LIBER II
(1) <cupidi>tate
audiendi, ingressus est sic loqui Scipio: 'Catonis hoc senis est, quem ut
scitis unice dilexi maximeque sum admiratus, cuique vel patris utriusque
iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me numquam
satiare potuit oratio; tantus erat in homine usus rei publicae, quam et domi et
militiae cum optime tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo. et gravitate mixtus lepos, et summum vel
discendi studium vel docendi, et orationi vita admodum congruens. (2) is dicere
solebat ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus,
quod in illis singuli fuissent fere quorum suam quisque rem publicam
constituisset legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum
Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus tum Draco
tum Solo tum Clisthenes tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius
esset ingenio sed multorum, nec una hominis vita sed aliquot constituta
saeculis et aetatibus. nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut
quem res nulla fugeret quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata
in unum tantum posse uno tempore providere, ut omnia complecterentur sine rerum
usu ac vetustate. (3) quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc mea repetet oratio
populi Romani originem; libenter enim etiam verbo utor Catonis. faciliUs autem
quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et
crescentem et adultam et iam firmam atque robustam ostendero. quam si mihi
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.'
(4) Hoc cum omnes adprobavissent, 'quod
habemus' inquit 'institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum
exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? qui patre
Marte natus—concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum sed
etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere
etiam putarentur, non solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum
Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad
Tiberim exponi iussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus
uberibus, pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent,
perhibetur ut adoleverit et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris
praestitisse, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs incolebant,
aequo animo illi libenterque parerent. quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut [et] iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam
urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
(5) Qua gloria parta urbem auspicato
condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. urbi autem locum, quod
est ei qui diuturnam rem publicam serere conatur diligentissime providendum,
incredibili opportunitate delegit. neque enim ad mare admovit, quod
ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumve
procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus
coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia
sensit ac vidit, non esse opportunissimos situs maritimos urbibus eis quae ad
spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes
maritimae non solum multis periculis oppositae sed etiam caecis. (6) nam
terra continens adventus hostium non modo expectatos sed etiam repentinos
multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat, neque
vero quisquam potest hostis advolare terra, quin eum non modo
<ad>esse sed etiam quis et unde
sit scire possimus. maritimus vero ille et navalis hostis ante adesse potest
quam quisquam venturum esse suspicari queat, nec vero cum venit prae se fert
aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, denique ne nota quidem ulla,
pacatus an hostis sit, discerni ac iudicari potest.
(7) Est autem maritimis urbibus etiam
quaedam corruptela ac mutatio morum; admiscentur enim novis sermonibus ac
disciplinis, et inportantur non merces solum adventiciae sed etiam mores, ut
nihil possit in patriis institutis manere integrum. iam qui incolunt eas urbes,
non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a
domo longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit
aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et
navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. (8) multa etiam ad luxuriam
invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel
inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas
inlecebras multas cupiditatum. et quod de Corintho dixi, id haut
scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus
fere tota in mari est, nec praeter Phliasios ulli sunt quorum agri non
contingant mare, et extra Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt
a mari. quid dicam insulas Graeciae? quae fluctibus
cinctae natant paene ipsae simul cum civitatum institutis et moribus. (9)
atque haec quidem ut supra dixi veteris sunt Graeciae. coloniarum vero quae est
deducta a Graiis in Asiam Thracam Italiam Siciliam Africam praeter unam
Magnesiam, quam unda non adluat? ita barbarorum agris quasi adtexta
quaedam videtur ora esse Graeciae; nam e barbaris quidem ipsis nulli erant
antea maritumi praeter Etruscos et Poenos. alteri mercandi
causa, latrocinandi alteri. quae causa perspicua est malorum
commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paulo
perbreviter adtigi. sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et
quod ubique genitum est ut ad eam urbem quam incolas possit adnare, et rursus
ut id quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac
mittere.
(10) Qui potuit igitur divinius et
utilitates conplecti maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem
perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa? quo
posset urbs et accipere a mari quo egeret, et reddere quo redundaret, eodemque
ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari
absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse
ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio
praebituram; nam hanc rerum tantam potentiam non ferme facilius alia ulla in
parte Italiae posita urbs tenere potuisset.
