LIBER II
[I]
[1] Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes,
opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa
puerili institutione potuisset; M. autem Antonium omnino omnis eruditionis
expertem atque ignarum fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem
habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a
doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent,
ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem
eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis
erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
[2] Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et
C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone patruo solebamus, quod de Crasso
pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex omnibus
plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat,
multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis
nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis
doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus,
cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic
loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere
in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum,
nihil inauditum videretur. [3] De Antonio vero, quamquam
saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum ille vel
Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse
adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex
eo saepe quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; nam iam tum
ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae
quidem esset in eis artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut
ignarum esse visum. [4] Sed fuit hoc in utroque eorum, ut
Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et
nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem
probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse
numquam putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere,
alter ne nosse quidem Graecos videretur. [5] Quorum consilium
quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud autem est huius institutae
scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed
ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
[II] Etenim ceterae
fere artes se ipsae per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est
scienter et perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem,
cuius terminis saepta teneatur: omnia, quaecumque in hominum disceptationem
cadere possunt bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profitetur, aut
eloquentiae nomen relinquendum est. [6] Qua re equidem et in
nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et
ingeniis eximiis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse
fateor; talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso et Antonio, non
cognitis rebus omnibus, quae ad tantam prudentiam pertinerent, tantamque
dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo.
[7] Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi
quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa
opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane
indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia
divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique
potuissem; vel me hercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum
ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem.
[8] Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus
hoc fortasse mihi esse putassem laborandum; sed cum alter non multum, quod
quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum scripti
reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc
vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem.
[9] Quod hoc etiam spe adgredior maiore ad probandum, quia
non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat
mihi fingere, si quid velim, nullius memoria iam me refellente, sed edo haec
eis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos
summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi
oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste commendemus.
[III]
[10] Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis
nunc quibusdam libris, quos tu agrestis putas, insequor ut erudiam; quid enim
tua potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? Sed sive iudicio, ut soles
dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a
dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo,
unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota
civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito
propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium
possit inludi; [11] nihil enim mihi quidem videtur in Crassi
et Antoni sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis
studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur,
quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te
ipsum, usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius hoc, quod
suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione
ad eorum, quos proposuimus, sermonem disputationemque veniamus.
[12] Postero igitur
die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam tum in lecto Crassus
esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in
porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit; quod ubi
audivit, commotus Crassus surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse
causam eorum adventus suspicati sunt. [13] Qui cum inter se,
ut ipsorum usus ferebat, amicissime consalutassent: "quid vos
tandem?" Crassus "num quidnam" inquit "novi?" "Nihil sane," inquit Catulus "etenim vides esse ludos;
sed - vel tu nos ineptos licet" inquit "vel molestos putes - cum ad
me in Tusculanum" inquit "heri vesperi venisset Caesar de Tusculano
suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam
se audisse dicebat; te, quem ego totiens omni ratione temptans ad disputandum
elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et
tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse: [14]
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed
me hercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem;
etenim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse
dilatam. Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues;
si familiarius, utrique nostrum; nos quidem, nisi forte molesti intervenimus,
venisse delectat."
[IV]
[15] Tum Crassus "equidem, quaecumque vos causa huc
attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et
amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis mallem fuisset, quam ista, quam
dicis. Ego enim, ut, quem ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus
quam hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea
contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me senem esse sum oblitus fecique
id, quod ne adulescens quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua
continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi
peropportune, quod transactis iam meis partibus ad Antonium audiendum
venistis." [16] Tum Caesar "equidem,"
inquit "Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua
disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim cotidiano
tuo sermone contentus; itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius
familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo
profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias; sin tibi
id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare tu ne sis
ineptus, me esse iudices." [17] Tum ille "ego me
hercule" inquit, "Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim
vel maximam semper putavi; quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab
hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri
consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid postulet non videt aut
plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel
commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut
multus est, is ineptus esse dicitur. [18] Hoc vitio cumulata
est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim huius mali Graeci non
vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo
Graeci ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum, quae sunt
innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in
loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non
necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus facere
inviti et recusantes heri coacti sumus."
[V]
[19] Tum Catulus "ne Graeci quidem," inquit
"Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es
nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se
inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio sermones huius modi
disputationesque fugiebant. [20] Ac si tibi videntur, qui
temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent
videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec
ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecorum
disputationum memoriam quodam modo commovent? Aut num importunum tempus in
tanto otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est? Aut
homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes ei sumus, ut sine his
studiis vitam nullam esse ducamus?" [21] "Omnia
ista" inquit Crassus "ego alio modo interpretor, qui primum
palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Graecos exercitationis et
delectationis causa non disputationis invenisse arbitror; nam et saeculis multis
ante gymnasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, et hoc
ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores
discum audire quam philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in media
oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes
unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi
ferunt, utilitati anteponunt. [22] Otium autem quod dicis
esse, adsentior; verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.
[VI] Saepe ex socero
meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione
solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex
urbe tamquam e vinclis evolavissent. Non audeo dicere de talibus
viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad
Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem ludumque
descendere. [23] Sic enim res sese habet, ut, quem ad
modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et
construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui
causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis
forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura
ac labore. [24] Itaque illud ego, quod in causa Curiana
Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si," inquam
"Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, nisi quod tu scripseris,
omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?" inquam "Quando ages negotium publicum? Quando
amicorum? Quando tuum? Quando denique nihil ages?" Tum
illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil
agit." In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc
veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. [25]
Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos, qui vitam insuavem sine his studiis
putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret. Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea,
quae scriberet neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod
alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse quam ipse; de quo etiam
scripsit "Persium non curo legere," - hic fuit enim, ut noramus,
omnium fere nostrorum hominum doctissimus - "Laelium Decumum volo,"
quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium; sic ego,
si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud
rusticos, sed multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem meam quam
reprehendi."
[VII]
[26] Tum Caesar "equidem," inquit "Catule, iam
mihi videor navasse operam, quod huc venerim; nam haec ipsa recusatio
disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed
cur impedimus Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia
disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?" [27]
"Ego vero" inquit Crassus "neque Antonium verbum facere patiar
et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro" -
"Quidnam?" inquit Catulus. "Vt hic sitis
hodie." Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem
promiserat, "ego" inquit Iulius "pro utroque respondeo: sic
faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me
teneres." [28] Hic Catulus adrisit et simul,
"praecisa" inquit "mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi
imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile
promisit."
Tum omnes oculos in Antonium
coniecerunt, et ille "audite vero, audite," inquit "hominem enim
audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem
loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, "cui non solum nos
Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem
elegantiamque concedere. [29] Sed quia tamen hoc totum,
quicquid est, sive artificium sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum
potest esse, docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni
genere <dicendi> sentiam." [30] Hic postea quam
adriserunt, "res mihi videtur esse" inquit "facultate praeclara,
arte mediocris; ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris autem omnis
actio opinionibus, non scientia, continetur; nam et apud eos dicimus, qui
nesciunt, et ea dicimus, quae nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem
de rebus et sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus, non
modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego contra Crassum, cum alterutri
necesse sit falsum dicere, sed etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud
defendat, cum plus uno verum esse non possit. Vt igitur in eius
modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae
opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis
esse, cur audiatis."
[VIII]
[31] "Nos vero et valde quidem" Catulus inquit
"putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate, quam a nescio qua
dignitate." [32] "Vt igitur de ipso genere sum
confessus," inquit Antonius "artem esse non maximam, sic illud
adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum
et ad excipiendas eorum voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam
quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum plerique temere ac nulla
ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut
propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si
quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit
notare: ergo id qui toto in genere fecerit, is si non plane artem, at quasi
artem quandam inverterit. [33] Atque utinam, ut mihi illa
videor videre in foro atque in causis, item nunc, quem ad modum ea
reperirentur, possem vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono, quod
mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore
praeclarius; nam ut usum dicendi omittam, qui in omni pacata et libera civitate
dominatur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut
auribus aut mentibus iucundius percipi possit. [34] Qui enim
cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod carmen artificiosa
verborum conclusione aptius? Qui actor imitanda quam orator
suscipienda veritate iucundior? Quid autem subtilius quam
crebrae acutaeque sententiae? Quid admirabilius quam res
splendore inlustrata verborum? Quid plenius quam omni genere
rerum cumulata oratio? Neque ulla non propria oratoris res
est, quae quidem ornate dici graviterque debet.
[IX] [35]
Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio eadem facultate
et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur. Quis
cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare
improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius
frangere accusando potest? Quis maerorem levare mitius
consolando? [36] Historia vero testis temporum, lux
veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi
oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut
faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi
orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum
sententiarumque insignibus: aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut
argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur
aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse
commune: [37] sed si in hac una est ea ratio atque doctrina,
non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius
proprium; sed ut orator de eis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas
cognovit, ut heri Crassus dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium
homines ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
[38] Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut
etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis
diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia; in
qua quia vis magna est in hominum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina
aliquid omnium generum atque artium consequuntur; sed, quid cuiusque sit
proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris, quid quaeque doceat, tamen
hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum
munus praestare possunt orator sine ea nomen obtinere suum non potest; ut
ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant, hic, nisi domesticis se
instruxerit copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit."
[X]
[39] Tum Catulus "etsi," inquit "Antoni,
minime impediendus est interpellatione iste cursus orationis tuae, patiere
tamen mihique ignosces; " non enim possum quin exclamem," ut ait ille
in Trinummo: ita vim oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare
copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere oportet, ut eloquentiam
laudet; debet enim ad eam laudandam ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed
perge porro; tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere, idque
si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti bono, non proprio nec
suo." [40] Et Crassus "nox te" inquit
"nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam hesterno sermone unius
cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem
descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum." Tum
Antonius "heri enim" inquit "hoc mihi proposueram, ut, si te
refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo audiente et Caesare,
videor debere non tam pugnare tecum quam quid ipse sentiam dicere. [41]
Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in
civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus cuique eum muneri
velimus esse praepositum; nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non
adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique
posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur,
ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur,
unum infinitum, alterum certum. [42] Infinitum mihi videbatur
id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset
eloquentia? Expetendine honores? Certum autem, in
quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur cuius modi
sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur. [43]
Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita; nam
illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse
Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus
est tamen necessarium." "Quidnam?"
inquit Catulus; "an laudationes?
