De republica
LIBER I
(1)
<im>petu liberavissent, nec C.
Duelius A. Atilius L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens
incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum
maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset, aut M. Marcellus contudisset, aut
a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero Catoni homini ignoto et novo, quo omnes qui isdem rebus
studemus quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit
Tusculi se in otio delectare, salubri et propinquo loco. sed
homo demens ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et
tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari, quam in illa tranquillitate
atque otio iucundissime vivere. omitto innumerabilis viros,
quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et qui sunt <haut> procul ab
aetatis huius; memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem
praetermissum queratur. unum hoc definio, tantam esse
necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem
salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otique
vicerit.
(2) Nec vero habere virtutem satis est
quasi artem aliquam nisi utare; etsi ars quidem cum ea non utare scientia tamen
ipsa teneri potest, virtus in usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus
civitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum quas isti in angulis personant,
reapse non oratione perfectio. nihil
enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod
<non> ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura
discripta sunt. unde enim pietas, aut a quibus religio? unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod dicitur? unde iustitia fides aequitas? unde
pudor continentia fuga
turpi<tu>dinis adpetentia laudis
et honestatis? unde in laboribus et periculis
fortitudo? nempe ab iis qui haec disciplinis
informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus. (3) quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum,
cum quaereretur ex eo quid adsequerentur eius discipuli, respondisse ut id sua
sponte facerent quod cogerentur facere legibus. ergo
ille, civis qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis
persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis qui illa disputant ipsis est
praeferendus doctoribus. quae est enim istorum
oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico
iure et moribus? equidem quem ad modum 'urbes magnas
atque inperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto,
sic eos qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis qui omnis
negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani,
studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum
reddere, et ad hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum
cursum qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus quae receptui
canunt, ut eos etiam revocent qui iam processerint. (4) His
rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis qui contra disputant
primum labores qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane
inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus sed etiam in
mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis
fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se
consumi et senectute, quam sibi dari tempus ut possint eam vitam, quae tamen
esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere. illo vero se loco copiosos et disertos putant, cum calamitates
clarissimorum virorum iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt. (5) hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem victorem
domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis quae corpore adverso in
clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium
vinclis profudisse, et Themistoclem patria quam liberavisset pulsum atque
proterritum, non in Graeciae portus per se servatos sed in barbariae sinus
confugisse quam adflixerat, nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in
amplissimos civis exempla deficiunt. quae
nata et frequentata apud illos etiam in gravissumam civitatem nostram dicunt
redundasse; (6) nam vel exilium Camilli vel offensio
commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimi
damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Mari clades ... principum caedes, vel eorum multorum pestes quae paulo post
secutae sunt. nec vero iam <meo> nomine
abstinent, et credo quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque
otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius. sed haud facile dixerim, cur cum ipsi
discendi aut visendi causa maria tramittant
(*****)
(7) salvam esse consulatu abiens in
contione populo Romano idem iurante iurassem, facile iniuriarum omnium
compensarem curam et molestiam. quamquam
nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, neque tantum molestiae
quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus, quam ex
laetitia inproborum dolorem. sed si
aliter ut dixi accidisset, qui possem queri? cum
mihi nihil inproviso nec gravius quam expectavissem pro tantis meis factis
evenisset. is enim fueram, cui cum liceret aut
maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum
in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non
praecipuam sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim
me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre
conservandorum civium causa, meisque propriis periculis parere commune reliquis
otium. (8) neque enim hac nos patria lege
genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis, ac tantummodo
nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et
tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi ingenii
consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur, tantumque nobis in
nostrum privatum usum quantum ipsi superesse posset remitteret.
(9) Iam illa, perfugia quae sumunt sibi
ad excusationem quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum
ita dicunt accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum
quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata
miserum et periculosum sit. quam ob rem neque
sapientis esse accipere habenas cum insanos atque indomitos impetus volgi
cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis
decertantem vel contumeliarum verbera subire, vel expectare sapienti non
ferendas iniurias: proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis
ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis, neve
ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre si cupiant
non queant.
