LIBER III
[I]
[1] Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et
mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset,
acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam
illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi
morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore
libro continetur. [2] Vt enim Romam rediit extremo
ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita
esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud
consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus
Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit; ibi cum
Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod
in eum ordinem consul tam graviter in contione esset invectus.
[3] Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi,
quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset,
ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum
iudicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se
superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a
consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab
aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero esse
mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a
re publica repudiaret. [4] Hic cum homini et vehementi et
diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces
admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis io Crassum
instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta esse
ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. "An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere
putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas
pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum
vis coercere: haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem
tuam libertas mea refutabit."
[II]
[5] Permulta tum vehementissima contentione animi, ingeni,
virium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam senatus frequens
secutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano satis fieret,
numquam senatus neque consilium rei publicae neque fidem defuisse ab eo dictam
et eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo adfuisse.
[6] Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio,
quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium
illud ipsum, in quo ille postremum, institisset, contueremur: namque tum latus
ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus; ex quo cum
cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo lateris dolore consumptus
est. [7] O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et
inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt
aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt! Nam quam
diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis
officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae
dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium
concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae
consilia morte pervertit. [8] Fuit hoc luctuosum suis,
acerbum patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti
sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors
esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia
senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non
exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius
caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam
civitatem? in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria]
praestitisset.
[III]
[9] Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae,
non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris, qui hoc
sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non iure
beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum
horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum
recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude
praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam
deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret. [10]
Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime
consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput
illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata; neque vero longe ab
eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite
iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re publica pariter et cum
illa simul exstinctus esse videatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi
virum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis
maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente
ille in patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die
mors fuisset nefaria; [11] non vidit eorum ipsorum, qui tum
adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus [C.]
Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi
depulsus per invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e
civitate; Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum
privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni
dignitate; cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta
vita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta.
[12] Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis
opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; nam tibi
aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas
aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum
patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam
propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset.
[IV]
[13] Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus
ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et
singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac sapiens
videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum
hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione
[animi] revocasti. [14] Sed quoniam haec iam neque in integro
nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur,
pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam
haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac
paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio,
at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.
[15] Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis
mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non,
quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo
scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis
omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam
de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
[16] Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus
C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo
in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum
sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut
Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis
uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut iudicare
non possit; nam fuit uterque, ut eui antea, cum studio atque ingenio et
doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio
deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.
[V]
[17] Vt igitur ante meridiem discesserunt paulumque
requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud
tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse
seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando
probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera
quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo
recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim
recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum
omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent ad Crassum,
"quid est, Crasse," inquit Iulius "imusne sessum? Etsi
admonitum venimus te, non flagitatum." [18]
Tum Crassus "an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc
praesertim munus putem me diutius posse debere?" "Quinam igitur"
inquit "ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus
et frigidus." "Sane,"
inquit Crassus "etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna
sermoni." Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum
audiendi exspectatione considitur.
[19] Tum Crassus
"cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit"
inquit "mihi in optima mea causa libertatem recusandi: quamquam in
partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret,
sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari
oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt. Nam cum
omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si
rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris. [20]
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam
vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui
omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione
naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum
a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque
aeternitatem conservare possint.
[VI]
[21] Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum
possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et tibi,
Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum
artium uno quodam societatis vinculo contineri; ubi enim perspecta vis est
rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium
quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. [22] Sed
si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere
possimus? illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod
suscepimus, nosse et tenere debemus. Vna est enim, quod et ego
hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius,
eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata est; [23]
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de
humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut
impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut
reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive
inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus,
et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
[24] Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo
vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota
nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam
ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri
neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum
significabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque
sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem sine luce verborum.
[25] Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem
ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo
genere dicendi.
[VII] Natura nulla
est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis
inter se, quae tamen consimili laude dignentur; nam et auribus multa
percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id,
quod proximum audias, iucundissimum esse videatur; et oculis conliguntur paene
innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum in dissimili
genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit
difficile iudicium excellentis maxime suavitatis. [26] Atque
hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri potest etiam ad artis; una
fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui
omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse
dissimilem; una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se
Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua
deesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen
verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua? Quae cum
in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines; non
sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in
dispari tamen genere laudentur. [27] Atque id primum in
poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus: quam sunt inter
sese Ennius, Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus,
Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi
genere tribuitur! [28] Aspicite nunc eos homines atque
intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia
atque naturas]: suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides,
sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? Tamen quis
cuiusquam nisi sui similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius,
asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non
princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.
[VIII]
[29] Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti
praesentibus exemplis atque vivis? Quid iucundius auribus nostris
umquam accidit huius oratione Catuli? Quae est pura sic, ut
Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate
omnis tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? Istum
audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut
detraxeris, vitiosius et deterius futurum. [30] Quid, noster hic
Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit
prope singulare? Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis
remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita,
ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
[31] Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta.
Quid iam inter se dissimile? Quid tam in suo genere praestans? Limatus
alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque verbis; haeret in causa
semper et quid iudici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris
argumentis in eo mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo quodam
animi impetu, plenissima et maxima voce, summa contentione corporis et
dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum
instructissimus a natura esse videatur.
