V. [10]
Iam vero publicanos miseros (me etiam miserum illorum ita de me meritorum
miseriis ac dolore!) tradidit in servitutem iudaeis et Syris, nationibus notis
servitati. Statuit ab initio, et in eo perseverarit, ius publicano non dicere;
pactiones sine ulla iniuria factas rescidit, custodias sustulit, vectigalis
multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo veniret,
ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. Quid multa? crudelis haberetur,
si in hostis animo fuisset eo, quo fuit in civis Romanos, eius ordinis
praesertim, qui est semper pro dignitate sua benignitate magistratuum
sustentatus.
[11] Itaque, Patres
conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia,
sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos
publicanos; quibus quidem vos in his angustiis aerarii tamen subveniatis
necesse est. Etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus,
inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium non solum bona, sed etiam
honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non
virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et
praedonis audaciam.
[12] Quid? qui se etiam
nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire
patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege
censoria; quem is frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic
ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius eum, qui de
sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se
pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristia voltuque deceperit, ipse
numquam se minus quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo
gloriatur se brevi tempore perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus
existimaretur.
|