LIBER III
(3) et vehiculis tarditati, eademque cum
accepisset homines inconditis vocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes,
incidit has et distinxit in partis, et ut signa quaedam sic verba rebus
inpressit, hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se sermonis vinculo
conligavit. a simili etiam mente vocis qui videbantur infiniti soni paucis
notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum
absentibus et indicia voluntatum et monumenta rerum praeteritarum tenerentur.
accessit eo numerus, res cum ad vitam necessaria tum una inmutabilis et
aeterna; quae prima inpulit etiam ut suspiceremus in caelum, nec frustra
siderum motus intueremur, dinumerationibusque noctium ac die<rum>
(*****)
(4) quorum animi altius se extulerunt,
et aliquid dignum dono ut ante dixi deorum aut efficere aut excogitare
potuerunt. quare sint nobis isti qui de ratione vivendi disserunt magni homines
(ut sunt), sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dam modo sit haec
quaedam, sive a viris in rerum publicarum varietate versatis inventa, sive
etiam in istorum otio ac litteris tractata, res (sicut est) minime quidem
contemnenda, ratio civilis et disciplina populorum, quae perficit in bonis
ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et divina
virtus exsisteret. quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque
civilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem
rerum cognitionem putavit, ut ii ipsi qui in horum librorum disputatione
versantur, nemo est quin eos anteferre omnibus debeat. quid enim
potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque usus cum
illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P.
Scipione, quid C. Laelio, quid L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent quod ad summam laudem clarorum virorum
pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a Socrate adventiciam
doctrinam adhibuerunt. (6) quare qui utrumque voluit et potuit, id est ut
cum maiorum institutis tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia
consecutum puto. sin altera sit utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi
cui videbitur illa in optimis studiis et artibus quieta vitae ratio beatior,
haec civilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri
ornantur, ut vel M'. Curius,
'Quem nemo ferro potuit superare nec
auro',
vel
(*****)
cui nemo civis neque hostis
Quibit pro factis reddere opis pretium.
(7) fuisse sapientiam, tamen hoc in
ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt
naturae principia, hi autem institutis et legibus. pluris vero haec tulit una
civitas, si minus sapientis quoniam id nomen illi tam restricte tenent, at
certe summa laude dignos, quoniam sapientium praecepta et inventa coluerunt.
atque etiam, quot et sunt laudandae civitates et fuerunt—quoniam id est in
rerum natura longe maximi consili, constituere eam rem publicam quae possit
esse diuturna—, si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur
virorum excellentium multitudo! quodsi aut Italiae Latium, aut eiusdem Sabinam
aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam Graeciam
conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, ei haec
(*****)
(8) cati.' et Philus: 'praeclaram vero
causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere voltis.'
'atqui id tibi' inquit Laelius 'verendum est, si ea dixeris quae contra
iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare! cum et ipse sis quasi
unicum exemplum antiquae probitatis et fidei, nec sit ignota consuetudo tua
contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.' et
Philus: 'heia vero' inquit, 'geram morem vobis et me oblinam sciens; quod
quoniam qui aurum quaerunt non putant sibi recusandum, nos cum iustitiam
quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere
debemus. atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena,
sic mihi ore uti liceret alieno! nunc ea dicenda sunt L. Furio Philo, quae
Carneades, Graecos homo et consuetus quod commodum esset verbis'
(*****)
(12) (PHIL) 'et reperiret et tueretur,
alter autem de ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros. nam ab
Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, qui suo quodam more loquitur,
ut omnia verborum momentis, non rerum ponderibus examinet. illorum fuit heroum,
eam virtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis
magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam siti, excitare iacentem et in
illo divino solio non longe a sapientia conlocare. (13) nec vero illis aut
voluntas defuit—quae enim iis scribendi alia causa aut quod omnino consilium
fuit?—aut ingenium, quo omnibus praestiterunt; sed eorum et voluntatem et
copiam causa vicit. ius enim de quo quaerimus civile est aliquod, naturale
nullum; nam si esset, ut calida et frigida et amara et dulcia, sic essent iusta
et iniusta eadem omnibus.
(14) Nunc autem, si quis illo Pacuviano
'invehens alitum anguium curru' multas et varias gentis et urbes despicere et
oculis conlustrare possit, videat primum in illa incorrupta maxume gente
Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam litteris
continet, bovem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia
portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum;
deinde Graeciae sicut apud nos delubra magnifica humanis consecrata simulacris,
quae Persae nefaria putaverunt, eamque unam ob causam Xerxes inflammari
Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic
mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret. (15) post autem cum
Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi
causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire; quae ne reficienda quidem
Grai putaverunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris
sempiternum. quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex Aegypti Busiris, ut Galli,
ut Poeni, homines immolare et pium et diis immortalibus gratissumum esse
duxerunt! vitae vero instituta sic distant, ut Cretes et Aetoli latrocinari
honestum putent, Lacedaemonii suos omnis agros esse dictitarint quos spiculo
possent attingere. Athenienses iurare etiam publice solebant omnem suam esse
terram quae oleam frugesve ferret; Galli turpe esse ducunt frumentum manu
quaerere, itaque armati alienos agros demetunt; (16) nos vero iustissimi
homines, qui Transalpinas gentis oleam et vitem serere non sinimus, quo pluris sint
nostra oliveta nostraeque vineae; quod cum faciamus, prudenter facere dicimur,
iuste non dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate sapientiam. Lycurgus
autem, ille legum optumarum et aequissumi iuris inventor, agros locupletium
plebi ut servitio colendos dedit.