[IX]
[32] Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus semper
comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium
vocaremur. Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? Cum ille is sit
orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei
paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc
quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum
et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re
commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa
orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. [33]
Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis
videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus; quod quale sit, non est
meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se
quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei
mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo
perorare et quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis
labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non
digna exspectatione et silentio fuisse videatur. [34] Quod si
in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines sunt, tam certae res cuiusque
propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere
distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid
censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus,
nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua
mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi
formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae
inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
[35] Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis, qui
instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime
ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque
genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen
laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
[36] Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras
artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in
Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere: alterum enim exsultantem
verborum audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecundantem
incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed tantum alteri adfinxit, de
altero limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.
[X]
[37] Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut si non omnia, quae
proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque
vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis,
quod maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae
explicavit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus
melior, nam de actione post videro, quam Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id,
quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus? [38] Atque
eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri
dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat;
nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui
non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. Linquamus igitur
haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium. Nam
alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur ob eam causam,
ut intellegatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse necessarium, ut tamen
eo minus nihil esse possit. [39] Sed omnis loquendi
elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis
oratoribus et poetis; sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea,
quae dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti qui
erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum
verbis eis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa
parce, quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is,
qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.
[XI]
[40] Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et
verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et
temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac
discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus
est ipse moderandus. [41] Nolo exprimi litteras putidius,
nolo obscurari neglegentius; nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata
et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico, quae sunt
actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur: sunt enim
certa vitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut muliebris aut
quasi extra modum absona atque absurda. [42] Est autem
vitium, quod non nulli de industria consectantur: rustica vox et agrestis
quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere
videatur; ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate
linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat,
si plane fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat,
omitto verborum, quamquam est caput; verum id adfert ratio, docent litterae,
confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico suavitatem, quae
exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius
est urbis maxime propria. [43] Athenis iam diu doctrina
ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet
studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine
urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis
indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile
superabit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex istis, quos
nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin
litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque
ipso oris pressu et sono facile vincat.
[XII]
[44] Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque
propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit,
nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam
asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
[45] Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim
mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes
ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi
aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil
ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex quo sic locutum esse eius
patrem iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non
rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter.
[46] Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non
numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi
oratores antiquos, sed messores videtur imitari." Hic cum
adrisisset ipse Sulpicius, "sic agam vobiscum" inquit Crassus
"ut quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis." "Vtinam quidem!" inquit ille "id enim ipsum volumus,
idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus." [47]
"At enim non sine meo periculo" Crassus inquit "possum, Sulpici,
te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri."
Tum ille "tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent,
imitaremur; ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et
pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum." "Ergo ista,"
inquit Crassus "quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam -
sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane
aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit,
commonebo.
[XIII]
[48] Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae
puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut
consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum
oratorum et poetarum; neque vero in illo altero diutius commoremur, ut
disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
[49] Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie
demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo
aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis,
quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis
sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato
ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum
saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam
si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret. [50]
Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut non
desideres planius dici; easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis
Pomponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum attendi, intellego;
ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum,
tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus
debet ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in
dicendo obstrepere videantur. [51] Verum, si placet, quoniam
haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad
reliqua aliquanto odiosiora pergamus."
[XIV] "Atqui
vides" inquit Antonius "quam alias res agamus [quam te inviti
audiamus], qui adduci possimus - de me enim conicio - relictis ut rebus omnibus
te sectemur; [te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de
pervulgatis nova quaedam est oratio tua." [52]
"Faciles enim," inquit "Antoni, partes eae fuerunt duae, quas
modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi;
reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio
ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod
Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident neque eum oratorem tantum
modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut,
qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id
facere potuisset. [53] In quo igitur homines exhorrescunt?
Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui
distincte, qui explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis
dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt, id est,
quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut
personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego
aptum et congruens nomino. [54] Qui ita dicerent, eos
negavit adhuc se vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse
tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete atque
contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem
oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut
quid profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori,
quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei
subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata
esse debent. [55] Est enim eloquentia una quaedam de
summis virtutibus; quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen
est specie alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae scientiam
complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui
audiant, quocumque incubuerit, possit impellere; quae quo maior est vis, hoc
est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si
dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed
furentibus quaedam arma dederimus.
[XV] [56]
Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci
sapientiam nominabant; hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab
hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non
tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. Eadem
autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium
secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se
ad cognitionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et
propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris,
quam utile fuit rebus publicis, delectavit. [57] Itaque,
ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa
facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi
homines otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse ac
quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem illa doctrina eadem
videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disiuncti doctores,
sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum
Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad
bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum. [58]
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere
prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum
sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis
tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii
ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut
dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus,
quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque
virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
[XVI]
[59] Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica
propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique
sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui
minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae
doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi
doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam
iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque
contemnerent; quorum princeps Socrates fuit. [60] Is qui
omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et
acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam
se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eisque, qui haec,
quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine
appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio
philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et
ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit; cuius
ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum
ipse litteram Socrates nullam reliquisset. [61] Hinc
discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile
et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent
plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem
partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt
quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum
tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
[XVII]
[62] Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates,
quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene,
qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum,
deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes
delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri
simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum
verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec
voluptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera
philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum,
Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et disputationibus sunt
iam diu fracta et exstincta. [63] Ex illis autem quae
remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera
videatur? procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem
publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae
principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus. Nec
ulla tamen ei philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde, quo
adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans
molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse
sapienter, hac praesertim re publica. [64] Verum ego non
quaero nunc, quae sit philosophia verissima, sed quae oratori coniuncta maxime;
qua re istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et,
quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si
est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in
re publica esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint,
non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.
