XVII. [40]
Sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non ullis aut
tacitorum existimatione reprehendar, explicare breviter quae mihi sit ratio et
causa cum Caesare. Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis, quae
mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium
nostrum adulescentia fuit, praetermitto. Posteaquam sum penitus in rem publicam
ingressus, ita dissensi ab illo, ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen
amicitia maneremus.
[41] Consul ille egit
eas res, quarum me participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar,
tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. Me ille ut quinqueviratum
acciperem rogavit ; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit;
mihi legationem, quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. Quae ego omnia
non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiavi. Quam sapienter
non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui
cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus
populari praesidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim
atque iniuriam malui, quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de
meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse, qui accepit
beneficium, verum etiam is, cui potestas accipiendi fuit. Ego illa ornamenta,
quibus ille me ornabat, decere me et convenire iis rebus, quas gesseram, non
putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civium,
suum generum, sentiebam.
[42] Traduxit ad plebem
inimicum meum, sive iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat
posse coniugi, sive exoratus. Ne haec quidem fuit iniuria. Nam postea me, ut
sibi essem legatus, non solum suasit, verum etiam rogavit. Ne id quidem accepi;
non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris
impendere a consulibus proximis non suspicabar. Ergo adhuc magis est mihi
verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in
nostra amicitia reprendatur.
|