(10) Illa autem exceptio cui probari
tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem,
extra quam si eum tempus et necessitas coegerit? quasi
vero maior cuiquam necessitas accidere possit quam accidit nobis; in qua quid
facere potuissem, nisi tum consul fuissem? consul
autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuissem a pueritia, per quem
equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum? non igitur potestas est ex tempore aut cum velis opitulandi rei
publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis ut tibi id facere
liceat. (11) maximeque hoc in hominum doctorum
oratione mihi mirum videri solet, quod qui tranquillo mari gubernare se negent
posse, quod nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se
accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent,
se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec
didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac
sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum
denique si necessitate cogantur? cum,
quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere
nesciant. equidem, ut verum esset sua voluntate
sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus
cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum
civilium minime neglegendam scientiam sapienti propterea, quod omnia essent ei
praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
(12) Haec pluribus a me verbis dicta
sunt ob eam causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re
publica disputatio; quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam
adeundi in primis debui tollere. ac
tamen si qui sunt qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper
atque audiant eos quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et
gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen
quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei
publicae munere. eos vero septem quos Graeci sapientis
nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos. neque enim est ulla res in qua propius ad deorum numen virtus
accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut conservare iam conditas.
(13) Quibus de rebus, quoniam nobis
contigit ut idem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum
consecuti, et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem, non
modo usu sed etiam studio discendi et docendi *** essemus auctores, cum
superiores ali fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae
invenirentur, ali in gerendo probabiles, in disserendo rudes. nec vero nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa
ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis
virorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam
adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae cum simul essemus compluris dies,
eita, in qua nihil fere quod magno opere ad rationes omnium <harum> rerum
pertineret praetermissam puto.
(14) Nam cum P. Africanus hic Pauli
filius feriis Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse,
familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse
dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero. quem cum comiter Scipio adpellavisset libenterque vidisset,
'quid tu' inquit 'tam mane Tubero? dabant
enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi vero omne tempus est ad meos libros
vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci
otiosum, hoc praesertim motu rei publicae'. tum
Scipio: 'atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo.' et ille (Tubero): 'at vero animum quoque relaxes oportet; sumus
enim multi ut constituimus parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc
otio.' (Scipio) 'libente me vero, ut aliquid
aliquando de doctrinae studiis admoneamur.'
(15) Tum ille (Tubero): 'visne igitur,
quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum Africane
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit de isto altero sole quod
nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque
leves sunt qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam
ratio quaerenda sit.' hic Scipio: 'quam vellem
Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui
cum cetera tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. sed ego Tubero—nam tecum aperte quod sentio loquar—non nimis
adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui quae vix coniectura
qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis ea cernere videatur aut
tractare plane manu. quo etiam sapientiorem
Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit, eaque quae de
natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi possit, aut nihil
omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.' (16) dein
Tubero: 'nescio Africane cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem istam
disputationem reiecisse, et tantum de vita et de moribus solitum esse quaerere.
quem enim auctorem de illo locupletiorem
Platone laudare possumus? cuius
in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut etiam cum de moribus de
virtutibus denique de re publica disputet, numeros tamen et geometriam et
harmoniam studeat Pythagorae more coniungere.' tum
Scipio: 'sunt ista ut dicis; sed audisse te credo Tubero, Platonem Socrate
mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam
contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino
et cum Timaeo Locro multum fuisse et Philolai commentarios esse nanctum, cumque
eo tempore in his locis Pythagorae nomen vigeret, illum se et hominibus
Pythagoreis et studiis illis dedisse. itaque
cum Socratem unice dilexisset, eique omnia tribuere voluisset, leporem
Socraticum subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae et cum illa
plurimarum artium gravitate contexuit.' (17) Haec
Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit,
amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit. et
cum simul P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis auctor, eum quoque
ut salutavit, propter Tuberonem iussit adsidere. tum
Furius: 'quid vos agitis? num
sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?' 'minime vero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose
investigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero
quaerere; Rutilius quidem noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus solebat
mecum interdum eius modi aliquid conquirere.' 'quae
res tandem inciderat?' inquit Philus. tum
ille (Scipio): 'de solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire
quid sentias.'
(18) Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit
venire ad eum Laelium domoque iam exisse. tum
Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum
inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una
venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum
Scaevolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum
omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; fuit
enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam
belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod
aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio. dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio
conlocuti, Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset,
placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni,
considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis
et iucundus et carus, M'. Manilius qui a Scipione ceterisque amicissime
consalutatus adsedit proximus Laelio.
(19) Tum Philus: 'non mihi videtur'
inquit 'quod hi venerunt alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum
accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus.' hic
Laelius: 'quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos intervenimus?' (Philus) 'quaesierat ex me Scipio quidnam sentirem de hoc quod
duo soles visos esse constaret.' (Laelius)
'ain vero, Phile? iam explorata nobis sunt ea quae ad domos nostras quaeque ad
rem publicam pertinent? siquidem quid agatur in
caelo quaerimus.' et ille (Philus): 'an tu
ad domos nostras non censes pertinere scire quid agatur et quid fiat domi? quae non ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic
totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum
praesertim si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. ac me quidem ut hercule etiam te ipsum Laeli omnisque avidos
sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.' (20) tum Laelius: 'non inpedio, praesertim quoniam feriati
sumus; sed possumus audire aliquid an serius venimus?' (Philus) nihil est adhuc disputatum, et quoniam est integrum,
libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras equidem concessero.' (Laelius) 'immo vero te audiamus, nisi forte Manilius
interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum
possideant ut uterque possederit.' tum
Manilius: 'pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse,
deinde sine qua scire nemo potest quid sit suum quid alienum? sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem video maioribus iam de
rebus quam me aut quam P. Mucium consuli.'