[XVIII]
[65] Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec
eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque hanc eis habeo
gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt.
Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde abhorreat;
vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostis, insanos esse
dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem: valde autem est absurdum ei
contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum,
qui adsint, sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur. [66]
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum,
sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum,
inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit: alia
enim et bona et mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus;
alia vis honoris, ignominiae, praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc
tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo expedire possimus.
[67] Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam
Academicorum nomen est unum, sententiae duae; nam Speusippus Platonis sororis
filius et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et
Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit;
copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui
Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc
maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit;
quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi
sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime -
non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset,
disputare. [68] Hinc haec recentior Academia manavit, in qua
exstitit divina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego
etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare
possum et socerum meum Scaevolam, qui cum Romae audivit adulescens, et Q.
Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente
Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
[XIX]
[69] Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi
sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in
superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem
in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in
quo etiam ipse Vlixes errasset. [70] Qua re, si hac
eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare oportere,
quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui
insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut
non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum,
quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse
putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen
ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his
contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam
oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis. [71]
Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter
scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam praeclaram et
eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec
Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est. [72]
Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae
ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rem publicam
pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant; postea
dissociati, ut eui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item
omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam
ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi
mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione
voluissent. [73] Sed ut pontifices veteres propter
sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi
a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic
Socratici it se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt,
cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
[XX]
[74] Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et
petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere
putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia
doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum,
quantum [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec,
quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui
omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti
nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; cui disciplina
fuerit forum, magister usus et leges et instituta Populi Romani mosque maiorum.
[75] Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor,
gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem
nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius; et inde
decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod
mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re
hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non pro me,
sed contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit disputo -
atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim de
litium genere et de principiis et de narrationibus; [76] illa
vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque
naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim
mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat,
omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
[77] In quo genere nos quidem versamur tantum quantum
possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus; neque
tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae conlocarunt,
multum sane in disputatione concedimus.
[XXI]
[78] Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest,
quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel
tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos euit Antonius, hac dicendi
exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui
cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua
in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere? [79]
Non est enim philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in
geometria qui non didicerit? Quid in musicis? Aut taceat oportebit
aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae sunt in
philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est,
eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo
exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit
neque se ab eis contemni ac despici sinet; [80] sin
aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque
partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis
illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod
propositum sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc [rhetoricum]
usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus
orator. Nam neque sine forensibus nervis satis
vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse
orator potest. [81] Qua re Coracem istum veterem
patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores
odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem
tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione
hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res
tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum umquam
attigit, comprehensa esse videatur."
[XXII]
[82] Tum Catulus "haudquaquam hercule" inquit
"Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel
copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator
summus, sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper
etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi
copiam fluxisse. Sed
tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia
considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis
studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque
tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima
esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere? an, si non potueris, posse isto modo dicere." [83] Hic Crassus
"hoc tibi" inquit "Catule, primum persuadeas velim, me non multo
secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione
dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi
saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset,
sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem. [84]
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet; semper enim,
quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri
solet. Qua re si iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum,
si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? Ita
me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non sum; neque enim apud
homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta
doctrinae desideret. [85] Ac tamen, quoniam de oratore
nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et natura
rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non
potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis
hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse
sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum
mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.
[XXIII]
[86] Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego
sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas,
qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei
sumpserunt, quos discentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis
tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium
tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium
summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q.
Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat,
fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis
satis asper; sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius
cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? [87]
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat; est enim paterfamilias,
est eques Romanus; puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum
artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus,
philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres
id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista
discuntur facile? si et tantum sumas,
quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse
discere; [88]
sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex
se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut
agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet,
mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet
autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio
tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare faciunt,
vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis. [89]
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt,
pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in
studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet,
ut nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere."
[XXIV]
[90] "Iam, iam," inquit Catulus "intellego,
Crasse, quid dicas; et hercule adsentior; satis video tibi homini ad
perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis." "Pergisne" inquit Crassus "me, quae dicam, de me, non
de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta
redeamus." "Mihi vero" Catulus inquit "placet."
[91] Tum Crassus
"quorsum igitur haec spectat" inquit "tam longa et tam alte
repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt,
inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altem dici
postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam
maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus
instructa; [92] instrumentum autem hoc forense,
litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros,
non multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu nobis opus est et
rebus exquisitis, undique conlectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Caesar,
faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et
vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
[93] Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum
facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; rerum est silva magna,
quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret
paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi
exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos
dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi
nolui, conroborari impudentiam. [94] Nam apud Graecos,
cuicuimodi essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae
doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos vero novos magistros
nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus
coniunctum per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum traderetur et
cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet,
providere. [95] Quamquam non haec ita statuo atque decerno,
ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri posse,
patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque
prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus
est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando
exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
[XXV]
[96] Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore
quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut
admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est
singulorum articulorum; in toto spectantur haec corpore. Vt porro
conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum
aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu
disposita quaedam insignia et lumina. [97] Genus igitur
dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum
delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me iam exspectari puto,
ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris,
ne obsoleta; aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates.