[XI]
[44] Id enim video poni genus tertium." "Ita," inquit Antonius
"et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos
esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum
mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. Sed non omnia,
quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda;
[45] ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi
[praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa
desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine
laudanda? Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis
suae, quam contra conlegam censor habuit, principio dixit: quae natura aut
fortuna darentur hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati; quae
ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci; qui
laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona; [46]
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formae,
virium, ingeni et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si
habuerit bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter caruisse; si amiserit,
moderate tulisse; deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter,
quid fortiter, quid iuste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid
humaniter, quid denique cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et
quae sunt eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vituperare,
contraria." [47] "Cur igitur dubitas,"
inquit Catulus, "facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum? Non enim, si est facilius, eo de numero
quoque est excerpendum." "Quia nolo," inquit,
"omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic
tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis; [48]
nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi
etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum civem et turbulentum; explicavi
in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno
plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer,
eui; diu retentus sum, multa audivi, multa respondi. Num igitur placet, cum de
eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte
tradere?" "Nihil sane" inquit Catulus "necesse est."
[XII] [49]
"Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in
senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a
senatu, num quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum,
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis
instruenda?" "Minime vero," inquit Catulus;
"non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris
rebus et causis comparata." [50] "Ergo
item" inquit "illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo
ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum
ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non
minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio,
quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret; sed ex artificio
res istae praecepta non quaerunt." "Plane" inquit Catulus
"adsentior." [51] "Age vero," inquit Antonius
"qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam
scribere?" "Si, ut Graeci scripserunt, summi," inquit Catulus;
"si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem."
"Atqui, ne nostros contemnas," inquit Antonius,
"Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor,
ut Piso; [52] erat enim historia nihil aliud nisi
annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio
rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum
mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam
domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi
nominantur. [53] Hanc similitudinem scribendi multi secuti
sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum
gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes,
Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et
Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt
importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse
brevitatem. [54] Paulum se erexit et addidit maiorem
historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri non
exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt."
[XIII]
"Est," inquit Catulus "ut dicis; sed iste ipse Caelius neque
distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu
orationis leni et aequabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus
neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis,
superiores." [55] "Minime mirum," inquit
Antonius "si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat;
apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad
ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil
omnino versatum esse accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem,
quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
[56] et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea
sententia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut is verborum
prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et
pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui
ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum,
qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re
publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in
exsilium pulsus esset; [57] hunc consecutus est Syracosius
Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum
consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur,
imitatus. Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio,
Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt;
causas omnino numquam attigerunt.
[XIV]
[58] Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon,
Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit
historiam, et is quidem rhetorico paene more; ille autem superior leniore
quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens
fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum,
longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et
ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum
attulit, sed nullum usum forensem." [59] Haec cum
ille dixisset, "quid est," inquit "Catule?" Caesar;
"ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot
historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno
quoque dixit!" "Id me hercule" inquit Catulus
"admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc,
cum haec nesciret, in dicendo posse tantum." "Atqui,
Catule," inquit Antonius "non ego utilitatem aliquam ad dicendum
aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est
otium, legere soleo. [60] Quid ergo est? Est,
fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam
ambulem, fieri natura tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum - nam
Romae vix licet - studiosius legerim, sentio illorum tactu orationem meam quasi
colorari. Sed ne latius hoc vobis patere videatur, haec
dumtaxat in Graecis intellego, quae ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo
intellegi: [61] in philosophos vestros si quando incidi,
deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et
inlustribus, de virtute, de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum
prorsus nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus
inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes
scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui
non sumus eruditissimi, familiares.
[XV]
[62] Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris
historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam
reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante
oculos. Nam quis nescit primam
esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde
ne quid veri non audeat? Ne quae suspicio gratiae
sit in scribendo? Ne quae simultatis? [63] Haec scilicet
fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem exaedificatio posita est in rebus et
verbis: rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult
etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta,
postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet
et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo
modo? et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel
casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae,
sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; [64]
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate
quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine
sententiarum forensibus aculeis persequendum est. Harum tot
tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum
reperiantur? In eodem silentio multa alia oratorum officia
iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda
sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt,
habent nullum. [65] Atque in hoc genere illa quoque est
infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit duo genera ad
dicendum dederunt: unum de certa definitaque causa, quales sunt, quae in
litibus, quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet, etiam
laudationes; alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo,
infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem. Hoc
quid et quantum sit, cum dicunt, intellegere mihi non videntur: [66]
si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere,
dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae; de
mathematicis, de musicis rebus non poterit quin dicat hoc onere suscepto
recusare; denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis,
quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed
etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus
orationis, quod sit exceptum.
[XVI]
[67] Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus
adiungere vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis,
expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de
virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de
liberalitate, de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris
virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re
publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de hominum
moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita, ut sit circumscripta modicis
regionibus. [68] Equidem omnia, quae pertinent ad usum
civium, morem hominum, quae versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae,
in hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in moribus,
comprehendenda esse oratori puto; si minus ut separatim de his rebus
philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui
civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie
disputationum et sine ieiuna concertatione verborum. [69] Hoc
loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque rerum nulla a me praecepta
ponentur, sic statuo: ut in ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis
difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse
esse; ut in pictura, qui hominum unam speciem pingere perdidicerit, posse eum
cuiusvis vel formae vel aetatis, etiam si non didicerit, pingere neque esse
periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis
quadrupedibus facere non possit - neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae
illa arte effici possint, a doctore tradantur, sed qui primarum et certarum
rerum genera ipsa didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur -
[70] similiter arbitror in hac sive ratione sive
exercitatione dicendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut de
re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut pro quibus dicat,
cum aliqua statuendi potestate audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum
de toto illo genere reliquarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat,
quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad modum pellem aut hydram
fingeret, etiam si haec numquam separatim facere didicisset."
[XVII]
[71] Tum Catulus "praeclare mihi videris, Antoni,
posuisse" inquit "ante oculos, quid discere oporteret eum, qui orator
esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo, quod didicisset,
adsumeret; deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera
innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed videto ne in istis
duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia opera maiora
in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis
videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam maius
de natura deorum quam de hominum litibus dicere." "Non
est ita," inquit Antonius; [72] "dicam enim
tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod est maius, expertus: omnium
ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque
inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti; in
causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis
operibus longe maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et
victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius, qui sit et feriendus et
repellendus; ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus
aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut
dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus, ad causam
oratione moderandus (in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad
benevolentiam deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum ad
severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam ad laetitiam est contorquendus;
[73] omnium sententiarum gravitate, omnium verborum
ponderibus est utendum; accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi,
plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si
quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere
possit, non sane, quem ad modum, ut in clipeo idem artifex, minora illa opera
facere discat, "laborabit."
[XVIII]
[74] Tum Catulus "quo ista maiora ac mirabiliora fecisti,
eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque praeceptis ea
tanta vis comparetur; non quo mea quidem iam intersit - neque enim aetas id mea
desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui numquam
sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis
eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus - sed tamen ista tua
nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus requiro.
[75] Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi
pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium
aspexerit; ut Peripateticus ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine
expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eius nomen erat
magna apud omnis gloria, invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi,
si vellet, audiret; cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo
copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati,
quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus
non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes
saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. [76]
Neque me hercule iniuria; quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit
quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium
victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset,
numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de
re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi
praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non sunt, id docent ceteros; sed
hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem ille, sed pueros aut
adulescentulos docere conantur."
[XIX]
[77] "Erras, Catule," inquit Antonius "nam
egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est istorum
Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? Ac mihi
quidem non ita molesti sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid
adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus
paeniteat; dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum
Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum doctrina, quantum ego iudicare possum,
perridicula: [78]
dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in
quaestionis: causam appellant rem positam in disceptatione reorum et
controversia; quaestionem autem rem positam in infinita dubitatione; de causa
praecepta dant; de altera parte dicendi mirum silentium est.
[79] Deinde quinque faciunt quasi membra eloquentiae,
invenire quid dicas, inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae
mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem sane non reconditam; quis
enim hoc non sua sponte viderit, neminem posse dicere, nisi et quid diceret et
quibus verbis et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque
haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item
quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis
digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa: [80]
iubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et
docilem et attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit,
ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut proponere; nostra
confirmare argumentis ac rationibus; deinde contraria refutare; tum autem alii
conclusionem orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante quam
peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde concludere ac perorare.
[81] Ne haec quidem reprehendo; sunt enim concinne
distributa, sed tamen, id quod necesse fuit hominibus expertibus veritatis, non
perite: quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in
totis orationibus sunt conservanda; [82] nam ego mihi
benevolum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu orationis, quam cum
omnia sunt inaudita; docilem autem non cum polliceor me demonstraturum, sed
tum, cum doceo et explano; attentum vero [crebro] tota actione excitandis
mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
[83] Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et
apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec narrationis magis putant esse
propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare; omninoque in hoc
omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non dissimile
ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus componi posse
dicebat: ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum
praetermittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et deesse aliquam
partem et superare mendosum est; tum verborum omnium definitiones, in quibus
neque abesse quicquam decet neque redundare.
[XX]
[84] Sed hoc si in iure civili, si etiam in parvis aut
mediocribus rebus doctiores adsequi possunt, non idem sentio tanta hac in re
tamque immensa posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad eos,
qui haec docent; omnia iam explicata et perpolita adsequentur; sunt enim
innumerabiles de his rebus libri neque abditi neque obscuri: sed videant quid
velint; ad ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud enim pugna et
acies, aliud ludus campusque noster desiderat; ac tamen ars ipsa ludicra
armorum et gladiatori et militi prodest aliquid; sed animus acer et praesens et
acutus idem atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte
coniuncta]. [85] Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam,
si potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi tinctus
litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta acceperit; temptabo
quid deceat, quid voce, quid viribus, quid spiritu, quid lingua efficere
possit. Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum
hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse,
obsecrabo; tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono esse
ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia summe fecerit, tamen ad
mediocris oratores esse venturus, permittam ipsi quid velit; molestus magno
opere non ero; sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad
aliud studium transferat, admonebo; [86] nam neque is,
qui optime potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui
aliquid potest, deterrendus: quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur,
alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime
facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam
possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae
suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis.
[87] De hoc igitur, qui erit talis, ut cohortandus
adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus ea dumtaxat, quae nos usus docuit,
ut nobis ducibus veniat eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora
docere non possumus.
[XXI]
[88] Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc ego, Catule,
Sulpicium primum in causa parvula adulescentulum audivi voce et forma et motu
corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem
celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus et paulo
nimium redundantibus, quod erat aetatis. Non sum aspernatus; volo
enim se efferat in adulescente fecunditas; nam facilius sicut in vitibus
revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova
sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente, unde aliquid
amputem; non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est
maturitatem exsecutum. [89] Vidi statim indolem neque
dimisi tempus et eum sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad
discendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem si audiret, L.
Crassum: quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam
addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste
accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile quid interesse mihi sit
visum inter eum, qui tum erat et qui anno ante fuerat. Omnino
in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat sed
ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset
atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.
