XIV. [34]
Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine. Nam, si
ille aditus Gallorum immanitati multitudine patuisset, numquam haec urbs summo
imperio domicilium ac sedem praebuisset. Quam iam licet considant. Nihil est
enim ultra altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae
pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena
vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis
adstringere. Impolitae vero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt
accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent.
[35] Quare sit in eius
tutela Gallia, cuius fidei, virtuti, felicitati commendata est. Qui si Fortunae
muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in
patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi
propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire
properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laude gestiret, si denique
timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre,
nos tamen oporteret ab eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle.
Cum vero ille suae gloriae iam pridem, rei publicae nondum satis fecerit, et
malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere
susceptum rei publicae munus, nes imperatorem incensum ad rem publicam bene
gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam
perturbare atque impedire debemus.
|