[98] Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea,
quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime
commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis
novis pleraque quam in veteribus! Quae tamen, etiam si primo
aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis tabulis
illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt
et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa
reclamat. [99] Licet hoc videre in reliquis sensibus
unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his
moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur; in
ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam
gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine
praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est,
aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius
potest? Cum utroque in genere ea, quae leviter sensum
voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. [100]
Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est; quo hoc
minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare
concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine
reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis
vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in
oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia
voluptate natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium
solum, sed animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur.
[XXVI] [101]
Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur; "belle
et festive" nimium saepe nolo; quamquam illa ipsa exclamatio "non
potest melius" sit velim crebra; sed habeat tamen illa in dicendo admiratio
ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum,
exstare atque eminere videatur. [102] Numquam agit hunc
versum Roscius eo gestu, quo potest: nam sapiens virtuti honorem praemium, haud
praedam petit: sed abicit prorsus, ut in proximo: set quid video? Ferro saeptus
possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid,
ille alter quid petam praesidi? Quam leniter, quam remisse,
quam non actuose! Instat enim o pater, o patria, o Priami
domus! In quo tanta commoveri actio non posset, si esset
consumpta superiore motu et exhausta. Neque id actores prius viderunt quam
ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque
summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur,
distinguitur. [103] Ita sit nobis
igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem
habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum
praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vel vitiosissimus orator
explicare possit; qua re, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum]
comparanda est, qua de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere
orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
[104] Summa autem laus
eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum
aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
[XXVII] Id
desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi
dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum
concitamus; [105] sed in hoc, quod postremum dixi,
amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius, primo
reiciebat, laudandi et vituperandi; nihil est enim ad exaggerandam et
amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere
posse. [106] Consequentur etiam illi loci, qui quamquam
proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de
universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt; quorum partim
habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut
querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in
proditorem, in parricidam; quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter
enim ieiuni sunt atque inanes; [107] alii autem habent
deprecationem aut miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus de
universo genere in utramque partem disseri copiose licet. Quae exercitatio nunc
propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat
eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur; de
virtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore,
ignominia, praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi
etiam nos et vim et artem habere debemus. [108] Sed quoniam
de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus
et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod
indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis
mutuemur.
[XXVIII]
[109] Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva
urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur,
olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici
philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem
civilem orationem in horum alterutro genere versari: aut de finita controversia
certis temporibus ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos
nostros redditis suis recuperari? Aut infinite de universo genere quaerentis:
quid omnino de captivo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum
superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut
deliberatione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et
quasi proposita consultatio nominatur. [110] Atque
[hactenus loquantur] etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non
ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure
civili] surculo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, quod
est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc
enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam
causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum modo in prima
arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque vim neque naturam
eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam
attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio
viderentur.
[XXIX]
[111] Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua
quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur
sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur; neque
est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque referatur;
[112] nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut
virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur; aut
agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica.
[113] Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio et,
ut ita dicam, consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut illud,
sitne in humano genere sapientia, quam autem vim quaeque res habeat, definitio
explicat, ut si quaeratur, quid sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum
quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni
viri. [114] Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor
genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur, hoc modo: naturane sit ius
inter homines an in opinionibus; aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit
initium legum aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur, cur
doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut de immutatione, ut, si
disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere.
[115] Definitionis autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur,
quid in communi mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit ius, quod
maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque sit proprium exquiritur, ut
ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea facere
possit, aut? cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur,
quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi
externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit,
describitur, ut si quaeratur avari species, seditiosi, gloriosi. [116]
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex est
disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione,
laus an divitiae magis expetendae sint; simplicium autem sunt tres modi: de
expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda
paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne sit ulcisci iniurias etiam
propinquorum; de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem
obire. [117] Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum
idemne sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut rex et
tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii
quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur.
Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a
doctissimis hominibus describuntur.
[XXX]
[118] Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici
disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur,
cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua
permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi
subiectae sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miserationes
omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
[119] Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum
omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione
nostra partitio: eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a
me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum
munus pensumque revocabo. Nam ex illis locis, quos euit Antonius,
omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus
alii loci magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum
est, dici nihil est necesse. [120] Ornatissimae sunt
igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari]
controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut
ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et
criminibus et litibus statuere possint. [121] Hanc ad
consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a
minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi
traducendos putavit; qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui
scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius
ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis; non enim solum
acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus
maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
[XXXI]
[122] Nostra est enim - si modo nos oratores, si in civium
disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi
auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque
possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, nobis
occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut ille in Gorgia
Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis
eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab
eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de
omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur. [123]
Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a
quibus expilati sumus; dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent
et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante dixi, omnem teramus in his
discendis rebus aetatem; sed cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter
cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex eis
tantum, quantum res petet, hauriemus; [124] nam neque tam est
acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi
monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non
penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam
immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque constiterit,
consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi;
[125] rerum enim copia verborum copiam gignit; et, si est
honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam
splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter
educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in
universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos
scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud
sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret; ita
facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si
modo est exercitata, delabitur."