(11) Urbis autem ipsius nativa praesidia
quis est tam neclegens qui non habeat animo notata planeque cognita? cuius is est
tractus doctusque muri cum Romuli tum etiam reliquorum regum sapientia
definitus, ex omni parte arduis praeruptisque montibus ut unus aditus, qui
esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa
cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circuitu arduo et quasi
circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici
adventus incolumis atque intacta permanserit. locumque delegit et fontibus
abundantem et in regione pestilenti salubrem; colles enim sunt, qui cum
perflantur ipsi tum adferunt umbram vallibus.
(12) Atque haec quidem perceleriter
confecit; nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et
ad firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad
muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe providentis
secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia
venissent, quos tum primum anniversarios in circo facere instituisset
Consualibus, rapi iussit, easque in familiarum amplissimarum matrimoniis
collocavit. (13) qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent, proeliique
certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio rege Sabinorum foedus icit,
matronis ipsis quae raptae erant orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem
adscivit sacris conmunicatis, et regnum suum cum illorum rege sociavit.
(14) Post interitum autem Tatii cum ad
eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium
delegerat principes—qui appellati sunt propter caritatem patres—populumque et
suo et Tati nomine et Lucomonis, qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat,
in tribus tris curiasque triginta discripserat—quas curias earum nominibus
nuncupavit quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et
foederis—: sed quamquam ea Tatio sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto
multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
(15) Quo facto primum vidit iudicavitque
idem quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate
regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam
vim dominationis adiuncta auctoritas. itaque hoc consilio et quasi senatu
fultus et munitus, et bella cum finitimis felicissime multa gessit, et cum ipse
nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare civis non destitit. (16)
tum, id quod retinemus hodie magna cum salute rei publicae, auspiciis plurimum
obsecutus est Romulus. nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem
condidit auspicato, et omnibus publicis rebus instituendis, qui sibi
<ad>essent in auspiciis, ex
singulis tribubus singulos cooptavit augures, et habuit plebem in clientelas
principum discriptam—quod quantae fuerit utilitati post videro—multaeque dictione
ovium et boum—quod tunc erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo
pecuniosi et locupletes vocabantur—non vi et suppliciis coercebat.
(17) Ac Romulus cum septem et triginta
regnavisset annos, et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset,
auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut cum subito sole obscurato non
conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam opinionem nemo umquam
mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria. (18) atque hoc eo magis
est in Romulo admirandum, quod ceteri qui dii ex hominibus facti esse dicuntur,
minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum
imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his
sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo
ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus. nam si, id quod
Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno olympiadis
septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum
et musicorum esset, minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
nam centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima
posita est olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam
putant; Homerum autem qui minimum dicunt Lycurgi aetati triginta annis
anteponunt fere. (19) ex quo intellegi potest permultis annis ante Homerum
fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad
fingendum vix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam
non numq<uam incondite, haec aetas
autem iam exculta praesertim eludens omne quod fieri non potest respuit>.
(*****)
(20) us
ne<pos
ei>us, ut
di<xeru>nt
quid<am,
e>x filia. quo <vero> ille
mor<tuus,
e>odem <est an>no
na<tus
Si>moni<des
ol>ympia<de
se>xta et
quin<quag>esima, <quo
f>acilius <intel>legi
pos<sit
tu>m de
Rol<mu>li [iam] immortalitate
creditum, cum iam inveterata vita hominum ac tractata esset et cognita. sed
profecto tanta fuit in eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo
Iulio homini agresti crederetur, quod multis iam ante saeclis nullo alio de
mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam
interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur, a se visam esse in eo
colle Romulum qui nunc Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse ut populum
rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum esse et Quirinum vocari.
(21) Videtisne igitur unius viri
consilio non solum ortum novum populum, neque ut in cunabulis vagientem
relictum, sed adultum iam et paene puberem?' tum Laelius: 'nos vero
videmus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est
in Graecorum libris. nam princeps ille, quo nemo in scribendo
praestantior fuit, aream sibi sumpsit, in qua civitatem extrueret arbitratu
suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et a
moribus; (22) reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque rei
publicae de generibus et de rationibus civitatum; tu mihi videris utrumque
facturus: es enim ita ingressus ut quae ipse reperias tribuere aliis malis,
quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere, et illa de urbis situ
revoces ad rationem quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes
non vaganti oratione sed defixa in una re publica. quare perge ut instituisti;
prospicere enim iam videor te reliquos reges persequente quasi perfectam rem
publicam.'
