Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. [13] Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis, et has duplicis pestes sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperii maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos eosdem revocabitis, cum in provincias pervenissent. Quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis, per quos erat amissa, revocatis, et iis ipsis praemiis extortis, quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti. Qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt.

[14] Quae enim homini, in quo aliqui si non famae pudor, at supplicii timor est, gravior poena accidere potuit quand non credi litteris iis, quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit, primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore atque eo, quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi subplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis, subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur,(antea post siparium solebat), aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License