XIII. [32]
Bellum Gallicum, Patres conscripti, C. Caesare imperatore gestumst, antea
tantum modo repulsum. Semper illas nationes nostri imperatores refutandas
potius bello quan lacessandas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cuius divina
atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenir,
influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum
urbes sedesque penetravit. Modo ille meorum laborum, periculorum, consiliorum
socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque
hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit, eosque domuit, qui
lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit.
C.Caesaris longe aliam video fuisse rationem. Non enim sibi solum cum iis, quos
iam armatos contra populum Romanum videbat, bellandum esse duxit, sed totam
Galliam in nostram dicionem esse redigendam.
[33] Itaque cum
acerrimis Germanorum et Helvetiorum nationibus et maximis proeliis felicissime
decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere
adsuefecit et, quas regiones quasque gentes nullas nobis antea litterae, nulla
vox, nulla fama notas fecerat, has noster imperator nosterque exercitus et
populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus antea, Patres
conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis aut imperio aut infidis aut
incognitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas
nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapienter de re
publica nostra cogitavit iam inde a principio huius imperii, quin Galliam
maxime timendam huic imperio putaret; sed propter vim ac multitudinem gentium
illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum; restitimus semper lacessati.
Nunc denique est perfectum ut imperii nostri terrarumque illarum idem esset
extremum.
|