(23) 'Ergo' inquit Scipio 'cum ille
Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset
ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli
excessum ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit,
desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit; cum prudenter illi
principes novam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem
excogitaverunt, ut quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec
diuturno rege esset uno, nec committeretur ut quisquam inveterata potestate aut
ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior. (24) quo
quidem tempore novus ille populus vidit tamen id quod fugit Lacedaemonium
Lycurgum, qui regem non deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate
potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculi stirpe
generatus; nostri illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapientiam
regalem, non progeniem, quaeri oportere.
(25) Quibus cum esse praestantem Numam
Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus
auctoribus sibi ipse populus adscivit, eumque ad regnandum Sabinum hominem
Romam Curibus accivit. qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis
regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque
Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos
paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(26) Ac primum agros quos bello Romulus
ceperat divisit viritim civibus, docuitque sine depopulatione atque praeda
posse eos colendis agris abundare commodis omnibus, amoremque eis otii et pacis
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio
maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. idemque Pompilius et
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit, et
sacris e principum numero pontifices quinque praefecit, et animos propositis
legibus his quas in monumentis habemus ardentis consuetudine et cupiditate
bellandi religionum caerimoniis mitigavit, adiunxitque praeterea flamines
Salios virginesque Vestales, omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(27) sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse
voluit; nam quae perdiscenda quaeque observanda essent, multa constituit, sed
ea sine inpensa. sic religionibus colendis operam addidit, sumptum removit,
idemque mercatus ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit. quibus rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit
animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille cum
undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnavisset,—sequamur enim
potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus
diligentior,—excessit e vita, duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei
publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.'
(28) Quae cum Scipio dixisset, 'verene'
inquit Manilius 'hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam
Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de
maioribus natu audivimus, et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero
satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus.' tum Scipio: 'falsum
est enim Manili' inquit 'id totum, neque solum fictum sed etiam imperite
absurdeque fictum; ea sunt enim demum non ferenda mendacia, quae non solum
ficta esse sed ne fleri quidem potuisse cernimus. nam quartum iam annum
regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis
Pythagoras venisse reperitur; olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi
regni initium et Pythagorae declarat adventum. (29) ex quo intellegi regiis
annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae
primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc inter eos qui diligentissime
persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.' 'di
inmortales' inquit Manilius, 'quantus iste est hominum et quam inveteratus error!
ac tamen facile patior non esse nos transmarinis nec inportatis
artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus.' (30) 'atqui multo
id facilius cognosces,' inquit Africanus, 'si progredientem rem publicam atque
in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc
ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam
aliunde sumpta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc
translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito
populum Romanum sed consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen
adversante fortuna.
(31) Mortuo rege Pompilio Tullum
Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de
imperio exemplo Pompili populum consuluit curiatim. cuius excellens in re
militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de
manubis comitium et curiam, constituitque ius quo bella indicerentur, quod per
se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum quod
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
et ut advertatis animum quam sapienter iam reges hoc nostri viderint tribuenda
quaedam esse populo—multa enim nobis de eo genere dicenda sunt—, ne insignibus
quidem regiis Tullus nisi iussu populi est ausus uti. nam ut sibi duodecim
lictores cum fascibus anteire liceret
(*****)
$(33) (Laelius?) '<neque) enim serpit
sed volat in optimum statum instituto tuo sermone res publica.' (Scipio) 'post
eum Numae Pompili nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus,
itemque de imperio suo legem curiatam tulit. qui cum Latinos bello devicisset,
adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit
urbi, quosque agros ceperat divisit, et silvas maritimas omnis publicavit quas
ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit. atque ita cum
tres et viginti regnavisset annos, est mortuus.' tum Laelius:
'laudandus etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, siquidem istius
regis matrem habemus, ignoramus patrem.' (Scipio) 'ita est' inquit; 'sed
temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina.