[XXII]
[90] Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus,
quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea
diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua illum, quem
delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe
cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene
vitiosa, consectantur imitando. [91] Nihil est facilius, quam
amictum imitari alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid
est, id sumere et in eo vitio similem esse non magnum est, ut ille, qui nunc
etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae,
quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem
imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset,
et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit;
[92] qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet necesse
est in deligendo; deinde, quem probarit, in eo, quae maxime excellent, ea
diligentissime persequatur. Quid enim causae censetis esse cur
aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi? Quod
non tam is facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex
quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex
quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit,
intellegi potest. [93] Antiquissimi fere sunt, quorum
quidem scripta constent, Pericles atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides,
subtiles, acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes: non
potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi aliquem sibi proponerent
ad imitandum. Consecuti sunt hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae
scripta sunt; non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam tum
retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore filo. [94]
Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum omnium,] cuius e ludo
tamquam ex equo Troiano meri principes exierunt; sed eorum partim in pompa,
partim in acie inlustres esse voluerunt.
[XXIII] Atque et
illi, Theopompi, Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt,
voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri; et hi, qui se ad causas
contulerunt, ut Demosthenes, Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique
complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in eodem veritatis
imitandae genere versati, quorum quam diu mansit imitatio, tam diu genus illud
dicendi studiumque vixit; [95] postea quam exstinctis his
omnis eorum memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi
molliora ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem
aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille Demetrius omnium
istorum mea sententia politissimus, aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie
etiam Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, quos ego audivi,
tota imitetur Asia, sic semper fuisse aliquem, cuius se similis plerique esse
vellent. [96] Hanc igitur similitudinem qui imitatione
adsequi volet, cum exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxime
persequatur; quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset
pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa
ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est."
[97] Hic Sulpicius "me quidem" inquit "recte
mones, idque mihi gratum est; sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse
arbitror." Tum ille "quasi vero" inquit "non
ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem
conficere existimor: verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod
dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest. [98]
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod
velint, sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et in vobis animadverti
recte potest, Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem
oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi
genus est consecutus; neque vero vester aequalis C. Curio, patre mea sententia
vel eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur imitari;
qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi
formam figuramque dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam
ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi
defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet.
[XXIV]
[99] Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem
constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque
litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum; est enim non tam acutum quam
necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri - hoc ei primum
praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque
cognoscat. [100] Hoc in ludo non praecipitur; faciles enim
causae ad pueros deferuntur; lex peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit;
hostis reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam
cognoscere: recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt; [haec est enim in
ludo causarum formula fere.] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa
stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum,
qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum neglegentia
plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores -
videmus amitti. [101] Ita non nulli, dum operam suam
multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire
videantur, causas dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio vel
neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed etiam illa maior
opinione, quod nemo potest de ea re, quam non novit, non turpissime dicere: ita
dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam
illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis. [102] Equidem
soleo dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne quis alius
adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari causam, ut ille agat suam et
quicquid de sua re cogitarit in medium proferat: itaque cum ille discessit,
tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis.
Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam incommodi, hunc iudico esse
dicendum; ubi plus mali quam boni reperio, id totum abiudico atque eicio.
[103] Ita adsequor, ut alio tempore cogitem quid dicam et
alio dicam; quae duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem illi
melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus ad cogitandum, aliud
ad dicendum putarent. [104] Cum rem penitus causamque
cognovi, statim occurrit animo, quae sit causa ambigendi; nihil est enim, quod
inter homines ambigatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex
controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, [sive ex
persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de ratione vivendi, in quo non
aut quid factum sit aut fiat futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid
vocetur.
[XXV]
[105] Ac nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum,
plerumque infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis quae maximae
sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis
liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere; de
sicariis, de veneficiis, de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus
primum causarum in iudiciis ex controversia facti; in deliberationibus
plerumque ex futuri, raro ex instantis aut acti. [106] Saepe
etiam res non sit necne, sed qualis sit quaeritur; ut cum L. Opimi causam
defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece
negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat; ut eidem Carboni
tribuno plebis alia tum mente rem publicam capessenti P. Africanus de Ti.
Graccho interroganti responderat iure caesum videri; iure autem omnia
defenduntur, quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit aut necesse
fuerit aut imprudentia aut casu facta esse videantur. [107]
Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo quid appellandum sit, contenditur;
ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque
enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo
maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa
pendebat. [108] Atque in hoc genere causarum non nulli
praecipiunt ut verbum illud, quod causam facit, breviter uterque definiat, quod
mihi quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum inter doctos
homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum
definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in
quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic
exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit; [109] quod
quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego facere conatus sum; nam
quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset in
maiestatem minuere: etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut
dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere ipso doctrinam redolet
exercitationemque paene puerilem: tum et in sensum et in mentem iudicis intrare
non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est.
[XXVI]
[110] Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur,
exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest
esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod scriptum a sententia
discrepat, genus quoddam habet ambigui; quod tum explicatur, cum ea verba, quae
desunt, suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam
fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur,
sed superioris generis causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit
aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id scriptum, quodcumque
defendemus, suppleatur; ita fit, ut unum genus in eis causis, quae propter
scriptum ambiguntur, relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue.
[111] Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi
videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare,
qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine
vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut
verba sint praetermissa. [112] Iterum autem peccant, cum
genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis,
in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nusquam enim tam quaeritur,
quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia
separatum est. [113] Ita tria sunt omnino genera, quae in
disceptationem et controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve sit,
aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem, quod quidam Graeci
adiungunt, "rectene factum sit," totum in eo est "quale
sit." Sed iam ad institutum revertar meum.
[XXVII]
[114] Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare
coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis
illa oratio, quae sit propria quaestionis et iudici; deinde illa duo
diligentissime considero, quorum alterum commendationem habet nostram aut
eorum, quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum animos, apud quos
dicimus, ad id, quod volumus, commovendos. [115] Ita omnis
ratio dicendi tribus ad persuadendum rebus est nixa: ut probemus vera esse,
quae defendimus; ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum, ad
quemcumque causa postulabit motum, vocemus. [116] Ad
probandum autem duplex est oratori subiecta materies: una rerum earum, quae non
excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia,
pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta,
responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad
oratorem a causa [atque a re] deferuntur; altera est, quae tota in disputatione
et in argumentatione oratoris conlocata est; [117] ita in
superiore genere de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de inveniendis
cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera
secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt; quod etiam si ad
instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit,
habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere,
tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam
aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent
videre. [118] Et primum genus illud earum rerum, quae ad
oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum
esse debebit; nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra
testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus
eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de
singulis temporibus, hominibus, causis; quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et
Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos
habere debetis. [119] Longum est enim nunc me explicare, qua
ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris, exercitationis autem maximae;
artem quidem et praecepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi
luminibus ornentur. [120] Itemque illa, quae sunt
alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent
difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant; itaque cum
haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus,
alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen
prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre; alterum est, in quo
oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate,
copiose varieque dicere.
[XXVIII]
[121] Qua re illam partem superiorem, quoniam semel ita vobis
placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam - quantum consequar,
vos iudicabitis - quibus ex locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam
solae valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et
moveantur; [haec sunt enim tria.] Ea vero quem ad modum inlustrentur, praesto
est, qui omnis docere possit, qui hoc primus in nostros mores induxit, qui
maxime auxit, qui solus effecit. [122] Namque ego, Catule, -
dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo
inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit,
quem non et saepe et diligenter audierim; itaque si quid est in me - quod iam
sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad
audiendum datis - ex eo est, quod nihil - quisquam umquam ne audiente egit
orator, quod non in memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum,
quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla
dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in
Crasso, habuisse ornamenta dicendi. [123] Quam ob rem, si vos
quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego
hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, alvero, confirmaro, tradam
eum Crasso et vestiendum et ornandum." [124] Tum
Crassus, "tu vero," inquit "Antoni, perge, ut instituisti; neque
enim est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et
vestire et ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi
oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et
eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris
ostendere? Qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem
seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac
demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse,
quos praestare nemo posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse
factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas [esset]
constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui
exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse conflatam? [125]
Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam
incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de Cn.
Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid de aliis
innumerabilibus? In quibus hoc non maxime enituit quod tibi
omnes dant, acumen quoddam singulare, sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare
vis, ea semper in te eximia et praestantia fuerunt."
[XXIX]
[126] Tum Catulus "ego vero" inquit "in vobis
hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis,
ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a
doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos
privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non
explices; neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse
potius quam a Crasso dici maluisse." [127] Hic Crassus
"quin tu," inquit "Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae
nemo horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis,
reperiantur; quae quamquam a te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt
tamen et re faciliora et praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas,
quae saepissime tractas semperque divinitus."
[128] "Depromam
equidem," inquit "et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil
tibi a me postulanti recusabo. Meae totius rationis in dicendo et istius ipsius
facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante
dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. [129] Harum trium partium prima
lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam hoc necesse est,
ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis
propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione
cogatur. Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio
ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere,
de ea primum loquemur et pauca dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata
et animo quasi notata habere videamur.
[XXX]
[130] Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter
adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris
tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam
et orationem disputatio ducitur. Neque enim quotiens verbum aliquod est
scribendum nobis, totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae;
nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta
revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum
scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant.
[131] Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est
versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et
cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi
quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando,
quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in
exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non
multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: subacto mihi
ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed [novato et] iterato, quo
meliores fetus possit et grandiores edere; subactio autem est usus, auditio,
lectio, litterae. [132] Ac primum naturam causae videat, quae
numquam latet, factumne sit quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat; quo
perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus,
quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare
non possit; deinde quid veniat in iudicium: quod isti sic iubent quaerere:
interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam? Quod
rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At
id ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet
igitur in iudicium licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa.
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari
prudentia sita; sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore
argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent adferri.
[XXXI]
[133] Atque hic illud videndum est, in quo summus est error
istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, non quo hoc quidem ad
dicendum magno opere pertineat, sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc
eorum, qui sibi eruditi videntur. Hebes atque impolitum: constituunt enim in
partiendis orationum modis duo genera causarum: unum appellant, in quo sine
personis atque temporibus de universo genere quaeratur; alterum, quod personis
certis et temporibus definiatur; ignari omnis controversias ad universi generis
vim et naturam referri; [134] nam in ea ipsa causa, de qua
ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona, nihil Deci; de ipso
[enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse
adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa
interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique est causa, in qua id,
quod in iudicium venit, reorum personis ac non generum ipsorum universa
dubitatione quaeratur. [135] Quin etiam in eis ipsis, ubi de
facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et
criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] naturam universam:
quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod
seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere
testium; contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque
homine ad communis rerum et generum summas revolventur. [136]
Atque haec forsitan homini non omnia, quae sunt in natura rerum, celeriter
animo comprehendenti permulta videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de
facto quaeratur: sed tamen criminum multitudo est et defensionum, non locorum
infinita.
