Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Ego vos intellego, Patres conscripti, multos decrevisse eximios honores C. Caesari et prope singularis, Si, quod ita meritus erat, grati, sin etiam, ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. Neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis, qui ullam dignitatem praestabiliorem ea, quam per vos esset adeptus, putarit. Nemo umquam hic potuit esse princeps, qui maluerit esse popularis. Sed homines, aut propter indignitatem suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt. Qui si ex illa iactatione cursuque populari, bene gesta re publica, referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt, verum etiam expetendi.

[39] Monemur a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule, ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur post eos consules, qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis, qui hunc ordinem oppugnent, populari ac turbulenta ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, Patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque otii, tamen vehementius arbitror pertimescendum, si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. iulius, omnibus a senatu eximiis ac novis rebus ornatus, per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. Postremo, quo quisque animo futurus sit, nescio; quid sperem video; praestare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. Atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License