(34) Sed hoc loco primum videtur
insitiva quadam disciplina doctior facta esse civitas. influxit enim non tenuis
quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum
disciplinarum et artium. fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium, et
honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui cum
Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia
dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. cumque
audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis,
et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et
sedes collocavit. ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios
procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam eru
(*****)
(35) (Scipio) facile in civitatem
receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est
factus usque eo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni
putaretur. erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnis civis opis,
auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. itaque mortuo
Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius; sic enim suum
nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem
videretur imitatus. isque ut de suo imperio legem tulit,
principio duplicavit illum pristinum patrum numerum, et antiquos patres maiorum
gentium appellavit, quos priores sententiam rogabat, a se adscitos minorum. (36)
Deinde equitatum ad hunc morem constituit qui usque adhuc est retentus, nec
potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare cum cuperet nomina, quod
auctor ei summa augur gloria Attus Navius non erat. atque etiam
Corinthios video publicis equis adsignandis et alendis orborum et viduarum
tributis fuisse quondam diligentis. sed tamen prioribus equitum partibus
secundis additis MDCCC fecit equites numerumque duplicavit. postea bello
subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem,
idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque
devicit, atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse
accepimus, aedemque in Capitolio Iovi optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna
vovisse faciendam, mortuumque esse cum duodequadraginta regnavisset annos.'
(37) Tum Laelius: 'nunc fit illud
Catonis certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem
<nostrae> rei publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges
rerum bonarum et utilium fiat accessio. sed sequitur is qui mihi videtur ex
omnibus in re publica vidisse plurimum.' 'ita est' inquit Scipio. 'nam post eum
Servius Tullius primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt ex serva
Tarquiniensi natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. qui
cum famulorum <in> numero educatus ad epulas regis adsisteret, non latuit
scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio
vel sermone sollers. itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum
haberet liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius,
atque eum summo studio omnibus iis artibus quas ipse didicerat ad
exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit. (38) sed cum Tarquinius
insidiis Anci filiorum interisset, Serviusque ut ante dixi regnare coepisset,
non iussu sed voluntate atque concessu civium, quod cum Tarquinius ex vulnere
aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque
pecunia sua liberavisset, multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere
probavisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse
consuluit, iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit. et primum
Etruscorum iniurias bello est ultus; ex quo cum ma
(*****)
(39) (Scipio) duodeviginti censu maximo.
deinde equitum magno numero ex omni populi summa separato, relicuum populum
distribuit in quinque classis, senioresque a iunioribus divisit, easque ita
disparavit ut suffragia non in multitudinis sed in locupletium potestate
essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant
plurimi. quae discriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me; nunc
rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum sex suffragiis et prima
classis, addita centuria quae ad summum usum urbis fabris tignariis est data,
LXXXVIIII centurias habeat; quibus e centum quattuor centuriis—tot enim
reliquae sunt—octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa,
reliquaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque
excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset
periculosum. (40) in quo etiam verbis ac nominibus ipsis fuit diligens; qui cum
locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos qui aut non plus mille
quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent,
proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies
civitatis, expectari videretur. illarum autem sex et nonaginta
centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima
classe tota. ita nec prohibebatur quisquam iure suffragii, et
is valebat in suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in optimo statu
civitatem. quin etiam accensis velatis cornicinibus proletariis
(*****)
(41) statuo esse optume constitutam rem
publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari,
confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum (Fremdzitat)
(42) (Scipio) sexaginta annis antiquior,
quod erat XXXVIIII ante primam olympiadem condita. et
antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. itaque ista
aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune
nobis cum illis populis fuisse. sed quod proprium sit in nostra
re publica, quo nihil possit esse praeclarius, id persequar si potero
subtilius; quod erit eius modi, nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. haec
enim quae adhuc eui ita mixta fuerunt et in hac civitate et in Lacedaemoniorum
et in Karthaginiensium, ut temperata nullo fuerint modo. (43) nam in qua re
publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia, quamvis in ea
sit et senatus, ut tum fuit Romae cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus,
et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit apud nostros reges, tamen illud
excellit regium nomen, neque potest eius modi res publica non regnum et esse et
vocari. ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam. quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime
decidit. nam ipsum regale genus civitatis non modo non est
reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si
ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita quoad statum suum retineat. is est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia uniusque
sapientia regatur salus et aequabilitas et otium civium. desunt omnina ei
populo multa qui sub rege est, in primisque libertas, quae non in eo est ut
iusto utamur domino, sed ut nul<lo>
(*****)
(44) (Scipio) ferebant. etenim illi
iniusto domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna
comitata est. nam et omne Latium bello devicit, et Suessam Pometiam urbem
opulentam refertamque cepit, et maxima auri argentique praeda locupletatus
votum patris Capitolii aedificatione persolvit, et colonias deduxit, et
institutis eorum a quibus ortus erat dona magnifica quasi libamenta praedarum
Delphos ad Apollinem misit.
