[II] Nam quoniam
eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et
emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et
translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in
translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis. [5]
Sententiarum autem totidem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi
acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est
structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam
compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum
omnium rerum ut aedificiorum memoria est quasi fundamentum, lumen actio.
[6] Ea igitur omnia in
quo summa erunt, erit perfectissimus orator; in quo media, mediocris; in quo
minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur
etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo
est orator qui Demostheni se similem nolit esse; at Menander Homeri noluit;
genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius
gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam
ornatiorem velit, etiam si est in genere tolerabilis, certe non est optimus, si
quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
|