(21) Tum Philus: 'nihil novi vobis
adferam, neque quod a me sit <ex>cogitatum aut inventum; nam memoria
teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum ut scitis hominem, cum idem hoc visum
diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram
quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima
sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse
proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen
audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior
et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo
Virtutis Marcellus idem. (22) sed posteaquam coepit
rationem huius operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii
quam videretur natura humana ferre potuisse iudicabam fuisse. dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque
plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post
autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo ut ferebat Platonis, eandem illam astris quae
caelo inhaererent esse descriptam; cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam
ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia sed poetica quadam
facultate versibus Aratum extulisse. hoc
autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque
stellarum quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non
potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset
quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret
una conversio. hanc
sphaeram Gallus cum moveret, fiebat ut soli luna totidem conversionibus in aere
illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in [caelo] sphaera solis
fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum in eam metam quae esset umbra
terrae, cum sol e regione
(*****)
(23) (Scipio) 'fuit, quod et ipse
hominem diligebam et in primis patri meo Paulo probatum et carum fuisse
cognoveram. memini me admodum adulescentulo, cum
pater in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari exercitum
nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna
defecisset. tum ille cum legatus noster esset anno
fere ante quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris
docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus
esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset
attingere.' 'ain tandem?' inquit Tubero; 'docere hoc
poterat ille homines paene agrestes, et apud imperitos audebat haec dicere?' (Scipio) 'ille vero, et magna quidem cum
(*****)
(24) (Scipio) <neque in>solens
ostentatio neque oratio abhorrens a persona hominis gravissimi; rem enim magnam
<erat> adsecutus, quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque
deiecerat.
(25) Atque eius modi quiddam etiam bello
illo maximo quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione
gesserunt, Pericles ille et auctoritate et eloquentia et consilio princeps
civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente,
Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur,
id quod ipse ab Anaxagora cuius auditor fuerat acceperat, certo illud tempore
fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque etsi
non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo tempore. quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit
metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere
deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit,
anno quinquagesimo <et> CCC. fere post Romam conditam 'Nonis Iunis soli
luna obstitit et nox.' atque hac in re tanta
inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die quem apud Ennium et in maximis
annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint
usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem
Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in
caelum dicitur sustulisse.'
(26) Tum Tubero: 'videsne, Africane,
quod paulo ante secus tibi videbatur, doc
(*****)
(Scipio) lis, quae videant ceteri. quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec
deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit quid sit aeternum, aut
gloriosum, qui viderit quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars
eius quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi, plurimis
ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari
latissime? (27) agros vero et aedificia et pecudes
et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat,
quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus,
saepe etiam taeterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus
putandus! cui soli vere liceat omnia non Quiritium
sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo sed communi lege
naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam, nisi eius qui tractare et uti
sciat; qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis
rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa
adpetendos putet; qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse
dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere quam nihil cum
ageret, numquam minus solum esse quam cum solus esset. (28) quis enim putare vere potest, plus egisse Dionysium tum cum
omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem cum
istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, de qua modo dicebatur
effecerit? quis autem non magis solos esse, qui in
foro turbaque quicum conloqui libeat non habeant, quam qui nullo arbitro vel
secum ipsi loquantur, vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum
eorum inventis scriptisque se oblectent? quis
vero divitiorem quemquam putet quam eum cui nihil desit quod quidem natura
desideret, aut potentiorem quam illum qui omnia quae expetat consequatur, aut
beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna
quam qui ea possideat quae secum ut aiunt vel e naufragio possit ecferre? quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse
praestantius, quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem
nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare? cui persuasum sit appellari ceteros homines,esse solos eos qui
essent politi propriis humanitatis artibus? (29) ut
mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse videatur: quem cum ex
alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus
ceteris propter ignorationem locorum, animadvertisse dicunt in arena
geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse ut
bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae videlicet ille non ex
agri consitura quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. quam ob rem Tubero semper mihi et doctrina et eruditi homines et
tua ista studia placuerunt.'