[XXXII]
[137] Quae vero, cum de facto non ambigitur, quaeruntur,
qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex
rebus, valde et modica et inlustria; nam si Mancini causam in uno Mancino
ponimus, quotienscumque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit,
totiens causa nova nascetur; sin illa controversia causam facit, videaturne ei,
quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil
ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet;
[138] ac, si quid adfert praeterea hominis aut dignitas aut
indignitas, extra quaestionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis
disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo consilio
disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam reprehendendi sunt qui in
genere definiendo istas causas describunt in personis et in temporibus positas
esse; [139] nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen
intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis certamen cum istis esse
debet; tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto
otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum
discernerent eaque paulo subtilius explicarent. [140]
Verum hoc, ut dixi, nihil ad me; illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta
noster et Sulpici: quo modo nunc se istorum artes habent, pertimescenda est
multitudo causarum; est enim infinita, si in personis ponitur; quot homines,
tot causae; sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et
paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas
animo et prope dicam decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'.
Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam ob rem postumo
non nato Curium tamen heredem Coponi esse oporteret: [141]
nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponi aut
Curi pertinuit; in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac
nominibus, omnis quaestio: cum scriptum ita sit SI MIHI FILIVS GENITVR, ISQVE
PRIVS MORITVR, et cetera, TVM MIHI ILLE SIT HERES, si natus filius non sit
videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui
iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et
argumentorum fontis desiderat.
[XXXIII] [142]
In quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque deterrent; video
enim in Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de iure
viro aut mulieri responderit; credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis
aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod homines innumerabiles essent,
debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi
abiceremus. Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet
discripta generatim; est enim, ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule,
pollicitus [se] ius civile, quod nunc diffusum et dissipatum esset, in certa
genera coacturum et ad artem facilem redacturum." [143]
"Et quidem " inquit Catulus "haudquaquam id est difficile
Crasso, qui et, quod disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum
docuerunt, defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere vel
ornate inlustrare possit." "Ergo " inquit
"ista" Antonius "tum a Crasso discemus, cum se de turba et a
subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit." [144]
"Iam id quidem saepe" inquit Catulus "ex eo audivi, cum diceret
sibi iam certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere,
non licebit; neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari
patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit,
ornamento quodam se spoliatam putabit." "Nam hercle," inquit
Antonius "si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est
pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem et dormitantem sapientiam
Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus."
[145] Adrisit hic Crassus leniter et "pertexe
modo," inquit "Antoni, quod exorsus es; me tamen ista oscitans
sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit."
[XXXIV]
"Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est finis," inquit
Antonius; "quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis
neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia
sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum
numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset
generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam
ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. [146]
Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si
eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur; ac si verum quaeritis, quod
mihi quidem videatur - nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et
opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum
deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari
locos, ex quibus argumenta ervamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter
modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen
animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe iam appellavi,
locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur.
[147] Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis
sive consuetudinis nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod
quaeras: ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum
percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque
incidet.
[XXXV] Et sic, cum
ad inveniendum in dicendo tria sint: acumen, deinde ratio, quam licet, si volumus,
appellemus artem, tertium diligentia, non possum equidem non ingenio primas
concedere, sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat;
[148] diligentia, inquam, quae cum omnibus in rebus tum in
causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est
nobis; haec semper adhibenda; haec nihil est quod non adsequatur: causa ut
penitus, quod initio dixi, nota sit, diligentia est; ut adversarium attente
audiamus atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia excipiamus,
vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant,
diligentia est; [149] id tamen dissimulanter facere, ne
sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia est; deinde ut in eis locis,
quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut
sit cura et cogitatione intentus, diligentia est; ut his rebus adhibeat tamquam
lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut viris, diligentia est.
[150] Inter ingenium quidem et diligentiam perpaulum loci
reliquum est arti: ars demonstrat tantum, ubi quaeras, atque ubi sit illud,
quod studeas invenire; reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione,
vigilantia, adsiduitate, labore; complectar uno verbo, quo saepe iam usi sumus,
diligentia; qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur.
[151] Nam orationis quidem copia videmus ut abundent
philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius - nulla dant praecepta
dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua
copiose et abundanter loquantur."
[XXXVI]
[152] Tum Catulus "est," inquit "ut dicis,
Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi et habeant
paratum tamen quid de quaque re dicant; sed Aristoteles, is, quem ego maxime
admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad
philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur,
inveniretur; a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua,
sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam
illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
plus enim te operae Graecis dedisse rebus video quam putaramus." [153]
Tum ille "verum" inquit "ex me audies, Catule: semper ego
existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum
quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem
daret: atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res
Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res obscurissimas
et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur,
non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos
civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul
quid narrarent attendere. Itaque feci, Catule, et istorum omnium
summatim causas et genera ipsa gustavi."
[XXXVII] [154]
"Valde hercule" inquit Catulus "timide tamquam ad aliquem
libidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam appulisti, quam haec civitas
aspernata numquam est; nam et referta quondam Italia Pythagoreorum fuit tum,
cum erat in hac gente magna illa Graecia; ex quo etiam quidam Numam Pompilium,
regem nostrum, fuisse Pythagoreum ferunt, qui annis ante permultis fuit quam
ipse Pythagoras; quo etiam maior vir habendus est, quoniam illam sapientiam
constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci
natam esse senserunt; et certe non tulit ullos haec civitas aut gloria
clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores P. Africano, C.
Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex Graecia palam semper habuerunt.
[155] Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent
pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod,
cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis
nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem; itaque
eos, dum Romae essent, et a se et ab aliis frequenter auditos; quos tu cum
haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus
prope bellum indixeris." [156] "Minime,"
inquit Antonius; "ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud
Ennium "paucis: nam omnino haud placet." Sed tamen haec est mea
sententia, quam videbar euisse: ego ista studia non improbo, moderata modo sint:
opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent,
oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et
orationis fidem.
[XXXVIII]
[157] Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex
tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne
Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac
falsa diiudicandi, quam verbo Graeco dialektiken appellaret? In hac arte, si
modo est haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum
est, quo modo iudicetur; [158] nam et omne, quod eloquimur
sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit,
suscipiunt dialectici, ut iudicent, verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit
elatum et adiuncta sint alia, iudicant rectene adiuncta sint et verane summa
sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus
et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere,
sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur.
[159] Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam,
quem ad modum inveniam quid dicam, non docet; atque idem etiam impedit, quod et
multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis adfert
non liquidum, non fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum,
quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur;
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos
animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed
populari quadam trutina examinantur; [160] qua re istam artem
totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis
nimium loquax. Critolaum istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus
huic nostro studio prodesse potuisse; erat enim ab isto Aristotele, a cuius
inventis tibi ego videor non longe aberrare. Atque inter hunc Aristotelem,
cuius et illum legi librum, in quo euit dicendi artis omnium superiorum, et
illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius
artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua
rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi
artem, quam ille despiciebat, pertinebant; autem, qui hoc solum colendum
ducebant, habitarunt in hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille,
sed usu in hoc uno genere studioque maiore. [161] Carneadi
vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui
nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit,
nullam oppugnavit quam non everterit. Sed hoc maius
est quiddam quam ab his, qui haec tradunt et docent postulandum sit.
[XXXIX]
[162] Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad
dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem
noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima
mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina
mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio
esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed
unde universum flumen erumpat; qui illi sedis et quasi domicilia omnium
argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. [163] Quid enim est,
in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut
ad refellendum, aut ex re sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? [Ex] sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut
vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat; extrinsecus
autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent in rei natura, conliguntur. [164]
Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic: "si
maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum
hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani
potestati tradidit." [165] Sin pars, partitione, hoc
modo: "aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud
consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum;
suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex vocabulo, ut
Carbo: "si consul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit
Opimius?" [166] Sin ab eo, quod rem attingit, plures
sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis
generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et
consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas
rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint et maiora, paria, minora
quaeremus.
[XL] [167]
Ex coniunctis sic argumenta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus
est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis." Ex genere
autem: "si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum
accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis?"
[168] Ex parte autem ea, quae est subiecta generi: "si
omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis
imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem
et imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae partus suos
diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus?"
[169] At ex dissimilitudine: "si barbarorum est in diem
vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent." Atque
utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum
factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario: "si Gracchus
nefarie" praeclare Opimius." [170] Ex consequentibus: "si et
ferro interfectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in
illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper
audax, quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex
consentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim Crassus
adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum civem
putabunt: simulasse te et aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi
mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti,
quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti." [171]
Ex causis autem rerum sic: "avaritiam si tollere vultis, mater eius est
tollenda, luxuries." Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si
aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus
serviamus." [172] Maiora autem et minora et paria
comparabimus sic: ex maiore: "si bona existimatio divitiis
praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est
expetenda!" ex minore: "hic parvae consuetudinis
causa huius mortem tam fert familiariter: quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?" Ex pari:
"est eiusdem et eripere et contra rem publicam largiri pecunias." [173]
Foris autem adsumuntur ea, quae non sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec:
"hoc verum est; dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est;
habita enim quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim
tabulas." De quo genere toto paulo ante dixi.
[XLI]
[174] Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta
sunt; ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare
vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus
cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore,
inveniret; sic has ego argumentorum notavi notas quae quaerenti demonstrant,
ubi sint; reliqua cura et cogitatione eruuntur; [175] quod
autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis
exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id
agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus
nostri quasi quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et cogitatione
defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem
effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo
genere dicendi. [176] Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem
se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque
velit vel trahere vel rapere possit nihil profecto praeterea ad dicendum
requiret. Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas, nisi id
inventum tractare possis; [177] tractatio autem varia esse
debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis
satietate: proponi oportet quid adferas et qua re ita sit ostendere; ex eisdem
illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non
proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum fuerit, declarare; si cui
quid simile dicas, prius ut simile [dicas] confirmes, deinde quod agitur,
adiungas; interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit,
ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.
[XLII]
[178] Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse
percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est enim in dicendo,
Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur,
ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio
regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut
iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua
permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut
iudici formula aut legibus. [179] Qua re, nisi quid vobis
aliud placet, ad illa pergamus. "Paulum" inquit Catulus
"etiam nunc deesse videtur eis rebus, Antoni, quas euisti, quod sit tibi
ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere." "Quidnam?" inquit. "Qui ordo tibi
placeat" inquit Catulus "et quae dispositio argumentorum, in qua tu
mihi semper deus videri soles." [180] "Vide
quam sim" inquit "deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi
admonito venisset in mentem; ut possis existimare me in ea, in quibus non
numquam aliquid efficere videor, usu solere in dicendo vel casu potius
incurrere. Ac res quidem ista, quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum
hominem praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum nulla plus
possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis et
disponendarum rerum requisisse; [181] nam si ego omnem vim
oratoris in argumentis et in re ipsa per se comprobanda posuissem, tempus esset
iam de ordine argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere; sed cum
tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de duobus reliquis dixero, tum
erit denique de disponenda tota oratione quaerendum.
