Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De optimo genere oratorum

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VI] Qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.

[17] Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur,—optimus longe post homines natos —. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.

[18] Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Unum hoc: 'Verum melius Graeci.' A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License