Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? Quae illi, exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum affervescentem in Asiam atque erumpentem, ore repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornanemta sanctissime custodita tenuerunt;

[7] te imperatore infelicissimo et taeterrimo Caesonine Calventi civitas libera et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est, ut, nisi C. Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem, qui gubernare debueras, everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia, ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret. Id emptum ita vendidisti, ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.

[8] Quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum, de provincia disputo. Itaque omnia illa, quae et saepe audistis et tenetis animis, etiamsi non audiatis, praetermitto; nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo.Laetant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat; de provincia quod agitur, id disputo. Huic vos non summitetis, hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit, ut nemo posset, utrum protervior an infelicior esset, iudicare.

[9] An vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? Cuius iter in provinciam fuit eius modi, ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret. Deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interritum, post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pastiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator instructo exercitu dexteram tendens non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License