[XXXII]
[126] Hic Catulus "di immortales," inquit "quantam
rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque
ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare! Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus
disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis
ratione versatos; [127] ex quibus Elius Hippias, cum
Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est
cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse
nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae
continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque
illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis
dicerentur, se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos,
quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. [128]
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura
facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui
ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho
Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? Quorum
unus quisque plurimum ut temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit et
scripsit. [129] Ipse ille Leontinus Gorgias,
quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est
victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est; aut, si est
victus, eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas,
copiosior et melior orator - sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re,
quaecumque in disceptationem quaestionemque vocetur, se copiosissime dicturum
esse profitetur; isque princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de
re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex
omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. [130] Sed hi, quos
nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex
quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque
nomen apud antiquos in Graecia maiore quadam vel copia vel gloria floruisse.
[131] Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis
vituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus
occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis
terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum
cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione
in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi nati in
litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil
acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint."
[XXXIII]
[132] Tum Crassus "non in hac" inquit "una,
Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione
magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, cum esset Hippocrates ille
Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui
oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut
Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam
discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam
sibi partem in qua elaboraret seponeret? [133] Equidem saepe
hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere
sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos
esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam
vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne eum, qui id faceret,
facere civibus suis omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis
et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos,
verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni
denique aut officio aut negotio referretur. [134] Haec fuit
P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis
prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos
de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud
populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque
praestabant. [135] Quid enim M. Catoni praeter hanc
politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit? Num, quia ius
civile didicerat, causas non dicebat? Aut quia poterat dicere,
iuris scientiam neglegebat? Vtroque in genere et elaboravit
et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis
conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo
apud populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator;
denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille
non cum investigarit et scierit tum etiam conscripserit. [136]
Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi
veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin
aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam
virtutem aut usum aliquem militarem; quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut
iuris scientiam, ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est coniunctum,
nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam
putant; omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem
cognationemque non norunt.
[XXXIV]
[137] Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc
quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic
doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore,
qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen
civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut
cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri
libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia
floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. [138] Quid Pericles?
De cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium
loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis
homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in labris
veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri licebat),
leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus,
qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non
declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus,
Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum rerum scientia: itaque hic
doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et
urbanis eodem tempore et bellicis rebus. [139] Quid
Critias? Quid Alcibiades? Civitatibus quidem suis non boni, sed
certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam
animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne
igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum
Timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem
hominemque doctissimum? Aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an
summum virum unum omnis Graeciae? Aut Xenophon Agesilaum? Aut Philolaus
Archytam Tarentinum? Aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam
magna vocitata est?
[XXXV]
[140] Equidem non arbitror; sic enim video, unam quandam omnium
rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet
excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad
pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura
dedissent, eloquentia praestitisse. [141] Itaque ipse
Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse]
suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis
elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae
versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse
tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere; itaque ornavit
et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis
exercitatione coniunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum
regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille
et agendi acciperet praecepta et eloquendi. [142] Nunc
sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat,
per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam
iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dum modo
hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non
queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse
laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam
quam stultitiam loquacem; [143] sin quaerimus quid unum
excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem
esse philosophum, sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc erunt
inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in
philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis
contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre
videatur." Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit
et a ceteris silentium fuit.
[XXXVI]
[144] Tum Cotta "equidem," inquit "Crasse, non
possum queri, quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis,
disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac
denuntiatum; sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut
diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis
laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse
dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad
modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus: [145] quo
cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra
abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit; omnem enim rerum
scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam
exigui temporis; sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam
totum compulisti. In qua
velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem
atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit; sed etiam si
est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam
neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus
et contra omnia disputandi percepero." [146] Tum Caesar
"unum" inquit "me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod
eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam omnino posse perdiscere; ut
mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis
ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his
nostris possim esse contentus." [147] Hic Sulpicius
"ego vero," inquit "Crasse, neque Aristotelem istum neque
Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel me licet
existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere; mihi
rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam,
quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae tum denique,
cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero. Quam
ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa
te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te
audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid
addiscerem."
[XXXVII]
[148] Tum Crassus "pervulgatas res requiris" inquit
"et tibi non incognitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non
instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat, quae
mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et
inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum.
[149] Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum
nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est
quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis
[coniunctis] constat. Ergo utimur verbis aut eis, quae
propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut
eis, quae transferuntur et quasi alieno in loco conlocantur; aut eis, quae
novamus et facimus ipsi. [150] In propriis igitur est
[verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque
inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in
hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium
quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet
plurimum. [151] Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab
imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut "aliquis non bonis
utitur," non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu
iudicatur: in quo non magna laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum
tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia
bonorum. [152] Sed quid ipse aedificet orator et in quo
adiungat artem, id esse nobis quaerendum [atque explicandum] videtur.
[XXXVIII] Tria
sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque
exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.
[153] Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu
cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora
quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum
dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate
Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem"
aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule,
"non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco
positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
[154] Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso
gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam
omnem mi exanimato expectorat. Num non vis huius me versutiloquas
malitias ... videtis enim et "versutiloquas" et
"expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe
vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut
"di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere." [155]
Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia
coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut
vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad
ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est
inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare
vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim
declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id,
quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. [156]
Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde
sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi
splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut
genera ponam?
