II. [3]
Quattuor sunt provinciae, Patres conscripti, de quibus adhuc intellego
sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse
coniunctas et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi
illi consules properversae rei publicae praemiis occupaverunt. Decernandae
nobis sunt lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedonia
dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii, qui nunc optinent, ut non ante
attingerint, quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e
civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani
salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint.
[4] Omnia domestica
atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali
optarit, quantum illi effecerint ; ad ipsas venio provincias. Quarum Macedonia,
quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus, sed tropaeis, quae
multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris quibus est
propter avaritiam pax erepta vexatur, ut Thessalonicenses, positi in gremio
imperii nostri, relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa
nostra, quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris, non solum
excursionibus barbarorum sic infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac
notata. Ita gentes eae, quae, ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro
nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum
nobis per iustum intulerunt.
|