III. [5]
Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione
collectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum in modum
milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame,
morbo, vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris poena
exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus
finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam tenui
praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi
Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix
ut se possit diuturna pace recreare, cum interea quis vestrum hoc non audivit,
quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L.Pisoni quotannis, vectigal ac
portorium Dyrrachinorum totum in huius unius questum esse conversum, urbem
Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse
vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a
miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos
putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum.
[6] Omitto iuris
dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes relinquo;
libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam
turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas
virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem
depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine
teste dico.
|