LIBER II
* * *
atqui si in crederemus. nun egeremus
perpendiculis non normis non regulis
* * *
quid lunae quae liniamenta sint potesne
dicere [ne] cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias acutiora
videntur cornua.
* * *
quid tam planum videtur quam mare; e quo
etiam aequor illud poetae vocant
* * *
*in aqua remum integrum quasi fractum
videmus
quid mare nonne caeruleum? at eius unda cum est pulsa remis, purpurascit, et
quidem aquae tinctum quodam modo et infectum
* * *
alius adultis, alius valentibus alius.
aegris, alius siccis alius vinulentis
* * *
si quando enim nos demersimus ut qui
urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus
* * *
quibus etiam alabaster plenus unguenti
putre esse videtur
* * *
nihil ab homine percipi posse, nihilque
remanere sapienti diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si
incertis rebus esset asseneus etiam si fortasse verae forent liberari errore
non posset. quae maxima est culpa aapientis.
* * *
quae cum similitudine veri concinere
maxime sibi videretur
* * *
probabile vel veri simile ... quod nos
ad agendum sine adsensione potest invitare; sine adsensione autem dito ut id
quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen. ... talia mihi videntur omnia quae
probabilia vel veri similia putavi nominanda; quae tu si alio nomine vis
vocare, nihil repugno; satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id
est quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem sed rerum
inquisitorem decet esse sapientem.
* * *
frangere avaritiam, scelera ponere,
vitam suam exponere ad imitandum iuventuti
* * *
qui enim serius honores adamaverunt, vix
admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
* * *
Academico sapienti ab omnibus ceterarum
sectarum qui sibi sapinentis videntur secundas partes dari, cum primas sibi
quemque vindicare necesse sit, ex quo posse probabiliter confici eum recte
primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudicio sit secundus. fac enim
verbi causa Stoicum adesse sapientem; contra eos potissmum Academicorum exarsit
ingenium. ergo Zeno vel Chrysippus si interrogetur qui sit sapiens, respondebit
eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus vel quis alius adversariorum
negabit suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse
contendet. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur,
hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se
animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante
mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem, in
quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille
convocata de hortulis in auxilium quasi liber turba temulenlorum quaerentium
tamen quam incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis
nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea
beatus nemo esse posse videatur. in quorum rixam si Academnicus incurrerit,
utrosque audiet trahentes se ad suas partes. sed si in illos aut in istos
concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur.
itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit. interrogatus quid ei
videatur dubitare se dicet. roga nunc Stoicum qui sit melior, Epicurusne qui
delirare illum clamat, an Academicas qui sibi adhuc de re tanta deliberandum
esse pronuntiat: nemo dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum
converte et quaere quem magis amet, Zenonem a quo bestia vocatur, an Arcesilan
a quo audit 'tu fortasse verum dicis sed requiram diligentius': nonne apertum est
totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque
homines videri Epicuro?
* * *
(Academicis) marem fuisse occultandi
sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixissent
aperire consuesse.
|