(30) Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit
'ad ista Scipio dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium
(*****)
(Laelius) in ipsius paterno genere fuit
noster ille amicus, dignus huic ad imitandum,
'Egregie cordatus homo, catus Aelius
Sextus'
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit
et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod
ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent, cuique
contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
'Astrologorum signa in caelo—quid sit
observationis,
Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum—,
Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.'
atque idem—multum enim illum audiebam et
libenter—Zethum illum Pacuvi nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum
delectabat Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis; nam
omnino haud placere'. quodsi studia Graecorum
vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et transfusa latius, quae vel ad
usum vitae vel etiam ad ipsam rem publicam conferre possumus. istae quidem artes, si modo aliquid, <id> valent, ut
paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora
discere.'
(31) Tum Tubero: 'non dissentio a te,
Laeli, sed quaero quae tu esse maiora intellegas. (Laelius)
dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione
quaesieris, ego autem haec quae videntur ante oculos esse magis putem
quaerenda. quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc
avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus,
quaerit quo modo duo soles visi sint, non quaerit cur in una re publica duo
senatus et duo paene iam populi sint? nam
ut videtis mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus
divisit populum unum in duas partis; obtrectatores autem et invidi Scipionis,
initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis
senatus alteram partem, dissidentem a vobis auctore Metello et P. Mucio, neque
hunc qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis,
triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi molientibus, bonis viris
locupletibus perturbatis, his tam periculosis rebus subvenire patiuntur. (32) quam ob rem si me audietis adulescentes, solem alterum ne
metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane ut visus est, modo ne sit
molestus, aut scire istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec
meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; senatum vero et populum
ut unum habeamus et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse
scimus, et videmus si id effectum sit et melius nos esse victuros et beatius.'
(33) Tum Mucius: 'quid esse igitur
censes Laeli discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum quod postulas?' (Laelius) 'eas artis quae efficiant ut usui civitati simus; id
enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum
vel officium puto. quam ob rem ut hae feriae
nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem
rogemus, ut explicet quem existimet esse optimum statum civitatis; deinde alia
quaeremus. quibus cognitis spero nos ad haec ipsa
via perventuros, earumque rerum rationem quae nunc instant explicaturos.'
(34) Cum id et Philus et Manilius et
Mummius admodum adproba<vissent>
(*****)
nullum est exemplum cui malimus
adsimulare rem publicam.
(Laelius) 'non solum ob eam causam fieri
volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere,
sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram
Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac
docere, optimum longe statum civitatis esse eum quem maiores nostri nobis
reliquissent. qua in disputatione quoniam tu paratior
es, feceris—ut etiam pro his dicam—si de re publica quid sentias explicaris,
nobis gratum omnibus.'
(35) Tum ille (Scipio): 'non possum
equidem dicere me ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere versari,
quam in ista ipsa quae mihi Laeli a te proponitur. etenim
cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare
meditari curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego cum mihi sit
unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque
administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem
quemquam, si minus in maxima arte quam illi in minimis operae consumpserim? (36) sed neque iis contentus sum quae de ista consultatione
scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea
quae mihi videntur anteferre illis audeo. quam
ob rem peto a vobis ut me sic audiatis: neque ut omnino expertem Graecarum
rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum
e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum, studioque discendi a
pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam
litteris.'
(37) Hic Philus: 'non hercule' inquit
'Scipio dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usuque idem in re publica
rerum maximarum facile omnis viceris, quibus autem studiis semper fueris
tenemus. quam ob rem si ut dicis animum quoque
contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam Laelio;
spero enim multo uberiora fore quae a te dicentur, quam illa quae a Graecis
nobis scripta sunt omnia.' tum
ille (Scipio) 'permagnam tu quidem expectationem, quod onus est ei qui magnis
de rebus dicturus est gravissimum, inponis orationi meae.' Et Philus: 'quamvis sit magna, tamen eam vinces ut soles; neque
enim est periculum ne te 'e re publica disserentem deficiat oratio.'
(38) Hic Scipio: 'faciam quod vultis ut
potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus
disserendis utendam esse si errorem velis tollere, ut eius rei de qua quaeretur
si nomen quod sit conveniat, explicetur quid declaretur eo nomine; quod si
convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim quale sit illud
de quo disputabitur intellegi poterit, nisi quod sit fuerit intellectum prius. quare quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus quid
sit id ipsum quod quaerimus.' cum
adprobavisset Laelius, 'nec vero' inquit Africanus 'ita disseram de re tam
inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar quibus uti docti homines his
in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et
cognatione ordiar, verbisque quid sit et quot modis quidque dicatur definiam
saepius; apud prudentes enim homines et in maxima re publica summa cum gloria
belli domique versatos cum loquar, non committam ut sit inlustrior illa ipsa
res de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi ut tamquam magister
persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum ut ne qua particula in hoc
sermone praetermissa sit.' tum
Laelius: 'ego vero istud ipsum genus orationis quod polliceris expecto.'
