Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De provinciis consularibus

1 I. [1] Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint; non dubitavit quid sentire me conveniat, cum, quid mihi sentire necesse sit, cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceritis; etiamsi paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueritis. Nunc vero, Patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in universam rem publicam, tum etiam erga meam salutem fide ac benevolentia singulari.

[2] Quodsi ille, et paulo ante, et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenda ac paene funera, cum propter alias causas, tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua, sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illud salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iradundiae serviam. Quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos, hoc ero; praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License