[XXXIX]
[157] [Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas,
quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si
simile nihil habet, repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem
faciunt rem, ut illa omnia: inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur,
noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum
tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta
sunt; [158] aut quo significatur magis res tota sive facti
alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur,
intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat:
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. Non numquam etiam brevitas translatione
conficitur, ut illud "si telum manu fugit": imprudentia teli missi
brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. [159] Hoc in genere
persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis
magis delectentur verbis quam propriis et suis.
[XL] Nam si res suum
nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per
libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas,
aliunde sumere; sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo
magis, si sunt ratione translata, delectant. [160] Id
accidere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes
posita et alia longe repetita sumere; vel quod is, qui audit, alio ducitur
cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio; vel quod in
singulis verbis res ac totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae
quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est
sensus acerrimus. [161] Nam et odor urbanitatis et mollitudo
humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris
sensibus; illa vero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu
animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura,
cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine. Vnde
enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod
similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi. [162]
Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli ingentes
fornices"; quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius,
tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest. Vive, Vlixes; dum
licet: oculis postremum lumen radiatum rape! Non dixit
"pete" non "cape," - haberet enim moram sperantis diutius
esse victurum - sed "rape": est hoc verbum ad id aptatum, quod ante
dixerat, "dum licet."
[XLI]
[163] Deinde videndum est ne longe simile sit ductum:
"Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim;
"Charybdim" bonorum, "voraginem" potius; facilius enim ad
ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et
quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id,
quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum
animos, qui audient, trahet similitudo. [164] Nolo dici morte
Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus
curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis
cogitatio similitudinis; nolo esse aut maius, quam res postulet:
"tempestas comissationis"; aut minus: "comissatio tempestatis";
nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset illud proprium
ac suum: quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas? Melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat: ilico
istic, ne contagio mea bonis umbrave obsit ... [165]
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda
est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone mortuo, "pupillum"
senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum,"
aliquanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in
alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur.
[166] Modus autem nullus est florentior in singulis verbis
neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit
non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut
aliud dicatur, aliud intellegendum sit: neque me patiar iterum ad unum scopulum
ut olim classem Achivom offendere. Atque illud, erras, erras; nam exsultantem
te et praefidentem tibi repriment validae legum habenae atque imperi insistent
iugo. [167] Sumpta re simili verba illius rei propria
deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur.
[XLII] Est hoc
magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere
genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem in verbo modus hic, sed
in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque
immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]: Africa
terribili tremit horrida terra tumultu; [pro Afris est sumpta Africa,] neque
factum est verbum, ut "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut
"mollitur mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum:
desine, Roma, tuos hostis ... et testes sunt campi magni ... Gravis
est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt,
Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino,
Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma
ac tela pro bello; [168] quo item in genere et virtutes
et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in
domum inrupit," et "quo avaritia penetravit"; aut "fides
valuit, iustitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo
immutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus
ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte
totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut
cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris: at Romanus
homo, tamen etsi res bene gesta est corde suo trepidat; aut cum ex pluribus
intellegitur unum: nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; aut quocumque
modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est.
[XLIII]
[169] Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in
transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum
grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. Verum illa
videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut eui,
translationibus conexa sunt? Haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter
intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo. [170]
Ita fit, ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat ex
rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit; aut
factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique
parcendum; aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et
illuminat orationem.
[171] Sequitur
continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum
quendam formamque desiderat. Conlocationis est componere et struere verba sic,
ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et
levis; in quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere
potuit, Lucilius: quam lepide lexeis compostae! Vt tesserulae omnes arte
pavimento atque emblemate vermiculato. Quae cum dixisset in
Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit: Crassum habeo generum, ne
rhetoricoterus tu sis. Quid ergo? Iste
Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit? Illud
quidem; scilicet, ut ille vult et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius:
verum in me quidem lusit ille, ut solet. [172] Sed est
tamen haec conlocatio conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam
orationem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter fluentem; id
adsequemini, si verba extrema cum consequentibus primis ita iungentur, ut neve
aspere concurrant neve vastius diducantur.
[XLIV]
[173] Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma
verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile; versus enim
veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis
esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae
neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas
clausulas in orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse
fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque
aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris
astringeret. [174] Namque haec duo musici, qui erant quondam
idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum
numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo,
vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas
pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
[175] In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione
si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et tamen eam coniunctionem
sicuti versum numerose cadere et quadrare et perfici volumus. Neque est ex
multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat,
quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit,
spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut
eam numero quodam complectatur et astricto et soluto. [176]
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba
neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut
vagentur.
[XLV] Quonam igitur
modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi
consequi posse? Non est res tam difficilis quam necessaria; nihil est enim tam
tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
oratio. [177] Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio;
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia
sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et
fingimus. Itaque ut tum graves sumus, tum subtiles, tum medium
quiddam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus
idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
[178] Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est
ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se
continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis.
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi
atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde
sensim ascendat in diversam partem; ut luna accessu et recessu [suo] solis
lumen accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque
conficiant. [179]
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere non possint, tantam
pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem possit ornatior. Referte
nunc animum ad hominum vel etiam ceterarum animantium formam et figuram. Nullam
partem corporis sine aliqua necessitate adfictam totamque formam quasi
perfectam reperietis arte, non casu.