(39) Est igitur, inquit Africanus, res
publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo
congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione
sociatus. eius autem
prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum
quasi congregatio; non est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita
generatum ut ne in omnium quidem rerum
affluen<tia>
(*****)
idque ipsa natura non invitaret solum
sed etiam cogeret.
(40) ***
(41) (Scipio)
<quae>dam quasi semina, neque
reliquarum virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio. hi coetus igitur hac de qua eui causa instituti, sedem primum
certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque
saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt,
delubris distinctam spatiisque communibus. omnis
ergo populus, qui est talis coetus multitudinis qualem eui, omnis civitas, quae
est constitutio populi, omnis res publica, quae ut dixi populi res est,
consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. id
autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit
civitatem. (42) deinde aut uni tribuendum est, aut
delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum
vocamus, et regnum eius rei publicae statum. cum
autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. illa autem est civitas popularis—sic enim appellant -, in qua in
populo sunt omnia. atque horum trium generum
quodvis, si teneat illud vinculum quod primum homines inter se rei publicae
societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed
tolerabile tamen, et aliud <ut> alio possit esse praestantius. nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives,
vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis
iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.
(43) Sed et in regnis nimis expertes
sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps
libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate
careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen
ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis. itaque si Cyrus ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque
rex, tamen mihi populi res—ea enim est ut dixi antea publica—non maxime
expetenda fuisse illa videtur, cum regeretur unius nutu (Text zerstört) ac
modo; si Massilienses nostri clientes per delectos et principes cives summa
iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam
servitutis; si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi
scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant,
non tenebat ornatum suum civitas.
(44) Atque hoc loquor de tribus his
generibus rerum publicarum non turbatis atque permixtis, sed suum statum
tenentibus. quae genera primum sunt in iis singula
vitiis quae ante dixi, deinde habent perniciosa alia vitia; nullum est enim
genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum quoddam malum
praeceps ac lubricum. nam illi regi, ut eum
potissimum nominem, tolerabili aut si voltis etiam amabili Cyro subest ad
inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem
dominatus unius proclivi cursu et facile delabitur. illi
autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus
est qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta <virorum illorum>
consensus et factio. iam
Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad
furorem multitudinis licentiamque conversam pesti
(*****)
(45) (Scipio) 'taeterrimus, et ex hac
vel optimatium vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe
popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis quae ante dixi
solet, mirique sunt orbes et quasi circuitus in rebus publicis commutationum et
vicissitudinum; quos cum cognosse sapientis est, tum vero prospicere
inpendentis, in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate
retinentem, magni cuiusdam civis et divini paene est viri. itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse
sentio, quod est ex his quae prima dixi moderatum et permixtum tribus.'
(46) Hic Laelius: 'scio tibi ita placere
Africane: saepe enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex tribus
istis modis rerum publicarum velim scire quod optimum iudices. nam vel profuerit aliquid ad cog
(*****)
(47) (Scipio) 'et talis est quaeque res
publica, qualis eius aut natura aut voluntas qui illam regit. itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa
est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil potest esse
dulcius, et quae si aequa non est ne libertas quidem est. qui autem aequa potest esse—omitto dicere in regno, ubi ne
obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus in quibus verbo
sunt liberi omnes? ferunt enim suffragia,
mandant inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant [magis] quae
etiamsi nolint danda sint, et quae ipsi non habent unde ali petunt;sunt enim
expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum
vetustatibus aut pecuniis ponderantur. in libero autem populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est
civium qui
(*****)
(48) (Scipio)
<po>pulo aliquis unus pluresve
divitiores opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et superbia nata
esse commemorant, cedentibus ignavis et inbecillis et adrogantiae divitum
succumbentibus. si vero ius suum populi teneant, negant
quicquam esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini sint legum,
iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis unius cuiusque, pecuniae. hanc unam rite rem publicam, id est rem populi, appellari
putant. itaque et a regum et a patrum
dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis
reges requiri aut potestatem atque opes optimatium. (49) et
vero negant oportere indomiti populi vitio genus hoc totum liberi populi
repudiari: concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem
suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius; facillimam autem in ea re publica
esse posse concordiam, in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis
varietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque cum patres
rerum potirentur, numquam constitisse civitatis statum; multo iam id in regnis
minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla [regni] sancta societas nec fides est.' quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis
aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio
civium? si enim pecunias aequari non placet, si
ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter
se qui sunt cives in eadem re publica. quid est enim civitas nisi iuris societas civium?
