[V] Sed cum in eo magnus
error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem
utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. [14]
Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter
seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis; nec converti ut interpres, sed ut
orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, verbis ad nostram
consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed
genus omne verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi
oportere, sed tamquam appendere. [15] Hic labor
meus hoc assequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos
volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
'Sed exorietur Thucydides; eius enim
quidam eloquentiam admirantur.' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem
quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando
criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud
concitare. 'At loquitur pulchre.' [16] Num
melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias
explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad
permovendum.
|