XIX. A viris fortissimis et
de me optime meritis quibusdam peto, ut, si ego illos meorum laborum atque
incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium
velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint, ut etiam acta illa
Caesaris, quae neque oppugnavi antea, neque defendi, meo iam iure possim
defendere.
[45] Nam summi
civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi et quorum
auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, iulias leges et ceteras illo
consule rogatas iure latas negant; idem illam proscriptionem capitis mei contra
salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque vir
summa auctoritate, summa eloquentia dixit graviter casum illum meum funus esse
rei publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omnino perhonorificum est
discessum meum funus dici rei publicae; reliqua non reprendo, sed mihi ad id,
quod sentio, adsumo. Nam, si illud iure rogatum dicere ausi sunt, quod nullo
exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine
erant tum, cum ille, qui id egerat, plebeius est lege curiata factus, dici de
caelo servatum? Qui si plebeius omnino esse non potuit, qui tribunus plebis
potuit esse? et, cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis
Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus sed etiam perniciosissimae res,
auspiciorum religione conservata, iure latae videbuntur?
[46] Quare aut vobis
statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non abrogatam, non omnibus
fastis legem ferri licere, cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari,
intercedi, licere, censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum
magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum, si patricius
tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia
fuisse, aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea
iura, quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens
condicio C. Caesari lata sit, ut easdem res alio modo ferret, qua condicione
auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit
eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.
|