibus imperantem servire sibi coegisset?
[85] Hunc tu quas
conscientiae labes in animo censes habuisse, quae vulnera? Cuius autem vita
ipsi potest utilis esse, cum eius vitae ea condicio sit, ut qui illam
eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quod si haec utilia non
sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis
persuasum esse debet, nihil esse utile, quod non honestum sit.
[86] Quamquam id quidem
cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu
nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro
intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente,
perfuga ab eo venit in castra Fabricii eique est pollicitus, si praemium sibi
proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum
veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum idque eius
factum laudatum a senatu est. Atqui si speciem utilitatis opinionemque
quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii
sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset,
eum non virtute, sed scelere superatum.
[87] Utrum igitur
utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe qualis Aristides Athenis fuit, vel
senatui nostro qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste
certare an venenis? Si gloriae causa imperium expetundum est, scelus absit, in
quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt
utiles esse cum infamia. Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia,
quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut
eae rursus vectigales essent, neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant,
redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio! Piratarum enim melior fides
quam senatus. 'At aucta vectigalia, utile igitur.' Quousque audebunt dicere
quicquam utile, quod non honestum?
[88] Potest autem ulli
imperio, quod gloria debet fultum esse et benevolentia sociorum, utile esse odium
et infamia? Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi. Nimis mihi praefracte
videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa
sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis
nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei
publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum aequam esse
dicebat, semper autem addebat "vincat utilitas". Potius doceret non
esse aequam, quia non esset utilis rei publicae, quam cum utilem diceret non
esse, aequam fateretur.
[89] Plenus est sextus
liber de officiis Hecatonis talium quaestionum, sitne boni viri in maxima
caritate annonae familiam non alere. In utramque partem disputat, sed tamen ad
extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate. Quaerit,
si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an
servuli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas. "Si tabulam
de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?"
Negat, quia sit iniurium. Quid? dominus navis eripietne suum? Minime, non plus
quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim
perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.
[90] Quid? si una
tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat an alter cedat
alteri? Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa
vivere. Quid? si haec paria in utroque? Nullum erit certamen, sed quasi sorte
aut micando victus alteri cedet alter Quid? si pater fana expilet, cuniculos
agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius? Nefas id quidem est, quin
etiam defendat patrem si arguatur. Non igitur patria praestat omnibus officiis?
Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. Quid? si
tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? Immo
vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur
etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem
anteponet saluti patris.
[91] Quaerit etiam, si
sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id nescierit,
soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat,
cui potius assentior. Qui vinum fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non
necesse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi
controversiae iura Stoicorum. In mancipio vendundo dicendane vitia, non ea,
quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse,
aleatorem, furacem, ebriosum. Alteri dicenda videntur, alteri non videntur.
[92] Si quis aurum
vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse,
an emat denario, quod sit mille denarium? Perspicuum est iam et quid mihi
videatur et quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia. Pacta
et promissa semperne servanda sint, qvae nec vi nec dolo malo, ut praetores
solent, facta sint. Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem
pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam
postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post
inciderit in eundem morbum nec ab eo, quicum pepigerat, impetret, ut iterum eo
liceat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei
quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
[93] Quid? si qui
sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium
milies relinquatur, ut antequam hereditatem adeat luce palam in foro saltet,
idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non
esset, faciat quod promiserit necne? Promisisse nollem et id arbitror fuisse
gravitatis; quoniam promisit, si saltare in foro turpe ducet, honestius
mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte eam
pecuniam in rei publicae magnum aliquod tempus contulerit, ut vel saltare, cum
patriae consulturus sit, turpe non sit.
[94] Ac ne illa quidem
promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris.
Sol Phaetonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quidquid
optasset. Optavit, ut in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is ante
quam constitit ictu fulminis deflagravit; quanto melius fuerat in hoc promissum
patris non esse servatum. Quid? quod Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui
cum tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum
is patri suspectus esset de noverca; quo optato impetrato, Theseus in maximis
fuit luctibus.
[95] Quid? quod
Agamemnon cum devovisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset
illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius.
Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit. Ergo
et promissa non facienda nonnumquam neque semper deposita reddenda. Si gladium
quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit,
officium non reddere. Quid? si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum
inferat patriae, reddasne depositum? Non credo, facies enim contra rem
publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae honesta natura videntur
esse, temporibus fiunt non honesta. Facere promissa, stare conventis, reddere
deposita commutata utilitate fiunt non honesta. Ac de iis quidem, quae videntur
esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
[96] Sed quoniam a
quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in eisdem versemur,
cum docebimus, ea, quae videantur esse utilia neque sint, quam sint virtutis
inimica. Ac de prudentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de
iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes
honestatis quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia
cernitur, altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae.