[XLIII]
[182] Valet igitur multum ad vincendum probari mores et
instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et
item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari
quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus gestis, existimatione
vitae; quae facilius ornari possunt, si modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed
haec adiuvant in oratore: lenitas vocis, vultus pudor[is significatio],
verborum comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et coactus facere
videare. Facilitatis,
liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi
signa proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demissorum, non
acrium, non pertinacium? non
litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque
ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in adversarios ex contrario
conferenda. [183]
Sed genus hoc totum orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest
inflammari animus iudicis acri et vehementi quadam incitatione; non enim semper
fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime
commendat reos. Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis,
quorum de re disceptatur; sic enim olim loquebantur. [184]
Horum igitur exprimere mores oratione iustos, integros, religiosos, timidos,
perferentis iniuriarum mirum quiddam valet; et hoc vel in principiis vel in re
narranda vel in perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu
tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem
efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores oratoris effingat
oratio; genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam
actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati,
ut boni viri esse videamur.
[XLIV]
[185] Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis,
quae alio quodam genere mentis iudicum permovet impellitque, ut aut oderint aut
diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant
aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint
aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus
animi permotionibus. [186] Atque illud optandum est oratori,
ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad
id, quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim currentem, ut
aiunt, incitare quam commovere languentem; sin id aut non erit aut erit
obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam,
non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et
natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et
gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque
versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment,
quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
[187] Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte, quo
impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde
aliquis flatus ostenditur, vela do; sin est integer quietusque iudex, plus est
operis; sunt enim omnia dicendo excitanda, nihil adiuvante natura. Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est
flexanima atque omnium regina rerum oratio, ut non modo inclinantem excipere
aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator
fortis ac bonus, capere possit.
[XLV]
[188] Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat,
cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique
Norbani non nullisque aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego,
Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta vis animi, tantus
impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique isto tuo significari
solet; tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae
sententiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi
non solum tu incendere iudicem, sed ipse ardere videaris.
[189] Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit,
ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur,
nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore
impressi esse atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus
esset et si in eius modi genere orationis nihil esset nisi falsum atque
imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda: nunc ego,
quid tibi, Crasse, quid ceteris accidat, nescio; de me autem causa nulla est
cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar: non me hercule
umquam apud iudices [aut] dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium
dicendo excitare volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus,
ad quos illos adducere vellem, permoverer; [190] neque est
enim facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse id lente
ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem
odio ante viderit; neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris
tui verbis, sententiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis; ut
enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni
ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris
parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
[XLVI]
[191] Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur
hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari,
praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum
locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et
fallaciis; ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos
permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt
permovet. [192] Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum
periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur
non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius; - quamquam, cum
professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id quidem neglegendum est; -
sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti,
etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus
haberi, existimare non possumus - [193] sed, ut dixi, ne hoc
in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam
scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex
persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur - spondaulia illa
dicentis: segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi? Neque paternum aspectum es veritus? Numquam illum
aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur; at idem
inflexa ad miserabilem sonum voce, cum aetate exacta indigem liberum lacerasti,
orbasti, exstinxti; neque fratris necis, neque eius gnati parvi, qui tibi in
tutelam est traditus, flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio,
cotidie cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium
putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse? Fieri
nullo modo potuit. [194] Saepe enim audivi poetam bonum
neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt -
sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi
furoris.
[XLVII] Qua re
nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim
imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor
meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa
peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse: [195] quem enim
ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium
ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum
discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere
quam misericordia sum ipse captus. Sensi equidem tum magno opere
moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae
tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi
ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem. [196]
Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis
adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam mendarem atque ipsum
advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec
sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et
hominum et civium et sociorum imploratio; quibus omnibus verbis, quae a me tum
sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam
inridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego
videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere
possitis. [197] Quamquam te quidem quid hoc doceam, qui in
accusando sodali meo tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo magis
vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id restinguendum vix conarer
accedere? Habueras enim tu omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem,
crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium
vocabas; deinde principem et senatus et civitatis, M. Aemilium, lapide
percussum esse constabat; vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum
intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.
[XLVIII]
[198] Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri
summa cum dignitate existimarere; ego, homo censorius, vix satis honeste
viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse
defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum virorum plenum forum, vix ut
mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui
mihi quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos meam defensionem in aliquo
artis loco reponetis. [199] Omnium seditionum genera,
vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum
varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae
seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias. Tum
illa, quae modo Crassus commemorabat, egi: neque reges ex hac civitate exigi
neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem
minui neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem libertatis,
populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse; ac, si illae seditiones
saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset,
id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum. Quod
si umquam populo Romano concessum esset ut iure incitatus videretur, id quod
docebam saepe esse concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnen, orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis
fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum dolorem, qui lugebant
suos, oratione refricabam et animos equitum Romanorum, apud quos tum iudices
causa agebatur, ad Q. Caepionis odium, a quo erant ipsi propter iudicia
abalienati, renovabam.
[XLIX]
[200] Quod ubi sensi me in possessionem iudici ac defensionis
meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius ius
etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel
calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in
Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis
vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et
mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum
esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere; nihil mihi ad
existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is,
qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse,
sodali meo auxilium ferre non potuissem. [201] Petebam a
iudicibus ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio
dolore me esse adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis
intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso
deprecatum. Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in
arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere
maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi; his duabus
partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem,
quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa
tractata, ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus
erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer: ita magis adfectis
animis iudicum quam doctis, tua, Sulpici, est a nobis tum accusatio
victa."
[L]
[202] Hic Sulpicius, "vere hercle," inquit
"Antoni, ista commemoras; nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus
elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim,
quem ad modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradidissem, quod
tuum principium, di immortales, fuit! Qui timor! Quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum! Vt tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant,
tenuisti, te pro homine pernecessario, quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te audiendum viam. [203]
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi
civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur,
serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam
pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam
neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes. Deinde
qui locus a te praetermissus est in Caepionem? Vt tu illa
omnia odio, invidia, misericordia miscuisti! Neque haec solum
in defensione, sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia
non refellendo, sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti; [204]
quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam;
ipsam tamen istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso commemoratam]
doctrinam esse non mediocrem puto." "Atqui, si ita
placet," inquit [Antonius] "trademus etiam, quae nos sequi in dicendo
quaeque maxime spectare solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum
maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur teneremus.
[LI] [205]
Equidem primum considerare soleo, postuletne causa; nam neque parvis in rebus
adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad
eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne aut inrisione aut odio
digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea,
quae non possint commoveri. [206] Iam quoniam haec fere
maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus,
oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia,
timor molestia: sentimus amorem conciliari, si id iure videamur, quod sit utile
ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro eis,
qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec res amorem magis
conciliat, illa virtutis defensio caritatem; plusque proficit, si proponitur
spes utilitatis futurae quam praeteriti benefici commemoratio.
[207] Enitendum est ut ostendas in ea re, quam defendas, aut
dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes
nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua;
invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi
favetur. [208] Videndumque hoc loco est ne, quos ob benefacta
diligi volemus, eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet, nimis
efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios odium struere discemus
et a nobis ac nostris demovere; eademque haec genera sunt tractanda in
iracundia vel excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt,
perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur; sin, quod aut in
bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum
excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis
offensio; [209] item timor incutitur aut ex ipsorum periculis
aut ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque communis ad
eandem similitudinem est perducendus.
[LII]
Par atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam an acerrimus
longe sit omnium motus invidiae nec minus virium opus sit in ea comprimenda
quam in excitanda. Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus, cum se
relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed etiam superioribus
invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et
aequabilitatem communis iuris praestantia dignitatis aut fortunae suae
transeunt; quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute
parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque
graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis
quantumque fastidium; [210]
ad sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse parta nec ad suum
commodum, sed ad aliorum esse conlata; eumque, si quam gloriam peperisse
videatur, tamen etsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari
totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum est, quoniam plerique
sunt invidi maximeque hoc est commune vitium et perpetuum, invidetur autem
praestanti florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens
opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta [esse] videatur.
[211] Iam misericordia movetur, si is, qui audit, adduci
potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res revocet, quas aut
tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium crebro ad se ipsum revertatur; et
cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur
dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est. Et
ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet
speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae
suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos,
intenta ac vehemens esse debet.
[LIII]
[212] Sed est quaedam in his duobus generibus, quorum alterum
lene, alterum vehemens esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo;
nam et ex illa lenitate, qua conciliamur eis, qui audiunt, ad hanc vim
acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet aliquid, et ex hac vi non
numquam animi aliquid inflandum est illi lenitati; neque est ulla temperatior
oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate
conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
[213] In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis
atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et
principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum statim est ad genus illud orationis; abest
enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, audire
desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est; [214]
non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et
tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque
intuleris, possis commovere: argumentum ratio ipsa confirmat idque, simul atque
emissum est, adhaerescit; illud autem genus orationis non cognitionem iudicis,
sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa
oratione et simili contentione actionis nemo potest; [215]
qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, docere iudicem possunt, commovere
non possunt; in quo sunt omnia.
Iam illud perspicuum est, omnium rerum
in contrarias partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argumento
resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis
aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec
esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem,
quod sit aut gravius aut aeque grave. [216] Illa autem, quae
aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer aguntur, contrariis
commotionibus auferenda sunt, ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur.
[LIV] Suavis autem
est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae; quae, etiam si alia omnia
tradi arte possunt, naturae sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in
quibus tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis mihi etiam aut
testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum
nos docere." [217] "Ego vero," inquit
"omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis
disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de
ridiculis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid discere; inveni
autem ridicula et salsa multa Graecorum; nam et Siculi in eo genere et Rhodii
et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem
quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud
eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; [218] qua re mihi quidem
nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. Etenim cum duo genera sint
facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et
breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata
est. Leve
nomen habet utraque res. Quippe; leve enim est totum hoc risum
movere. [219] Verum tamen, ut dicis, Antoni,
multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi. Sed cum illo in
genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines
et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso
genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum
ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse
videatur? [220] Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari
potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit? Quid in omni oratione Crassus vel apud
centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn.
Plancio diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est omnium sententia
concedendum; non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere
leporis excelleris: et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in
celeritate atque dicto est. [221] Nam haec perpetua contra
Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta
illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse
conservabat suam; quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere
hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici
possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse
interpretantur; [222] dicere enim aiunt Ennium, flammam a
sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet
bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine.
