IX. [21]
An vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum
memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus
est, quod, cum M. Fulvio collega, quo die censor est factus, homine
inimicissimo, in Campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae
communi animo ac voluntate defenderent? Atque, ut vetera, quae sunt
innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis
inimicissimis in gratiam rediit? Quibus eum omnibus eadem res publica
reconciliavit, quae alienarat.
[22] Multa praetereo,
quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M.
Lucullum. Utinam etiam L.Lucullus illic adsideret! Quae fuerunt inimicitiae in
civitate graviores quam Luculorum atque Servili? Quas in viris fortissimis non
solum extinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad
amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in
templo iovis Optimi Maximi permotus cum auctoritate vestra, tum illius
P.Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio
rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus, cuius litteris, fama,
nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium, nationum,
locorum?
[23] Ardeo, mihi
credite, Patres conscripti (id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi)
incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus
periculis maximis cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undique
esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro
universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C.
Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.
[24] Quod volent
denique homines existiment, nemini ego possum esse bene merenti de re publica
non amicus. Etenim, si iis, qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt,
non inimicitias solum, sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi
illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent
liberati, cur eadem res publica, quae me in amicos inflammare potuit, inimicis
placare non possit? Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perciciosum
patriae civem fore putabam, qui turpissima libidine incensus duas res
sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? Num est igitur
dubium ex iis rebus, quas is egit agitque cotidie, quin ego in illo oppugnando
rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio
quam communi prospexerint?
[25] Ego me a C. Caesare
in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum : sed nunc isdem vobis
adsentior, cum quibus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L. Piso de
suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque
ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut
nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. Cur igitur exspectem hominem
aliquem, qui me cum illo in gratiam reducat? Reduxit ordo amplissimus et ordo
is, qui est et publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps.
Vos sequor, Patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quamdiu
C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo
minus coniunctum videbatis; posteaquam rebus gestis mentes vestras
voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae, sed etiam
laudatorem vidistis.
|