XII. [29]
At ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnes res egi silentio,
interpellor, cum in superioribus causis hominis ornamenta valuerint, in hac me
nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae, moveat. Nam
ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum
adfecta sunt, perfecta rei publicae tradat? Amoenitas eum, credo, locorum,
urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae
cupiditas, finium imperii propagatio retinet. Quid illis terris asperius, quod
incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis
praestabilius, quid Oceano longius inveniri potest? An reditus in patriam habet
aliquam offensionem? utrum apud populum, a quo missus, an apud senatum, a quo
ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa
magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? Quare, si qui
hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent; ad gloriam
devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris
ordinis gratiam, populi caritatem.
[30] Sed si ille hac
tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia
illa conficiat, quid ego, senator, facere debeo, quem, etiamsi ille aliud
vellet, rei publicae consulere oporteret?
Ego vero sic intellego, Patres
conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere
oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni
periculo atque etiam suspicione belli?
[31] Iam diu mare
videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritumi cursus, sed urbes
etiam et viae militares iam tenebantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano
ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum
teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in
provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim
repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis
provinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omni genere hostium
dicere. Nulla gens est quae non aut ita sublata sir, ut vix extet, aut ita
domita, ut quiescat, aut ita pacata, ut victoria nostra imperioque laetetur.
|