[97] Utile videbatur
Ulixi, ut quidem poetae tragici prodiderunt, nam apud Homerum, optimum
auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est, sed insimulant eum tragoediae
simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse. Non honestum consilium, at
utile, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacae vivere otiose cum
parentibus, cum uxore, cum filio. Ullum tu decus in cotidianis laboribus cum
hac tranquillitate conferendum putas? Ego vero istam contemnendam et
abiciendam, quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror.
[98] Quid enim
auditurum putas fuisse Ulixem, si in illa simulatione perseverasset? Qui cum
maximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace
"Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
Quod omnes scitis, solus neglexit fidem.
Furere adsimulare, ne coiret, institit.
Quod ni Palamedi perspicax prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam
Fide sacratae ius perpetuo falleret."
[99] Illi vero non modo
cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit
quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum. Sed
omittamus et fabulas et externa; ad rem factam nostramque veniamus. M. Atilius
Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo
Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est
ad senatum, ut nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse
Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res
declarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere in patria, esse domui suae
cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello communem fortunae
bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia?
quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat.
[100] Num locupletiores
quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia
humana despicere, nihil, quod homini accidere possit intolerandum putare.
Itaque quid fecit? In senatum venit, mandata euit, sententiam ne diceret,
recusavit; quamdiu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque
illud etiam, ("O stultum hominem," dixerit quispiam, "et
repugnantem utilitati suae!"), reddi captivos negavit esse utile; illos enim
adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum
valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum
caritas patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad
crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum
conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore
causa, quam si domi senex captivus, periurus consularis remansisset.
[101] At stulte, qui
non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit. Quo modo
stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? Potest autem, quod inutile rei
publicae sit, id cuiquam civi utile esse? Pervertunt homines ea, quae sunt
fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus
utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis
est, qui utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur?
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire,
propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam
necessarium ducimus.
[102] Quid est igitur,
dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune
est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii
dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid
et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus
Juppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis
fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret. An ne turpiter faceret?
Primum minima de malis? Non igitur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum
ille cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium:
"Fregistin
fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam."
quamquam ab impio rege dicitur,
luculente tamen dicitur.
[103] Addunt etiam,
quemadmodum nos dicamus videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere
videri quaedam honesta, quae non sunt, ut hoc ipsum videtur honestum
conservandi iuris iurandi causa ad cruciatum revertisse, sed fit non honestum,
quia, quod per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit. Addunt etiam,
quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiam si antea non videretur. Haec
fere contra Regulum. Sed prima videamus.
[104] Non fuit Juppiter
metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere. Haec quidem
ratio non magis contra Reguli, quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure
iurando non qui metus, sed quae vis sit, debet intellegi. Est enim ius iurandum
affirmatio religiosa; quod autem affirmate, quasi deo teste promiseris, id
tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et
ad fidem pertinet. Nam praeclare Ennius:
"O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis."
Qui ius igitur iurandum violat, is fidem
violat, quam in Capitolio vicinam Iovis optimi maximi, ut in Catonis oratione
est, maiores nostri esse voluerunt.
[105] At enim ne iratus
quidem Juppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si
nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo non summum malum, sed ne malum
quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non
mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite quaeso vituperare. Quem
enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi
officii causa cruciatum subierit voluntarium? Nam quod aiunt minima de malis,
id est, ut turpiter potius quam calamitose; an est ullum maius malum
turpitudine? Quae si in deformitate corporis habeat aliquid offensionis, quanta
illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri?
[106] Itaque nervosius
qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem
remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere. Nam illud quidem "Neque
dedi neque do infideli cuiquam" idcirco recte a poeta, quia, cum
tractaretur Atreus, personae serviendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam
esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
[107] Est autem ius
etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste servanda. Quod enim ita
iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum est; quod aliter,
id si non fecerit, nullum est periurium. Ut, si praedonibus pactum pro capite
pretium non attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem id non feceris.
Nam pirata non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium;
cum hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune.
[108] Non enim falsum
iurare periurare est, sed quod ex animi tvi sententia iuraris, sicut verbis
concipitur more nostro, id non facere periurium est. Scite enim Euripides:
"Iuravi lingua, mentem iniuratam gero". Regulus vero non debuit
condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto
enim et legitimo hoste res gerebatur, adversus quem et totum ius fetiale et
multa sunt iura communia. Quod ni ita esset, numquam claros viros senatus
vinctos hostibus dedidisset.
[109] At vero T.