[XLVI] Quid in eis
arboribus? In quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam
retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. Linquamus naturam artisque videamus. [180]
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam
puppis, quam antennae, quam vela, quam mali? Quae tamen hanc habent in specie
venustatem, ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa esse
videantur. Columnae templa et porticus sustinen; tamen habent non plus
utilitatis quam dignitatis: Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non
venustas, sed necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, quem
ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi
dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi imber
esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
[181] Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut
utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae
spiritus attulerunt: id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus
spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus nostris
gratum est [inventum], quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam
facile esse posset.
[XLVII]
[182] Longissima est igitur complexio verborum, quae volvi
uno spiritu potest; sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint numeri
plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule,
vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed
sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Qua re primum ad
heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat: in quo impune
progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut
similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, quibus." Hi tres
[heroi] pedes in principia continuandorum verborum satis decore cadunt.
[183] Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est
duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba
"desinite, incipite? comprimite," aut a brevibus deinceps tribus,
extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes";
atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire; est
autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est
acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa:
ut Quid petam praesidi, aut exsequar? Quove nunc ... A quo numero exorsus est
Fannius: "si, Quirites, minas illius." Hunc ille clausulis aptiorem
putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.
[XLVIII]
[184] Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque
desiderant, quam est illa poetarum; quos necessitas cogit et ipsi numeri ac
modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius
aut longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic
est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa
moderetur. Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui putat
orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed
remissius numerosam esse oportere. [185] Etenim, sicut
ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post
anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et
divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni
locupleti oratione diffusa; et, si numerosum est in omnibus sonis atque
vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis
aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis
laude ponitur. Nam si rudis et impolita putanda est illa sine
intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur
repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest. [186]
Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et aequalium aut saepe
variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis,
quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non
possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta multo est
aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si
continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt; quae si in
extremo breviora sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has
orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria esse
debent posteriora superioribus, et extrema primis aut, quod etiam est melius et
iucundius, longiora.
[XLIX]
[187] Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime
diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus
laudandis ineptiarum crimen effugiam." "Quarum tandem?" inquit
Catulus "aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino
dici subtilius?" [188] "At enim vereor,"
inquit Crassus "ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse
videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac
difficiliora videri velle videamur." Tum Catulus "erras," inquit
"Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque tam
dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum, sed pro his omnibus sine
ulla dubitatione respondeo." [189] "Ego
vero" inquit Antonius "inveni iam, quem negaram in eo, quem scripsi,
libello me invenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa
interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur."
[190] "Hanc igitur" Crassus inquit "ad legem
cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda
nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti
videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda;
efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat
interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat
absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate et quasi
conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae
tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. [191] Neque vos
paean aut herous ille conturbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se
offerent et respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit
scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum
iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore
aut cretico, sed varie distincteque considat. Notatur enim
maxime similitudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi
[illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus
ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires
atque anima patiatur.
[L]
[192] Clausulas autem diligentius etiam servandas esse
arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio
iudicatur. Nam versus aeque prima et media et extrema pars
attenditur, qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum; in oratione autem
pauci prima cernunt, postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur,
varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate. [193]
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non
breviora et praecisa erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos
esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei
pari cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui
audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere
videamur. [194] Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu
probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis
atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit
exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba
sequerentur; quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine
adhibita, consequemur!
[195] Illud autem ne
quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in
omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus
ac rationibus recta ac prava diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in
signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent
instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus
natura esse voluit expertem. [196] Itaque non solum verbis
arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim
quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in eis si
paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione
longius, theatra tota reclamant. Quid,
hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae atque
concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur?
[LI]
[197] Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter
doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim cum a natura
profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur; nihil
est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et
excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad
tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et
cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque
nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant;
maxime autem a Graecia vetere celebrata. Quibus utinam
similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus
maluissetis! [198] Verum ut in versu vulgus, si est
peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae
non ignoscit, nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus,
aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos
videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id
quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli
singula etiam verba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures
hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et
aequalibus interspirationibus uterentur.
[LII]
[199] Eui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis
pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de
coniunctione eorum, dixi de numero atque forma; sed si habitum etiam orationis
et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et
tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis
quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam
venustatis non fuco inlitus, sed sanguine diffusus debet color.
[200] Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et
verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non
solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum
venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, <sic verbis
quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem
orationis utatur>. Formantur autem et verba et sententiae
paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed inter
conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur,
si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis. [201]
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud
oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis
verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro
autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis
levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus
distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
[LIII]
[202] Nam et commoratio una in re permultum movet et
inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio;
quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur,
et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum
efficere oratio poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe
percursio est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte
concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris
non abhorrens; [203] et ab re digressio, in qua cum fuerit
delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque
quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum
et iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive causa veritatis
supralatio atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio
eitioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum
mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda, cum
orationis non contentione, sed sermone tractatur; deinde dubitatio, tum
distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te
ipso reicias; [204] praemunitio etiam est ad id, quod
adgrediare, et traiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis,
apud quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine
illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel
maxime, saepe autem etiam ad commovendos; [205] personarum
ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio, ad
hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent,
similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia,
commendatio; vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa;
iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a
proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio,
optatio atque exsecratio. His fere luminibus inlustrant orationem
sententiae.
[LIV]
[206] Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum
comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsam tractatio. Nam et geminatio
verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque
deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum
conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et
eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa,
quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria
referuntur aut quae sunt inter se similia. [207] Est etiam
gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium
et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod
in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur
ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita
ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et
dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et
imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et
digressio et circumscriptio. [208]
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae
sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent."
