XVIII. [43]
Ecce illa tempestas caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae
rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius
actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas,
audacia! Si non sum adiutus, non debui; si desertus, sibi fortasse providit; si
etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi
iniuriam; inimicus esse debui, non nego. sed, si idem ille tum me salvum esse
voluitn cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere
ad causam illam putabatis, voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et
si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in minicipiis,
populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam
salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate
Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis
recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex
rerum natura possim evellere, ex animo quidem certe excidere?
[44] Ego vero, si mihi
non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei
publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur,
utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem
valet, hominem me esse gratum et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri
hominum benivolentia commoveri.
|