(*****)
(50) (Scipio) ceteras vero res publicas
ne appellandas quidem putant iis nominibus quibus illae sese appellari velint. cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi
cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum
potius? tam enim esse clemens tyrannus quam rex
inportunus potest: ut hoc populorum intersit utrum comi domino an aspero
serviant; quin serviant quidem fieri non potest. quo
autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur
disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset
habendus rex quicumque genere regio natus esset? nam
optimatis quidem quis ferat, qui non populi concessu sed suis comitiis hoc sibi
nomen adrogaverunt? qui enim iudicatur iste
optimus? doctrina
artibus studiis, audio: quando?
(*****)
(51) (Scipio) Si fortuito id faciet, tam
cito evertetur quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula
accesserit. quodsi liber populus deliget quibus se
committat, deligetque si modo salvus esse vult optimum quemque, certe in
optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura
tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeesse inbecillioribus, sed ut
hi etiam parere summis velint. verum
hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui
ignoratione virtutis, quae cum in paucis est tum a paucis iudicatur et cernitur,
opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes
tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem
carent eo nomine. nam divitiae, nomen, opes
vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et
insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa in qua
opulentissimi optimi putantur. (52)
virtute vero gubernante rem publicam, quid potest esse praeclarius? cum is qui inperat aliis servit ipse nulli cupiditati, cum quas
ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus est ipse, nec leges
inponit populo quibus ipse non pareat, sed suam vitam ut legem praefert suis
civibus. qui si unus satis omnia consequi posset,
nihil opus esset pluribus; si universi videre optimum et in eo consentire
possent, nemo delectos principes quaereret. difficultas
ineundi consilii rem a rege ad plures, error et temeritas populorum a
multitudine ad paucos transtulit. sic
inter <in>firmitatem unius
temeritatemque multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest
esse moderatius; quibus rem publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse
est, vacuos omni cura et cogitatione, aliis permisso otio suo, quibus id
tuendum est neque committendum ut sua commoda populus neglegi a principibus
putet. (53) nam aequabilitas quidem iuris, quam
amplexantur liberi populi, neque servari potest—ipsi enim populi, quamvis
soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis
magnus dilectus hominum et dignitatum -, eaque quae appellatur aequabilitas
iniquissima est: cum enim par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni
populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod in iis civitatibus quae
ab optimis reguntur accidere non potest. haec
fere Laeli et quaedam eiusdem generis ab iis qui eam formam rei publicae maxime
laudant disputari solent.'
(54) Tum Laelius: 'quid tu' inquit
'Scipio? e tribus istis quod maxime probas?' (Scipio)
recte quaeris quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per se separatim
probo, anteponoque singulis illud quod conflatum fuerit ex omnibus. sed si unum ac simplex
p<ro>bandum <sit>, regium
<pro>bem ... pri ... in ... f
... hoc loco appellatur, occurrit nomen
quasi patrium regis, ut ex se natis ita consulentis suis civibus et eos
con<s>ervantis
stu<dio>sius quam ... entis ...
tem ... us ... tibus ... uos sustentari unius optimi et summi viri diligentia. (55) adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere
profiteantur, plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno, et eandem
tamen aequitatem et fidem. ecce
autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere;
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, sive regi
sive optimatibus serviant. ita
caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in
conparando difficile ad eligendum sit quid maxime velis.' (Laelius) 'credo' inquit, 'sed expediri quae restant vix
poterunt, si hoc incohatum reliqueris.'
(56) (Scipio) 'imitemur ergo Aratum, qui
magnis de rebus dicere exordiens a Iove incipiendum putat.' (Laelius) 'quo Iove? aut quid habet illius carminis simile haec
oratio?' (Scipio) 'tantum' inquit 'ut rite ab eo
dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes
docti indoctique [expoliri] consentiunt. 'quid?'