[LV] Sed ut in
Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei
contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem
oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
[223] Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam
multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille
diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi
de balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus
iucunda illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de
colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia,
et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic
facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. [224]
Ex libro primo: "forte evenit ut in Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum
reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in Albano
eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is
nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex
libro tertio, in quo finem scribendi fecit - tot enim, ut audivi Scaevolam
dicere, sunt veri Bruti libri - "in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus
filius." "Vbi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater
publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem
te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis
lotum cum filio scriptum reliquisset." [225] Quis
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum
esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa
efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! Quam inexspectata! Quam repentina! Cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et
celeritate verborum "Brute, quid sedes? Quid illam anum
patri nuntiare vis tuo? Quid illis omnibus, quorum imagines
duci vides? Quid maioribus tuis? Quid L.
Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? Quid te
agere? Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis.
[226] Sed fac esse, nihil superest; libidines totum
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum
aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, et, quicquid
est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? Tu hos intueri? Tu in foro, [tu in urbe,] tu in civium esse conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis quidem tibi locum
ullum reliquisti."
[LVI]
[227] Sed haec tragica atque divina; faceta autem et urbana
innumerabilia vel ex una contione meministis; nec enim maior contentio umquam
fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura
nuper neque lepore et festivitate conditior. Qua re tibi, Antoni,
utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte
nullo modo posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse
tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse." [228]
Tum Antonius "ego vero ita fecissem," inquit "nisi interdum in
hoc Crasso paulum inviderem; nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis
est per se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus,
omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni,
[id] mihi vix ferendum videbatur." [229] Hic cum
adrisisset ipse Crassus, "ac tamen," inquit Antonius "cum artem
esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum
videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid
iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet.
Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et
maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem,
si facile homines audituri videbuntur. [230] Omnino
probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni
celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione
nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non
provocatus responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas,
ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione
frangendum videretur."
[LVII]
[231] Tum Sulpicius "quid igitur? Patiemur" inquit
"Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio
magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et
unde ducatur; praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse
fateatur?" "Quid, si" inquit Iulius "adsentior Antonio
dicenti nullam esse artem salis?" [232] Hic cum
Sulpicius reticuisset, "quasi vero" inquit Crassus "horum
ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam
est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si eloquentis
facere posset, quis esset non eloquens? Quis enim haec non vel facile vel certe
aliquo modo posset ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim
et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte
ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur,
aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint
didicerimus. [233] Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te
peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne
qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam
accurato sermone praeterita esse videatur." "Ego vero," inquit
ille "quoniam conlectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si
defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem. Quamquam soleo
saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio;
quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat? Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo
sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios
aiebat esse oportere." [234] Tum ille
"iocabatur" inquit "Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut
ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut
Antoni reliqua videamus." Et Antonius "perpauca
quidem mihi restant," inquit "sed tamen defessus iam labore atque
itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo
peropportuno deversorio."
[LVIII]
"Atqui" inquit Iulius "non nimis liberale hospitium meum dices;
nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam et eiciam." [235] Ac ne diutius
vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam. De risu
quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium,
sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera
ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto
concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum
cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum
occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si
pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui
pollicerentur. [236] Locus autem et regio quasi ridiculi
- nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate - quadam continetur;
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem
aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris
movere risum; vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem
excitata est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum
maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis; vel quod frangit
adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod
ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum,
maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe,
quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
[237] Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam
diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam nec
insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata
ridetur: facinerosos [enim] maiore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt;
miseros inludi nolunt, nisi se forte iactant; parcendum autem maxime est
caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
[LIX]
[238] Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio;
itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima
digna sunt; quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt
in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus
ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata ridentur.
[239] Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella
materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime
quaerendum est, quatenus; in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse,
sed etiam, quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut
scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi sint facilius iam
intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum
alterum re tractatur, alterum dicto: [240] re, si quando quid
tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum
lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus: salsa, ac tamen
a te ipso ficta [tota] narratio; addidisti clausulam: tota Tarracina tum
omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras L.L.L.M.M.; cum quaereres id
quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: "lacerat lacertum Largi
mordax Memmius." [241] Perspicitis
genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod
narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas. Est
autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo
narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri
illa fierique videantur. [242] In re est item ridiculum, quod
ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: "per tuam
nobilitatem, per vestram familiam!" Quid aliud fuit in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis
imitatio? "Per tuas statuas!" Vero
cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius
risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis:
"tibi ego, Antipho, has sero", inquit; seniumst, quom audio. Atqui
ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum
est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator
surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet cogitet plura quam videat;
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum
obscenitate vitanda.
[LX]
[243] Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum
est, quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum
mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sint intellegantur
aut imitatione breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio
reperiantur. [244] In dicto autem ridiculum est id, quod
verbi aut sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore genere
vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo,
sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur
distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut
Vargulam amicum meum? Non me hercule in mentem mihi quidem venit: sunt enim
dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque potuerit
dictum dici, necesse habeamus dicere. [245]
Pusillus testis processit. "Licet" inquit
"rogare?" Philippus. Tum
quaesitor properans "modo breviter." Hic ille
"non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed
sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in
iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint
bella, sunt tamen ipso genere scurrilia; [246] ut iste, qui se vult dicacem et
me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari
meo, C. Sextio; "uni enim locum esse video." Est
hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis
luscos conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur: illud
egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena."
[247] Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis
moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et
quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus
aliquid, illi totum diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum
eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige
muscas"? Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni
fructus. Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate
moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! Sed
domina natura est.
[LXI]
[248] Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime
moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id
alias in re habere, alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si
quando risus coniuncte re verboque moveatur. Sed hoc
mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis
fere etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod gravitas
honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur,
velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum
esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo
dici solet. [249] Sed hoc eisdem <etiam> verbis; ex
eisdem [autem] locis [nascuntur] omnia. Nam quod Sp. Carvilio graviter
claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in
publicum prodire mater dixit "quin prodis, mi Spuri? Quotienscumque gradum
facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum et
grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi est vetus illud: num
claudicat? At hic clodicat"! Hoc ridiculum est; et utrumque
ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. "Quid
hoc Navio ignavius?" Severe Scipio; at in male olentem "video me
a te circumveniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet verbi
ad litteram immutati similitudo. [250] Ex ambiguo dicta
vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate
versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput
accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli
mirari," inquit "si non convenit, caput enim magnum est": et
laudabile et honestum; at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit
parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia
sumantur. [251] Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse
omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed
ore, vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur ipso; salsum
hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut
mimum.
[LXII] Qua re
primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum,
superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas
personas agitare solemus, non sustinere. [252] Alterum genus
est in imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum uti licet, si
quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris depravatio,
non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix
convivio liberorum. Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae
reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in
verbo; nam quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re continetur;
quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.
[253] Ambigua sunt in
primis acuta atque in verbo posita, non in re; sed non saepe magnum risum
movent; magis ut belle, ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui
cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur
gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa
Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret; ut illud Africani, quod est
apud Lucilium. Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? Inquit: ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse
sextantis." [254] Et si quaeritis, is, qui
appellatur dicax, hoc genere maxime excellet; sed risum movent alia maiorem.
Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime; ingeniosi
enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri accipiant, posse ducere; sed
admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque
genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
[LXIII]
[255]
Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud
dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod si admixtum est
etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui
iudicatum duci videt: percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille
nummum." Si addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud
genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil addo, ducas
licet"; addito ambiguo [altero genere ridiculi], fuit, ut mihi quidem
videtur, salsissimus. Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab
adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui
lacessivit, infligitur. [256] Sed cum plura sint ambigui
genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba
oportebit; in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus, - est enim cavendum,
ne arcessitum dictum putetur - permulta tamen acute dicemus. Alterum
genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci
vocant paronomasian, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato; aut, ut idem,
cum cuidam dixisset "eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit
de?" "Immo vero" inquit "quid opus fuit
te?" Aut eiusdem responsio illa "si tu et adversus
et aversus impudicus es." [257] Etiam interpretatio
nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur;
ut ego nuper Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo
Martio nomen invenisse; atque haec omnia verbo continentur.
[LXIV]
Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut
aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui
tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant: st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater, tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam. Nam
in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se
pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam
illo, sentin senem esse tactum triginta minis? [258] In hoc genus
coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se
provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur: "agas asellum"
et cetera; qua re ea quoque, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem
venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur. [259]
Est etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad verbum, non ad
sententiam rem accipere videare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus
vetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi insigni
aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse,
nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante
lucem venisset, "tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te" inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum futurum." [260]
Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum [M.] Scipionem, cum
ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de
L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem esse
arbitror." Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica censori
Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia." Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum
quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.
[LXV]
[261]
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius
verbi translatione aut ex inversione verborum. Ex immutatione, ut
olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic
mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male
dicturus es, ut ceteris fecisti?" "Vt sementem
feceris, ita metes" inquit. [262] Ex translatione
autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi
aliorum essent imperatorum, turmalis dixit displicere. Invertuntur
autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret,
aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui
cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum
puerum" Crassus; cum esset arrisum, non potui mihi" inquit Lamia
"formam ipse fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus"
inquit "disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis -
dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et
iocorum unam esse materiam - [263] ornant igitur in
primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam
facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret
familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo
exibis? " "Cum tu" inquit "de cubiculo
alieno." A quo genere ne illud quidem plurimum distat,
quod Glaucia Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."
[LXVI]
[264]
Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto; rerum plura
sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane
difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et
veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi
proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod
ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam
narrationes apologorum. [265] Trahitur etiam aliquid ex
historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos"
inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex
similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut
ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam
dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret,"erras,"
inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus
nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri
optimi, nostri familiaris, pater,"nostros homines similis esse Syrorum venalium:
ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." [266]
Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod
vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium
Manciam "iam ostendam cuius modi sis," cum ille "ostende,
quaeso"; demonstravi digito pictum Gallum in Marian scuto Cimbrico sub
Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus; nihil
tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo
intorquenti: "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." [267] Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad
incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita
sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem
Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud
Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum
pareret mater eius, asinum fuisse parituram." [268]
Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et
latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur,
avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret quod se
homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil
est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam
venire"; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix,
"noli" inquit "mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit,
lustrum condidit et taurum immolavit." [Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse
videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.]
[LXVII]
[269] Vrbana etiam
dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante
dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis
severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scaevola vola
Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum,
roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit
"insane? Tanta malorum est multitudo civium, ut
tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias
esse venturum." [270]
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse
egregium et Graeco eum verbo appellat eirona; sed, uti ei ferunt, qui melius
haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et
humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate
salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. [271] Et
hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium
actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod
apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla
ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P.
Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum
ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. [272] Sed redeo ad
cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum
honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum
centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret
in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo"
inquit "nimium diligentis." [273]
Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille
vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset
multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id
oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se
Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses." [274] Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso
nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo
nobis: homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortuus. Et quid est tibi ista mulier? Vxor.
Similis me dius fidius. Et quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
[LXVIII]
Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud
nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi,
Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,
"aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." [275] Valde haec ridentur et hercule omnia,
quae a prudentibus [quasi] per simulationem [non intellegendi] subabsurde
salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam
non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas,
qui in adulterio deprehenditur?" "Tardum!"