[LV] "Quae
quidem te, Crasse, video," inquit Cotta "quod nota esse nobis putes,
sine definitionibus et sine exemplis effudisse." "Ego
vero" inquit Crassus "ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis
esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parvi. [209]
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam
praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed tamen huius
generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et
in hoc toto dicendi studio difficillimus. [210] Quam ob rem
quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe
commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in
oratione, videamus. Quamquam id quidem perspicuum est, non omni
causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum
genus; [211] nam et causae capitis alium quendam verborum
sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; et aliud dicendi genus
deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud
consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert
etiam qui audiant, senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an
singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate,
debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis an oti.
[212] Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse
videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius
mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis eisdem uti
fere licebit alias contentius, alias summissius; omnique in re posse quod
deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat prudentiae.
[LVI]
[213] Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur;
sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus
summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur,
cum rogaretur quid in dicendo esset primum; huic secundas, huic tertias; quo
mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet; qui cum propter
ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a
Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem
dixerat; qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae
erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam cum suavissima et maxima
voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis
miraremini, si audissetis ipsum!" Ex quo satis
significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit
actore mutato. [214] Quid fuit in Graccho, quem tu
melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? "Quo
me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne?
At fratris sanguine madet. An domum? Matremne
ut miseram lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse acta constabat
oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec
ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius
actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
[LVII]
[215] Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas,
sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione,
perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea,
quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
[216] Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet
vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus
omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt
pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque
tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter
omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa
plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso,
fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum; [217]
nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, eiti ad
variandum colores.
[LVIII] Aliud
enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens:
ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser mandarem natos ... et ea, quae tu
dudum, Antoni, protulisti segregare abs te ausu's ... et ecquis hoc
animadvortet? Vincite ... et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili
voce: quo nunc me vortam? Quod iter incipiam ingredi? Domum paternamne? Anne ad Peliae filias? et illa o pater, o patria, o Priami domus! Et quae
sequuntur haec omnia videi inflammarei, Priamo vi vitam evitarei. [218]
Aliud metus, demissum et haesitans et abiectum: multis sum modis circumventus,
morbo, exsilio atque inopia: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato
expectorat; mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est
tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque
exalbescat metu. [219] Aliud vis, contentum, vehemens,
imminens quadam incitatione gravitatis: iterum Thyestes Atreum adtrectatum
advenit, iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat. maior mihi moles,
maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et comprimam. Aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum: sed
sibi cum tetulit coronam ob conligandas nuptias, tibi ferebat cum simulabat se
sibi alacriter dare, tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. Aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac
sono obductum: qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis, ego tum
gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus; per idem tempus Polydorum
Hecuba partu postremo parit.
[LIX]
[220] Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic
verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione,
sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab
scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus
arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium procerius proiectum
quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut
incipiendis aut finiendis. [221] Sed in ore sunt omnia, in eo
autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui
personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio
et imago animi vultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae,
quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere;
neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat. Theophrastus
quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in
agendo contuens aliquid pronuntiaret. [222] Qua re
oculorum est magna moderatio; nam oris non est nimium mutanda species, ne aut
ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum
intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum
significemus apte cum genere ipso orationis; est enim actio quasi sermo
corporis, quo magis menti congruens esse debet; oculos autem natura nobis, ut
equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua
re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet; [223]
is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam
vis a natura data; qua re etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari
maxime commoventur: verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae
societate coniunctus est sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus
praetervolant: accio quae prae se motum animi fert, omnis movet; isdem enim
omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in
se ipsi indicant.
[LX] [224]
Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet; quae
primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea tuenda. de quo illud iam
nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur: equidem tamen
magno opere censeo serviendum; sed illud videtur ab huius nostri sermonis
officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime
est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam
nihil est utilius quam crebra mutatio; nihil perniciosius quam effusa sine
intermissione contentio. [225] Quid, ad auris nostras et
actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius?
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo,
litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus
est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum
hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut
a contentione revocaret." "Audivi me hercule," inquit
Catulus "et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam tum etiam
doctrinam et scientiam." [226] "Ego vero,"
inquit Crassus "ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica
esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate ratio vivendi
posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam
similis habere cupiamus." "Mitte, obsecro," inquit
"Crasse," Iulius "sermonem istum et te ad Gracchi fistulam
refer; cuius ego nondum plane rationem intellego."
[LXI] [227] "In omni
voce" inquit Crassus "est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc
gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a principio clamare agreste
quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare; deinde est quiddam
contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te
fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione revocabit: est item
contra quiddam in remissione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus
descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur
et actioni adferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius
consuetudinis vobiscum ad forum deferetis. [228] Edidi, quae
potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coegerunt; scitum est enim
causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas."
"Tu vero" inquit Catulus "conlegisti omnia, quantum ego possum
iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere
posse videare; me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac
vellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem quidem ego
confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem
fore." [229] Et Crassus "fore dicis?" inquit,
"ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me consule in senatu causam
defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob
rem recte vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a
doctrina deesse sentio: [230] quo magis est tibi, Cotta, et
tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in
vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et
doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati
suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum
est." "Sed iam surgamus" inquit "nosque curemus et
aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque
laxemus."
|