[IV]
Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane
orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum
est in tali genere causarum. [10] Ita fit ut
Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed
si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum
sunt, collocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem
diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur.
[11] Qua re quoniam non
nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem
nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut
non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si rideretur, esset id
ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more nolunt, ipsi autem se non
oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium,
tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua
sollertia iudicandi; [12] sin autem
intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum
magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande
ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos
solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre. Et ample et ornate et
copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid? dubium est utrum orationem
nostram tolerabilem tantum an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim iam
quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. [13]
Ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui
fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur,
eum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad
imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
|