Veturius et Sp. Postumius, cum iterum consules essent, quia, cum male pugnatum
apud Caudium esset, legionibus nostris sub iugum missis, pacem cum Samnitibus
fecerant, dediti sunt iis, iniussu enim populi senatusque fecerant. Eodemque
tempore Ti. Numicius, Q. Maelius, qui tum tribuni pl. erant, quod eorum
auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur. Atque
huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit. Quod
idem multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus
auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit eam, quam L. Furius,
Sex. Atilius ex senatus consulto ferebant; qua accepta est hostibus deditus.
Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante
accepta lex non est. Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit quam
honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate
superata est.
[110] At non debuit
ratum esse, quod erat actum per vim. Quasi vero forti viro vis possit adhiberi.
Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de captivis dissuasurus
esset? Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim suo iudicio stetit,
sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset,
captivi profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in patria Regulus
restitisset. Quod quia patriae non utile putavit, idcirco sibi honestum et
sentire illa et pati credidit. Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri
honestum, immo vero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem non
honestum, nec quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile. Quare ex multis
mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut
praestantius.
[111] Sed ex tota hac
laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos
censuit. Nam quod rediit, nobis nunc mirabile videtur, illis quidem temporibus
aliter facere non potuit. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum.
Nullum enim vinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores artius esse
voluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant
foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones
animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando
iudicabant.
[112] L. Manlio A. f.,
cum dictator fuisset, M. Pomponius tr. pl. diem dixit, quod is paucos sibi dies
ad dictaturam gerendam addidisset; criminabatur etiam, quod Titum filium, qui
postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare
iussisset. Quod cum audivisset adulescens filius negotium exhiberi patri,
accurisse Romam et cum primo luci Pomponii domum venisse dicitur. Cui cum esset
nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur,
surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adulescentem iussit venire. At ille,
ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iuravitque se illum statim
interfecturum, nisi ius iurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum.
Iuravit hoc terrore coactus Pomponius; rem ad populum detulit, docuit, cur sibi
causa desistere necesse esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis
ius iurandum valebat. Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem
ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit, cuius tertio
consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus vir in primis et qui
perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium.
[113] Sed, ut laudandus
Regulus in conservando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam
iuratos ad senatum misit Hannibal, se in castra redituros ea, quorum erant
potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt,
vituperandi. De quibus non omnes uno modo; nam Polybius, bonus auctor inprimis,
ex decem nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit re a senatu
non impertrata; unum ex decem, qui paulo post, quam erat egressus e castris,
redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. Reditu enim in castra
liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non recte. Fraus enim
distringit, non dissolvit periurium. Fuit igitur stulta calliditas, perverse
imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus,
vinctus ad Hannibalem duceretur.
[114] Sed illud
maximum: octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut
qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo
et a Varrone consulibus. Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva
pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere aut emori.
Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus
populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic honestatis
comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
[115] C. Acilius
autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra
revertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur eosque a censoribus
omnibus ignominiis notatos. Sit iam huius loci finis. Perspicuum est enim ea,
quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli
factum, si aut de captivis quod ipsi opus esse videretur, non quod rei
publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint
flagitiosa, foeda, turpia.
[116] Restat quarta
pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium virtutum choro
contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati
omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob eam rem esse
laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis floret Epicurus,
eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his "viris" equisque,
ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
[117] Nam si non modo
utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis
spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas et
quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit. Nam ubi primum
prudentiae locus dabitur? an ut conquirat undique suavitates? Quam miser
virtutis famulatus servientis voluptati. Quod autem munus prudentiae? an legere
intellegenter voluptates? fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest
turpius? Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum
fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis locis
dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum
est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate
terminaverit, mala dolore. Et si illum audiam de continentia et temperantia,
dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Nam qui potest
temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim
temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices voluptatis.
[118] Atque in his tamen
tribus generibus quoquo modo possunt, non incallide tergiversantur. Prudentiam
introducunt scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores.
Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae
mortis, perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt non facillime illi
quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis magnitudinem
doloris detractione finiri. Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae
virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque
enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia,
si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
[119] Conferamus igitur
in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset
contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis
reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos
controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine
pecudem copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur,
repellit. Nec vero finis bonorum et malorum, qui simplex esse debet, ex
dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna enim res
est) alio loco pluribus; nunc ad propositum.
[120] Quemadmodum
igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda
res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam
voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam, ut
tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe
nihil habebit.
[121]
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit,
ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tamquam
hospites erunt recipiendi, sed, ut, si ipse venissem Athenas, quod quidem esset
factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset, aliquando me quoque
audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis
temporis, quantum poteris, poteris autem quantum voles. Cum vero intellexero te
hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et dum
aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te quidem
mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monumentis praeceptisque
laetabere.
|