(45) Hic ille iam vertetur orbis, cuius
naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere. id enim est caput
civilis prudentiae, in qua omnis haec nostra versatur oratio, videre itinera
flexusque rerum publicarum, ut cum sciatis quo quaeque res inclinet, retinere
aut ante possitis occurrere. nam rex ille de quo loquor, primum
optimi regis caede maculatus integra so mente non erat, et cum metueret ipse
poenam sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victoriis divitiisque
subnixus exultabat insolentia, neque suos mores regere poterat neque suorum
libidines. (46) itaque cum maior eius filius Lucretiae Tricipitini filiae
Conlatini uxori vim attulisset, mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam
sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans L. Brutus
depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. qui cum privatus
esset, totam rem publicam sustinuit, primusque in hac civitate docuit in
conservanda civium libertate esse privatum neminem. quo auctore et principe
concitata civitas et hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum, et
recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum,
exulem et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
(47) Videtisne igitur ut de rege dominus
extiterit, uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrimum conversum
sit? hic est enim dominus populi quem Graeci tyrannum vocant; nam regem illum
volunt esse, qui consulit ut parens populo, conservatque eos quibus est
praepositus quam optima in condicione vivendi, sane bonum ut dixi rei publicae
genus. sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum. (48)
simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo
tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal
ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate
vastissimas vincit beluas. quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum
suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem,
nullam humanitatis societatem velit? sed erit hoc de genere nobis alius aptior
dicendi locus, cum res ipsa admonuerit ut in eos dicamus qui etiam liberata iam
civitate dominationes adpetiverunt.
(49) Habetis igitur primum ortum
tyranni; nam hoc nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes
reges vocitaverunt qui soli in populos perpetuam potestatem haberent. itaque et
Spurius Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti
sunt, et modo
(*****)
(50) (Scipio) <La>cedaemone
appellavit, nimis is quidem paucos, XXVIII, quos penes summam consilii voluit
esse, cum imperii summam rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque
interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt senatum, ut iam Romulum
patribus lectis fecisse diximus; tamen excellit atque eminet vis potestas
nomenque regium. inperti etiam populo potestatis aliquid, ut et Lycurgus et
Romulus: non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum
tantum modo potestatem gustandi feceris; ille quidem semper inpendebit timor,
ne rex, quod plerumque evenit, exsistat iniustus. est igitur fragilis ea
fortuna populi, quae posita est in unius ut dixi antea voluntate vel moribus.
(51) Quare prima sit haec forma et
species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica quam auspicato Romulus condiderit,
non in illa quam ut perscripsit Plato sibi ipse Socrates perpolito illo in
sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus,
sed quam habebat usus iniuste, totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit
huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque
civilis, quasi tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur quicumque
erit rector et gubernator civitatis. quem virum facite ut agnoscatis; iste est
enim qui consilio et opera civitatem tueri potest. quod quoniam nomen minus est
adhuc tritum sermone nostro, saepiusque genus eius hominis erit in reliqua
nobis oratione trac<tandum>
(*****)
(52) (Scipio) <cau>sas
requisivit, civitatemque optandam magis quam sperandam, quam minimam potuit,
non quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici posset, effecit.
ego autem, si modo consequi potuero, rationibus eisdem quas ille vidit non in
umbra et imagine civitatis sed in amplissima re publica enitar, ut cuiusque et
boni publici et mali causam tamquam virgula videar attingere. iis enim regiis
quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis,
pulsoque Tarquinio, tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit,
quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium. itaque ut
tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire non poterat. hic
facultatem cum
(*****)
(53) (Scipio) lex illa tota sublata est.
hac mente tum nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione cognationis
expulerunt, et reliquos Tarquinios offensione nominis, eademque mente P.
Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et
aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae
coepisset aedificare eo ipso ubi ac rex Tullus habitaverat, suspicionem populi
sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit
eam quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum
adversus provocationem necaret neve verberaret. (54) provocationem autem etiam
a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam
augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII
tabulae conpluribus legibus, et quod proditum memoriae est, X viros qui leges
scripserint sine provocatione creatos, satis ostendit reliquos sine
provocatione magistratus non fuisse, Lucique Valeri Potiti et M. Horati
Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit
ne qui magistratus sine provocatione crearetur, neque vero leges Porciae, quae
tres sunt trium Porciorum ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt
novi. itaque Publicola lege illa de provocatione perlata statim securis de
fascibus demi iussit, postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit,
suosque ad eum quod erat maior natu lictores transire iussit, instituitque
primus ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura
insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent. haud mediocris
hic ut ego quidem intellego vir fuit, qui modica libertate populo data facilius
genuit auctoritatem principum. neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis
et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla
hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio dirigatur mea.
(56) Genuit igitur hoc in statu senatus
rem publicam temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque
senatus auctoritate et instituto ac more gererentur, atque uti consules
potestatem haberent tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure regiam,
quodque erat ad obtinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id
retinebatur, populi comitia ne essent rata nisi ea patrum adprobavisset
auctoritas. atque his ipsis temporibus dictator etiam est institutus decem fere
annis post primos consules, T. Larcius, novumque id genus imperii visum est et
proximum similitudini regiae. sed tamen omnia summa cum auctoritate a
principibus cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus illis a
fortissimis viris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus, belli
gerebantur.
(57) Sed id quod fieri natura rerum ipsa
cogebat, ut plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a regibus, non
longo intervallo, sexto decimo fere anno, Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus
consecutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen vincit ipsa rerum
publicarum natura saepe rationem. id
enim tenetote quod initio dixi, nisi aequabilis haec in civitate conpensatio
sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et
auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, non posse hunc
incommutabilem rei publicae conservari statum. (58) nam cum esset ex aere alieno
commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde Aventinum occupavit. ac ne
Lycurgi quidem disciplina genuit illos in hominibus Graecis frenos; nam etiam
Spartae regnante Theopompo sunt item quinque illi quos ephoros appellant, in
Creta autem decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare imperium tribuni
plebis, sic illi contra vim regiam constituti.
(59) Fuerat fortasse aliqua ratio
maioribus nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem
non longis temporibus ante fugerat, neque post aliquanto nostrum senatum, cum sunt
propter unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum,
semperque huic oneri, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata
deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina quaesita est. quo
tum consilio praetermisso causa populo nata est, duobus tribunis plebis per
seditionem creatis, ut potentia senatus atque auctoritas minueretur; quae tamen
gravis et magna remanebat, sapientissimis et fortissimis et armis et consilio
civitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime florebat, quod cum honore longe
antecellerent ceteris, voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme
superiores; eoque erat cuiusque gratior in re publica virtus, quod in rebus
privatis diligentissime singulos cives opera consilio re tuebantur.
(60) Quo in statu rei publicae Sp.
Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem,
quaestor accusavit, eumque ut audistis cum pater in ea culpa esse conperisse se
dixisset, cedente populo morte mactavit. gratamque etiam illam legem quarto
circiter et quinquagesimo anno post primos consules de multa et sacramento Sp.
Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt. annis postea XX
ex eo quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim armentorum a
privatis in publicum averterant, levis aestumatio pecudum in multa lege C. Iuli
P. Papiri consulum constituta est.
(61) Sed aliquot ante annis, cum summa
esset auctoritas in senatu populo patiente atque parente, inita ratio est ut et
consules et tribuni plebis magistratu se abdicarent, atque ut X viri maxima
potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium haberent et
leges scriberent. qui cum X tabulas legum summa aequitate prudentiaque
conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non
similiter fides nec iustitia laudata. quo tamen e collegio laus est illa eximia
C. Iuli, qui hominem nobilem L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se
praesente corpus mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet quod
decemvirum unus sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem
illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis
centuriatis statui vetaret.