inquit Laeliu.' 't ille (Scipio) 'quid censes nisi quod
est ante oculos? sive haec ad utilitatem vitae constituta
sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui
nutu ut ait Homerus, totum Olympum converteret, idemque et rex et pater
haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos
appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil
esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine; sive haec in
errore inperitorum posita esse et fabularum similia dicimus, audiamus communis
quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos
vix audiendo cognoscimus.' 'quinam'
inquit Laelius 'isti sunt?' et ille (Scipio) 'qui natura omnium rerum pervestiganda
senserunt omnem hunc mundum mente'
(*****)
(58) (Scipio) 'sed si vis Laeli, dabo
tibi testes nec nimis antiquos nec ullo modo barbaros.' (Laelius) 'istos' inquit volo.' (Scipio)
'videsne igitur minus quadringentorum annorum esse hanc urbem ut sine regibus
sit?' (Laelius) 'vero minus.' (Scipio) 'quid ergo? haec quadringentorum annorum aetas ut urbis
et civitatis num valde longa est?' (Laelius)
'ista vero' inquit 'adulta vix'. (Scipio)
'ergo his annis quadringentis Romae rex erat?' (Laelius)
'et superbus quidem. (Scipio) quid supra? (Laelius) 'iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui
ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.' (Scipio)
'ergo ne iste quidem pervetus?' (Laelius)
'minime, ac prope senescente iam Graecia.' 'cedo,
num' Scipio 'barbarorum Romulus rex fuit?' (Laelius)
'si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, vereor ne barbarorum
rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus
barbaros quam Romanos puto.' et
Scipio: 'atqui ad hoc de quo agitur non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. si enim et prudentes homines et non veteres reges habere
voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(59) Tum Laelius: 'video te Scipio
testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta
plus quam testes valent.' tum Scipio: 'utere igitur
argumento Laeli tute ipse sensus tui.' 'cuius'
inquit ille (Laelius) 'sensus?' (Scipio)
'Si quando, si forte tibi visus es irasci alicui.' (Laelius)
'ego vero saepius quam vellem.' (Scipio)
'quid? tum cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?' (Laelius) 'non mehercule' inquit, 'sed imitor Archytam illum
Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat,
'a te [in] felicem' inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus
essem.' (60) 'optime' inquit Scipio. 'ergo
Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi
esse iure ducebat, atque eam consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde
imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines, et illud vides: si in animis
hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet—ea est
enim animi pars optima -, consilio autem dominante nullum esse libidinibus,
nullum irae, nullum temeritati locum.' (Laelius)
'sic' inquit 'est.' (Scipio) 'probas igitur
animum ita adfectum?' (Laelius) 'nihil vero'
inquit 'magis.' (Scipio) 'ergo non probares, si consilio
pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia?' (Laelius) 'ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine
miserius ducerem.' (Scipio) 'sub regno
igitur tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio?' (Laelius) 'miti vero sic placet.' (Scipio)
'cor igitur dubitas quid de re publica sentias? in
qua si in plures translata res sit, intellegi iam licet nullum fore quod
praesit inperium, quod quidem nisi unum sit esse nullum potest.'
(61) Tum Laelius: 'quid quaeso interest
inter unum et plures, si iustitia est in pluribus?' et
Scipio: 'quoniam testibus meis intellexi Laeli te non valde moveri, non desinam
te uti teste, ut hoc quod dico probem.' 'me?'
inquit ille (Laelius) 'quonam modo?' (Scipio)
'quia animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae valde
interdicere, ut uni dicto audiens esset.' (Laelius)
'quippe vilico.' (Scipio) 'quid? domi pluresne praesunt
negotiis tuis?' (Laelius) 'immo vero unus' inquit. (Scipio) 'quid? totam domum num quis alter praeter te regit?' (Laelius) 'minime vero.' (Scipio)
'quin tu igitur concedis
<it>idem in re publica
singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?' (Laelius) 'adducor,' inquit, 'et prope modum adsentior.'
(62) Et Scipio: 'tum magis adsentiare
Laeli, si—ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo
sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam
multis—ad maiora pervenero.' (Laelius)
'quaenam ista sunt?' (Scipio) 'quid? tu non
vides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium
venisse regium?' (Laelius) 'video vero' inquit. (Scipio) 'ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione
plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum
insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta
multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes
omnium rerum, tum secessiones plebis, tum prorsus ita acta pleraque ut in
populo essent omnia.' (Laelius) 'est' inquit
'ut dicis.' (63) 'est vero' inquit Scipio 'in pace
et otio—licet enim lascivire, dum nihil metuas—ut in navi ac saepe etiam in morbo
levi. sed ut ille qui navigat, cum subito so
mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat,
sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus, minatur,
recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi; valet enim salus plus
quam libido. gravioribus vero bellis es etiam sine
collega omne imperium nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum nomen
vim suae potestatis indicat. nam
dictator quidem ab eo appellatur quia dicitur, sed in nostris libris vides eum
Laeli magistrum populi appellari.' (Laelius)
'video' inquit. et
Scipio: 'sapienter igitur illi
vete<res>
(*****)
(64) (Scipio.) 'iusto quidem rege cum
est populus orbatus, 'pectora dura tenet desiderium,' sicut ait Ennius, post
optimi regis obitum;
... simul inter
Sese sic memorant: 'o Romule Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
non eros nec dominos appellant eos
quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed
patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt?