Vt ego, qui in dilectu Metello, cum
excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset "tu igitur nihil
vides?" [276] "Ego
vero" inquam "a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud
Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium
ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et
illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad
ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid? Ego non
cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic
Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te
domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" [277]
Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo
dixit; ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo
homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia
mea? Quando ad me venis cum tua colu et
lana?" "Non pol" inquit "audeo,
nam me ad famosas vetuit mater accedere."
[LXIX]
[278] Salsa sunt
etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi
illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam
suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista
arbore quos seram surculos." In
eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo
misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne
misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim
puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit." [279] Me tamen hercule etiam illa valde movent
stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non
sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud
Novium: "quid ploras, pater?" "Mirum
ni cantem: condemnatus sum." Huic
generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato
percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave,"
rogavit "num quid aliud ferret praeter arcam." [280] Est etiam stultitiae salsa reprehensio,
ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum,
hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor,
adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter
atque sunt, sed acute atque concinne; ut cum Scaurus accusaret Rutilium
ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius
tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili;
Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo
adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?"
inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."
[LXX] [281] Ridentur etiam discrepantia:
"quid huic abest nisi res et virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio
quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam
ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret
contra suas tabulas esse iudicatum. [282] Huic similis est etiam
admonitio in consilio dando familiaris, ut cum patrono malo, cum vocem in
dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac
domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
"melius est" inquit "quam reum." [283] Bellum etiam est, cum quid
cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex
eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento
possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur,
accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si
potes esse possessor." [284] Sed ex
his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius
innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum
ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui
a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit
"Luculli pecus illud; erratis"; - defendere Lucullum videbatur -
"ego liberum puto esse: qua libet pascitur." [285] Placet etiam
mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum
perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset;
"eiero," inquit "iniquus est"; cum esset admurmuratum,
"ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum
omnibus." Ab
hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in
eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde
te audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest
etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit, ut se
Crasso daret. "Potest
etiam fieri," inquit "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam
audieris." Hoc
ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis
est plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis,
tremes" et alia permulta.
[LXXI] [286] Saepe
etiam facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit; ut C.
Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus,
"at hercule" inquit "tu tuis dignus." Saepe etiam
sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et
muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers,
Cinciole?" quaesisset, "Vt emas," inquit "Gai, si uti
velis." [287]
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut M. Lepidus, cum,
ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc
esset," inquit "laborare." Salsum est etiam quaerentibus et quasi
percontantibus lente respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio
Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille
patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus,
parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset "me istorum" inquit
"nihil credere." [288] Conliguntur a Graecis, alia
non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis mihi
videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae verbi ratione et vi
continentur, certa fere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari
magis quam rideri solent; [289] haec autem, quae
sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca;
exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum
ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda
dicendo et stulta reprehendendo risus moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, quasi natura
quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad cuiusque modi genus ridiculi
vultus etiam accommodetur; qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse,
hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. [290] Sed iam tu,
Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti,
tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut
satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas."
"Ego vero, atque hilare quidem a te
acceptus," inquit "et cum doctior per te, tum etiam audacior factus
iam ad iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere leviorem iam putet,
quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, Maximos, Catones,
Lepidos protulisti. [291] Sed habetis ea,
quae vultis ex me audire, de quibus quidem accuratius dicendum et cogitandum
fuit; nam cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua
nascuntur omnia.
[LXXII]
Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui,
persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum
conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo
quid habeat causa quaeque boni, quid mali; nulla enim fere potest res in
dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed,
quantum habeat, id refert; [292]
mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar,
exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo autem
vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono
illo ornando et augendo dissimulatum obruatur; et, si causa est in argumentis,
firmissima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod unum; sin autem
in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae
maxime movere animos hominum potest, confero. [293]
Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior
esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela
conferam; si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere
animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere. [294] Duo denique illa, quae facillima
videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non possum, mihi pro meo iure sumo:
unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil
respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim est, qui id facere
non possit? Sed tamen ego de mea nunc, non de
aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita
cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere
videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem
fugam; consistere vero in meo praesidio sic, ut non fugiendi hostis, sed
capiendi loci causa cessisse videar; [295] alterum est illud, quod ego maxime
oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet: non
tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim; non quin
enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri
causae quam non profuisse. Sed quid hoc
loco vos inter vos, Catule?
[LXXIII] An
haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?" "Minime"
inquit ille "sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur."
"Me vero libente" inquit
Antonius "dixerit sive refellendi causa sive quaerendi." [296] Tum Iulius "ego me hercule,"
inquit "Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te
in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te
umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria teneo, cum
mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque
plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus
hanc esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod
non opus esset non diceres; [297]
tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero
improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei,
pro quo quisque diceret; qua re non sibi eum disertum, qui id non faceret,
videri, sed improbum, qui faceret. Nunc,
si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil
in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur."
[LXXIV]
[298] "Dicam
equidem, Caesar," inquit "quid intellegam, sed et tu et vos hoc
omnes," inquit, "mementote, non me de perfecti oratoris divinitate
quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum excellentis cuiusdam est ingeni ac
singularis; cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri
oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem defenderet; [299] facit enim de se coniecturam; cuius
tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit,
dicere; sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et
communi vi nunc disputo. Ita
apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni
Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in
primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum
proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quaesisset quidnam illa
ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; et ei
Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae
vellet quam si meminisse docuisset. [300]
Videsne quae vis in homine acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius
animo, quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum quidem ei fuerit
optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet quam quod semel
audisset vidissetve meminisse. Sed
neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est
neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam
Crassi neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam
significavit facultatem. [301]
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid
offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis aut non laedit aut minus laedit,
nisi lacessatur; orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus,
denique ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis facio; neque
tamen ullam adsequor laudem; homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris
reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt. [302] Hic quantum fit mali, si iratum, si non
stultum, si non levem testem laeseris! Habet
enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non committit, ideo non multi et saepe
committunt. Quo quidem mihi turpius videri nihil
solet, quam quod ex oratoris dicto aliquo aut responso aut rogato sermo ille
sequitur: "occidit." "Adversariumne?"
"Immo vero" aiunt "se et
eum, quem defendit."
[LXXV]
[303] Hoc Crassus non
putat nisi perfidia accidere posse; ego autem saepissime video in causis
aliquid mali facere homines minime malos. Quid,
illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium
castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut
adversariorum adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant? [304] Quid, cum personarum, quas defendunt,
rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando,
sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla
praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te iudices
abalienes? [305] Quid, si, quae
vitia aut incommoda sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in
adversariis exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocrene
peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem
tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non
libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor; ut, cum te ipsum,
Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam
illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse
videatur. [306] In ipsis autem
argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve
sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro, nihilne
noceas? Quid multa? Omnis
cura mea solet in hoc versari semper - dicam enim saepius - si possim ut boni
efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne quid mali.
[LXXVI]
[307] Itaque nunc
illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem
conlocationemque rerum ac locorum; cuius ratio est duplex; altera, quam adfert
natura causarum, altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur: nam ut
aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris
praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita
peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit; [308]
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt quem ad modum
componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta; multa, quae in dicendo profutura
videantur; sed eorum partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam
si quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut insit in eis aliquid
viti neque tanti sit illud, quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo
coniungatur; [309] quae autem
utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde multa sunt, ea, quae
ex eis aut levissima sunt aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror
oportere atque ex oratione removeri: equidem cum conligo argumenta causarum,
non tam ea numerare soleo quam expendere.
[LXXVII]
[310] Et quoniam, quod
saepe iam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut
docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis
est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; reliquae duae, sicuti
sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus fusae esse debebunt;
nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca
dicemus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum mentis, apud quos
agetur, movendas pertinere possint. [311]
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo
tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et
in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque
agas, permovendorum animorum causa saepe utile est; [312]
itaque vel re narrata et eita saepe datur ad commovendos animos digrediendi
locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque
loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri
potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque
plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis
uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut
reflectantur. [313] Atque etiam in
illo reprehendo eos, qui, quae minime firma sunt, ea prima conlocant; in quo
illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit -
pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum
primum volunt dicere: res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui
audiunt, quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non sit; multo
plus sit in reliqua causa laborandum; male enim se res habet, quae non statim,
ut dici coepta est, melior fieri videtur. [314]
Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit
primum; dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur
etiam ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet
locum, in mediam turbam atque in gregem coniciantur. [315]
Hisce omnibus rebus consideratis tum denique id, quod primum est dicendum,
postremum soleo cogitare, quo utar exordio. Nam
si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut
nugatorium aut vulgare aut commune.
[LXXVIII]
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta
verbis, tum vero causarum propria esse debent; prima est enim quasi cognitio et
commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere
atque allicere debet; [316] in
quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed
hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad
dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat; et ait idem, cum
bracchium concalfecerit, tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde
hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel
maxime serviant et reliquis viribus suis consulant. [317]
Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat;
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen
ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere
videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius
quam delectatio postulatur! Nihil
est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum
repente evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus
principiis natura ipsa praetexuit. [318]
Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis
visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa pertemptata atque perspecta,
locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit
utendum. [319] Sic et facile
reperientur; sumentur enim ex eis rebus, quae erunt uberrimae vel in argumentis
vel in eis partibus, ad quas dixi digredi saepe oportere; [ita] et momenti
aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit
ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus
ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.
[LXXIX]
[320] Omne autem
principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut
aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem; sed
oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro
portione rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa
re est exordiri saepe commodius; [321]
sed cum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo aut ex
adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum
virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant
contra falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere contraria; [322] ex re, si crudelis, si nefanda, si
praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si
quae restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos agetur, ut
benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam
rogando. Est id quidem in totam orationem
confundendum nec minime in extremam; sed tamen multa principia ex eo genere
gignuntur. [323] Nam et attentum
monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem; quae sunt utilia, sed
non principi magis propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in
principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant et dociles
magis in initiis esse possunt; inlustriora enim sunt, quae in principiis quam
quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo. [324] Maximam autem copiam principiorum ad
iudicem aut adliciendum aut incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus
animorum conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare in principio
non oportebit, sed tantum impelli iudicem primo leviter, ut iam inclinato
reliqua incumbat oratio.
[LXXX]
[325] Conexum autem
ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium
adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur. Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua
transeunt, ut audientiam fieri sibi non velle videantur. Atque eius modi illa prolusio debet
esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando
nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare
possint.