(62) Tertius est annus decemviralis
consecutus, cum idem essent nec alios subrogare voluissent. in hoc statu rei
publicae, quem dixi iam saepe non posse esse diuturnum, quod non esset in omnis
ordines civitatis aequabilis, erat penes principes tota res publica,
praepositis X viris nobilissimis, non oppositis tribunis plebis, nullis aliis
adiunctis magistratibus, non provocatione ad populum contra necem et verbera
relicta. (63) ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et
totius commutatio rei publicae; qui duabus tabulis iniquarum legum additis,
quibus etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne
plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea
plebiscito Canuleio abrogata est, libidinose[que] omni imperio et acerbe et
avare populo praefuerunt. nota scilicet illa res et celebrata monumentis
plurimis litterarum, cum Decimus quidam Verginius virginem filiam propter unius
ex illis X viris intemperiem in foro sua manu interemisset, ac maerens ad
exercitum qui tum erat in Algido confugisset, milites bellum illud quod erat in
manibus reliquisse, et primum montem sacrum, sicut erat in simili causa antea
factum, deinde Aventinum ar
(*****)
(Scipio) <maio>res
nostros et probavisse maxime et retinuisse sapientissime iudico.'
(64) Cum ea Scipio dixisset silentioque
omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: 'quoniam nihil ex te
Africane hi maiores natu requirunt, ex me audies quid in oratione tua
desiderem.' 'sane' inquit SCIPIO, 'et libenter quidem.' tum ille (Tubero): 'laudavisse
mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra sed de omni re
publica quaesisset Laelius. nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem
publicam quam laudas qua disciplina quibus moribus aut legibus constituere vel
conservare possimus.'
(65) Hic Africanus: 'puto nobis mox de
instituendis et conservandis civitatibus aptiorem Tubero fore disserundi locum;
de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id quod
quaesierat Laelius. primum enim numero definieram genera civitatum tria
probabilia, perniciosa autem tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis
unum esse optimum, sed id praestare singulis quod e tribus primis esset modice
temperatum. (66) quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad
definiendum optimum statum valuit—nam id fieri potuit sine exemplo—, sed ut
<in> civitate maxima reapse cerneretur, quale esset id quod ratio
oratioque describeret. sin autem sine ullius populi exemplo genus ipsum
exquiris optimi status, naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc
imaginem urbis et populi ni
(*****)
(67) (Scipio) '<quem> iandudum
quaero et ad quem cupio pervenire.' (Laelius) 'prudentem fortasse quaeris?' tum ille (Scipio): 'istum ipsum' (Laelius) 'est tibi
ex eis ipsis qui adsunt bella copia, velut a te ipso ordiare.' tum Scipio: 'atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani
et vastae insidens beluae, coercet et regit [beluam] quocumque volt et levi
admonitu aut tactu inflectit illam feram.' (Laelius) 'novi et
tibi cum essem legatus saepe vidi.' (Scipio) 'ergo ille Indus
aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at
vero ea quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam
aut facilem ad subigendum frenat et domat <beluam>, si quando id efficit,
quod perraro potest. namque et illa tenenda est ferox
(*****)
(69) dici possit'. tum
Laelius: 'video iam, illum quem expectabam virum cui praeficias officio et
muneri.'
'huic scilicet' Africanus 'uni paene—nam
in hoc fere uno sunt cetera—, ut numquam a se ipso instituendo contemplandoque
discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae
suae sicut speculum praebeat civibus. ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus
concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut
discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex
dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex
summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione
civitas con
(*****)
(70) (Philus) 'plenam esse iustitiae.'
tum Scipio: 'adsentior vero renuntioque vobis, nihil esse quod adhuc de re
publica dictum putemus, aut quo possimus longius progredi, nisi erit
confirmatum, non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc
verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse. sed,
si placet, in hunc diem hactenus; reliqua—satis enim multa restant—differamus
in crastinum.'
Cum ita placuisset, finis
disputandi in eum diem factus est.
|