[VII] [19]
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius euerimus quae causa in iudicium
deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm faceret vt qvisqvam
corona donaretvr in magistratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera lex,
eos qvi a popvlo donarentvr, in contione donari debere; qvi a senatv, in
senatv, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua;
de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut
corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui
locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, evm donari virtvtis
ergo benevolentiaeqve qvam is erga popvlvm atheniensem haberet. [20]
Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines quod contra leges
scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et
quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir
bonus esset nec bene meritus de civitate.
Causa ipsa abhorret illa
quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum
interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam
contentionem sane gravem. [21] Itaque causa
fuit Aeschini, cum ipse a Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem
ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium
fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus
non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset. [22] Hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit
quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot
annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e
tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam
summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa
contentio? [23] Quorum ego orationes si, ut
spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et
earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a
more nostro — quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis
eiusdem sint, elaboravimus—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes
qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum
Latine dicentem audiamus.
|