[326] Narrare vero rem
quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat,
brevis est L. Crassi oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est
quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe obest vel maxime in
narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae
narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. Videant
illa nam is postquam excessit ex ephebis ... [327] quam longa est narratio! Mores adulescentis
ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et lamentatio
sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur. Quod si hanc
brevitatem quaesisset: effertur, imus, ad sepulcrum venimus, in ignem imposita
est, [fere] decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam hoc ipsum
"effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit,
sed magis venustati. [328]
Quod si nihil fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota
cognosci facile potuisset. Sed
et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et
est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac
non ista brevitate percurritur. [329]
Apertam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed hoc magis in hac
elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam
aut in principio aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam periculo
haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est
dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum est, narratio obscura
totam occaecat orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris,
dicere alio loco planius, narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine
temporum servato, si non interrupte narrabitur.
[LXXXI]
[330]
Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consili; neque enim si
nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius
narravit, nisi si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et,
quicquid potuerit, detrahemus; ne illud, quod Crassus, si quando fiat,
perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad
summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, quod omnis
orationis reliquae fons est narratio.
[331] Sequitur, ut causa ponatur, in quo
videndum est, quid in controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta
causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad
probandam argumentationem valet; ea autem et confirmationem et reprehensionem
quaerit; sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua
confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et natura
et utilitate et tractatione coniuncta sunt. [332] Omnia autem
concludenda sunt plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando;
omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis iudicum
quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.
[333] Neque sane iam causa videtur esse cur
secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus,
sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere
gravissimae mihi personae videtur esse; nam et sapientis est consilium
explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere,
auctoritate probare, oratione persuadere possis.
[LXXXII]
Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim est consilium
multisque aliis dicendi relinquendus locus, vitanda etiam ingeni ostentationis
suspicio: [334] contio capit
omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat. Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam qui
utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis
sequatur, videt. Nemo est enim,
praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem, sed
vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor ea neglecta ne dignitatem
quidem posse retineri. [335]
Controversia autem est inter hominum sententias aut in illo, utrum sit utilius;
aut etiam, cum id convenit, certatur, utrum honestati potius an utilitati
consulendum sit; quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem
defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi
militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda
contrariorum; qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum
periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit,
utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.
[336] Sed quid fieri
possit aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in utraque re
maxime est quaerendum; inciditur enim omnis [iam] deliberatio, si intellegitur
non posse fieri aut si necessitas adfertur; et qui id docuit non videntibus
aliis, is plurimum vidit. [337] Ad
consilium autem de re publica dandum caput est nosse rem publicam; ad dicendum
vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus quoque
orationis est saepe mutandum; et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen
quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus
multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et inlustrius esse
adhibendum videtur; maximaque pars orationis admovenda est ad animorum motus
non numquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut in metum
aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate,
iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos.
[LXXXIII]
[338] Fit autem ut,
quia maxima quasi oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad
ornatius dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim quandam talem, ut,
quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente
eloquens esse non possit. [339] Et
cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa
populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter,
si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut
hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque
fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut
metus multitudo. His quattuor causis
totidem medicinae opponuntur: tum obiurgatio, si est auctoritas; tum admonitio
quasi lenior obiurgatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum
deprecatio, quod est infirmum, sed non numquam utile. [340] Nullo autem loco plus facetiae prosunt
et celeritas et breve aliquod dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil
enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et
breviter et acute et hilare dicto deducitur.
[LXXXIV]
Eui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum quae sequi solerem, quae
fugere, quae spectare quaque omnino in causis ratione versari. [341] Nec illud tertium laudationum genus est
difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram; sed et quia
multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere
praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc
segregabam locum; ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis
alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt:
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas? Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae laudationes,
quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam
aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est
utendum aliquando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni Africanum
avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa
Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus
hic locus. [342] Perspicuum est
igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda: genus, forma, vires, opes,
divitiae cetera[que], quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent
in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed tamen, quod ipsa
virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in
laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona; in quibus est summa
laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se
praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae
videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam
dedisse. [343] Virtus autem,
quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet
pluris partis, quarum alia est alia ad laudationem aptior; sunt enim aliae
virtutes, quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac beneficentia
positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate aut animi magnitudine ac
robore; nam clementia, iustitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis
communibus iucunda est auditu in laudationibus; [344]
omnes enim hae virtutes non tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum
fructuosae putantur. Sapientia et magnitudo
animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando
vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet non minus,
iucunditatis minus: ipsos enim magis videntur, quos laudamus, quam illos, apud
quos laudamus, ornare ac tueri. Sed
tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera virtutum; ferunt enim aures
hominum cum illa, quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in
virtute, laudari.
[LXXXV]
[345] Et quoniam
singularum virtutum sunt certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti
laus propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid cum fide, quid
cum aequabilitate, quid cum eius modi aliquo officio is, qui laudabitur,
fecerit; itemque in ceteris res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et
nomen accommodabuntur. [346]
Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris
fortibus sine emolumento ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo
ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod et dici ornatissime
possunt et audiri facillime; ea enim denique virtus esse videtur praestantis
viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe
gratuita. Magna etiam illa Laus et admirabilis
videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna,
retinuisse in rebus asperis dignitatem; [347]
neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res
gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam felicitatem ipsam deorum
immortalium iudicio tribui laudationis est. Sumendae
autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere
ipso singulares; neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione
aut omnino laude dignae videri solent. [348]
Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura quam ostenderam
dicere, non tam propter usum forensem, qui est a me omni hoc sermone tractatus,
quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo
negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non
possit, esse necessariam. [349] Iam
vituperandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum est; simul
est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum
nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite
atque aspere posse. Atque his locis et
laudandi et vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causarum. [350] Habetis de inveniendis rebus
disponendisque quid sentiam; adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem
neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec
exornentur."
[LXXXVI]
"Perge vero," inquit Crassus "libenter enim te cognitum iam
artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae
nudatumque perspicio; et quod mihi nihil aut [quod] non multum relinquis,
percommode facis estque mihi gratum." [351]
"Iam istuc, quantum tibi ego reliquerim," inquit Antonius "erit
in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi relinquo; sin dissimulare,
tu quem ad modum his satis facias, videris. Sed,
ut ad rem redeam, non sum tanto ego" inquit "ingenio, quanto
Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim; gratiamque habeo
Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. [352] Dicunt enim, cum cenaret Crannone in
Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id
carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in
Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se
dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis
Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur. [353] Paulo post esse ferunt nuntiatum
Simonidi, ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum magno opere
evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse neminem: hoc interim spatio
conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis
oppressum suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent obtritos
internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco
quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re
admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui memoriae lumen adferret. [354] Itaque eis, qui hanc partem ingeni
exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent effingenda
animo atque in eis locis conlocanda; sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo
conservaret, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis pro cera,
simulacris pro litteris uteremur.
[LXXXVII]
[355] Qui sit autem
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere? Tenere, quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris?
Omnis fixas esse in animo sententias? Omnem descriptum verborum apparatum? Ita audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo videantur
inscribere? Itaque soli qui memoria vigent, sciunt
quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid responderint, quid supersit:
eidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita
meminerunt. [356] Qua re confiteor
equidem huius boni naturam esse principem, sicut earum rerum, de quibus ante
locutus sum, omnium; sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et
similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris
pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et
procreata, educet atque confirmet; [357]
verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis
notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque
vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit,
ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; qua re
facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si
etiam commendatione oculorum animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus
iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae
cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus. [358] His autem formis atque corporibus, sicut
omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria nostra atque excitatur;]
sede opus est, etenim corpus intellegi sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis
est utendum multis, inlustribus? explicatis,
modicis intervallis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae
occurrere celeriterque percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata
casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius
sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum
varietate locos distinguentis.
[LXXXVIII]
[359] Sed verborum
memoria, quae minus est nobis necessaria, maiore imaginum varietate
distinguitur; multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra
orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum fingendae sunt nobis
imagines, quibus semper utamur; rerum memoria propria est oratoris; eam
singulis personis bene positis notare possumus, ut sententias imaginibus,
ordinem locis comprehendamus. [360]
Neque verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere
et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego
summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia, quem vivere
hodie aiunt, Scepsium Metrodorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic
se aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse vellet,
perscribere. Qua re
hac exercitatione non eruenda memoria est, si est nulla naturalis; sed certe,
si latet, evocanda est.
[361] Habetis sermonem bene longum hominis,
utinam non impudentis! Illud quidem certe, non
nimis verecundi; qui quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de
dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas minus me fortasse movere
debuit. Sed mihi ignoscetis profecto, si modo,
quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit,
acceperitis."
[LXXXIX]
[362] "Nos
vero," inquit Catulus "etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo,
non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam; et
cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam
et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto,
quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum
aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique
conlegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse; [363] neque eo minus eloquentiam tuam et multo
magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei
comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine
summo studio et labore et doctrina consequi posse. Sed
tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus,
quae te causa in sermonem impulisset? Quae
est enim alia causa, nisi quod nobis et horum adulescentium studio, qui te
attentissime audierunt, morem gerere voluisti?" [364]
Tum ille "adimere" inquit "omnem recusationem Crasso volui, quem
ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam
suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem
se [esse] hominem et censorium? Eadem
nostra causa est. An aetatem adferet? Quadriennio minor est. An
se haec nescire? Quae ego sero, quae
cursim arripui, quae subsicivis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, doctoribus.
Nihil dicam de ingenio, cui par nemo
fuit: etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin
speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere; Crasso dicente nemo tam
arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob rem ne frustra hi tales viri venerint, te
aliquando, Crasse, audiamus."
[XC]
[365] Tum ille
"ut ita ista esse concedam," inquit "Antoni, quae sunt valde
secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit
reliquisti? Dicam enim vere, amicissimi homines,
quod sentio: saepe ego doctos homines, quid dico saepe? Immo non numquam; saepe enim qui potui, qui puer in forum
venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri dicebam, et Athenis cum essem,
doctissimos viros et in Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis
rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque
subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus: quod si esset
aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam
inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere
sentirem." [366]
Tum Sulpicius "an ergo" inquit "oblitus es, Crasse, Antonium ita
partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius
distinctionem atque ornatum relinqueret?" Hic ille
"primum quis Antonio permisit," inquit "ut et partis faceret et
utram vellet prior ipse sumeret? Deinde, ego si
recte intellexi, cum valde libenter audirem, mihi coniuncte est visus de
utraque re dicere." "Ille vero" inquit Cotta "ornamenta orationis non
attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit." "Verba
igitur" inquit Crassus "mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit."
[367]
Tum Caesar "si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis"
inquit "causa, cur te audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non
est, cur recuses." Et Catulus "quid, quod dixisti," inquit "Crasse, si [hic]
hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam
putas pertinere?" Tum Cotta ridens "possem tibi," inquit "Crasse,
concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium
est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat." "Agite
vero" [ille] inquit "ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id
temporis, surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est
commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis." Omnes
se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle
dixerunt.
|