'Tu produxisti nos intra luminis oras.'
vitam honorem decus sibi datum esse
iustitia regie existimabant. mansisset
eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed vides
unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae.' (Laelius) 'video vero' inquit 'et studeo cursus istos mutationum
non magis in nostra quam in omni re publica noscere.'
(65) Et Scipio: 'est omnino, cum de illo
genere rei publicae quod maxime probo quae sentio dixero, accuratius mihi
dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re
publica futuras puto. sed huius regiae prima et
certissima est illa mutatio: cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico
genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo; quem si
optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum res publica de tribus
secundarium; est enim quasi regium, id est patrium consilium populo bene
consulentium principum. sin per se populus
interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua
re gesta laetatur, tuerique vult per se constitutam rem publicam. sin quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum
spoliavit, aut etiam, id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit ac
totam rem publicam substravit libidini suae: cave putes aut[em] mare ullum aut
flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia
multitudinem! tum fit illud quod apud Platonem est
luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed
conabor tamen. (66) "Cum" enim inquit
"inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti, malisque usus ille
ministris non modice temperatam sed nimis meracam libertatem sitiens hausit,
tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi
libertatem ministrent, insequitur insimulat arguit, praepotentes reges tyrannos
vocat." puto enim tibi haec esse nota.' 'vero
mihi' inquit ille (Laelius) 'notissima.' (67)
(Scipio) 'ergo illa sequuntur, "eos qui pareant principibus agitari ab eo
populo et servos voluntarios appellari; eos autem qui in magistratu privatorum
similes esse velint, eosque privatos qui efficiant ne quid inter privatum et
magistratum differat, <ef>ferunt
laudibus, [et] mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena
libertatis esse omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione, et hoc
malum usque ad bestias perveniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem
neclegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit civis an
peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur, spernantque
discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad
ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit ut
etiam servi se liberius gerant, uxores eodem iure sint quo viri, inque tanta
libertate canes etiam et equi, aselli denique libere [sint] sic incurrant ut
iis de via decedendam sit. ergo
ex hac infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita
fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut si minima vis adhibeatur
imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt
neclegere, ut plane sine ullo domino sint."'
(68) Tum Laelius: 'prorsus' inquit
'expressa sunt a te quae dicta sunt ab illo.' (Scipio)
'atque ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, quam
illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi
nasci tyrannum. nam ut ex nimia potentia principum
oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa
servitute adficit. sic omnia nimia, cum vel
in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria
fere convertuntur, maximeque <id> in rebus publicis evenit, nimiaque illa
libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa
iniustissima et durissima servitus. ex
hoc enim populo indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux
contra illos principes adflictos iam et depulsos loco, audax, inpurus,
consectans proterve bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et
aliena et sua; cui quia privato so sunt oppositi timores, dantur imperia, et ea
continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a
quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos si boni
oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas; sin audaces, fit illa factio,
genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium
praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit. sic tanquam pilam rapiunt inter se rei publicae statum tyranni
ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut
tyranni, nec diutius unquam tenetur idem rei publicae modus.
(69) Quod ita cum sit, <ex> tritus
primis generibus longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi
praestabit id quod erit aequatum et temperatum ex tribus primis rerum
publicarum modis. placet enim esse quiddam in re publica
praestans et regale, esse aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum,
esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis. haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam [magnam],
qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima
facile in contraria vitia convertuntur, ut exsistat ex rege dominus, ex
optimatibus factio, ex populo turba et confusio; quodque ipsa genera generibus
saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta constitutione
rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit. non est enim causa conversionis, ubi in suo quisque est gradu
firmiter collocatus, et non subest quo praecipitet ac decidat.
(70) Sed vereor, Laeli vosque homines
amicissimi ac prudentissimi, ne si diutius in hoc genere verser, quasi
praecipientis cuiusdam et docentis et non vobiscum simul considerantis esse
videatur oratio mea. quam ob rem ingrediar in
ea quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu. sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum
publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse
cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. quam, si placet, quoniam ea quae tenebatis ipsi etiam ex me
audire voluistis, simul et qualis sit et optimam esse ostendam, eitaque ad
exemplum nostra re publica, accommodabo ad eam si potero omnem illam orationem
quae est mihi habenda de optimo civitatis statu. quod
si tenere et consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit,
ut opinio mea fert, effecero.'
(71) Tum
Laelius: 'tuum vero' inquit 'Scipio, ac tuum quidem unius. quis enim te potius aut de malorum
dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus? aut de
optimo statu civitatis? quem si habemus, etsi ne nunc quidem,
tum vero, quis te possit esse florentior? aut de consiliis in
posterum providendis? cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in omne
tempus prospexeris?'
(*****)
|