IX. [26]
Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium,
cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis dignitatem quam ad
rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi
sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis
immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille
cumulus dierum hominis est dignitati tributus.
[27] In quo ego, quo
consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio
Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum
duplicata est supplicatio consularis (mihi enim estis adsensi, cum, eiusdem
Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis,
supplicationem dierum decem decrevistis), sum Cn. Pompei virtutem et animu
magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore
antelatus, ampliorem honorem alteri tribuerat quam ego decrevi, res ipsa
tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae,
sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi
gloriaeque concessus est.
[28] Relatum est ad nos
nuper de stipendio exercitus; non decrevi solum, sed etiam ut vos decerneritis
laboravi; multa dissentientibus respondi; scribendo adfui. Tum quoque homini
plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine hoc
subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere
posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non
putavi. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla
quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ulli verborum ornamentis dabant;
in ea quoque re sic sum locutus, ut omnes intellegerent me id, quod rei
publicae causa sentirem, facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.
|