(17) Genera vero si velim iuris
institutorum morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia,
sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris
noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et
hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata;
quae quidem ipsa lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena est
iniuriae. cur enim pecuniam non habeat mulier? cur virgini Vestali sit heres, non
sit matri suae? cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi
filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salva lege, mea
triciens non posset'
(*****)
(18) (Philus) 'sanxisset iura nobis, et
omnes isdem et idem non alias aliis uterentur. quaero autem, si iusti hominis
et si boni est viri parere legibus, quibus? an quaecumque erunt? at nec
inconstantiam virtus recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena,
non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur naturale ius; ex quo illud
efficitur, ne iustos quidem esse natura. an vero in legibus varietatem esse
dicunt, natura autem viros bonos eam iustitiam sequi quae sit, non eam quae
putetur? esse enim hoc boni viri et iusti, tribuere id cuique quod
sit quoque dignum. (19) ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim
mediocres viri sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium
animantium condicionem iuris esse denuntiant, clamantque inexpiabilis poenas
impendere iis a quibus violatum sit animal. scelus est igitur nocere bestiae,
quod scelus qui velit'
(*****)
(23) (Philus) 'sunt enim omnes, qui in
populum vitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis optimi nomine
malunt reges vocari. cum autem certi propter divitias aut genus aut aliquas
opes rem publicam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates. si vero
populus plurimum potest, omniaque eius arbitrio geruntur, dicitur illa
libertas, est vero licentia. sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo
ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et
potentis; ex quo existit id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus;
etenim iustitiae non natura nec voluntas sed inbecillitas mater est. nam cum de
tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere, aut et facere et
accipere, aut neutrum, optumum est facere, impune si possis, secundam nec
facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis tum accipiendis
iniuriis. ita qui primum illud adsequi'
(*****)
(24) (PHIL) 'omni mementote. sapientia iubet augere opes, amplificare divitias, proferre
fines—unde enim esset illa laus in summorum imperatorum incisa monumentis
'finis imperii propagavit', nisi aliquid de alieno accessisset?—imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere regnare dominari;
iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique
reddere, sacra publica aliena non tangere. quid igitur efficitur si sapientiae
pareas? divitiae, potestates, opes, honores, imperia, regna
vel privatis vel populis. sed quoniam de re publica loquimur, sunt<que>
inlustriora quae publice fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, de
populi sapientia dicendum puto, et <ut> iam omittam alios: noster hic
populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam
orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium <maximus
factus?>
(*****)
(25) (Philus) 'praeter Arcadas et
Atheniensis, qui credo timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret,
commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis musculos extitisse.
(26) Ad haec illa dici solent primum ab
iis qui minime sunt in disserendo mali; qui in hac causa eo plus auctoritatis
habent, quia cum de viro bono quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse,
non sunt in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi: negant enim
sapientem idcirco virum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et
iustitia delectet, sed quod vacua metu cura sollicitudine periculo vita bonorum
virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat,
semper iis ante oculos iudicia et supplicia versentur; nullum autem emolumentum
esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut
adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna'
(*****)
(27) (PHIL) 'Quaero: si duo sint, quorum
alter optimus vir aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni
scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum
sceleratum, facinerosum, nefarium putet, contra autem <eum> qui sit
inprobissimus existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione
omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur,
effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur, egeat, postremo
iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus
laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia,
omnes opes omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium
existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur: quis tandem erit
tam demens qui dubitet utrum se esse malit?
(28) Quod in singulis, idem est in
populis: nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam
servire iuste. nec vero longius abibo: consul ego quaesivi, cum vos mihi
essetis in consilio, de Numantino foedere. quis ignorabat Q. Pompeium fecisse
foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter vir optimus etiam suasit rogationem
me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit. si pudor quaeritur,
si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia,
Pompeius antistat. utrum'
(*****)
(41) (Laelius) 'Asia Ti. Gracchus,
perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neclexit ae foedera.
quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius, imperiumque nostrum ad
vim a iure traduxerit, ut qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore
teneantur, etsi nobis qui id aetatis sumus evigilatum fere est, tamen de
posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat
esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.'
(42) Quae cum dixisset Laelius, etsi
omnes qui aderant significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter
ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: 'multas tu quidem' inquit 'Laeli
saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam collegam
nostrum, quem tu quoad vixit omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem
oratorum quemquam aut sua<vitate>
(*****)
(43) (Scipio) 'reportare. ergo illam rem
populi, id est rem publicam, quis diceret tum dum crudelitate unius oppressi
essent universi, neque esset unum vinculum iuris nee consensus ac societas
coetus, quod est populus? atque hoc idem Syracusis. urbs illa praeclara, quam
ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda,
portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae,
porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa
res publica; nihil enim populi, et unius erat populus ipse. ergo ubi tyrannus
est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est
plane nullam esse rem publicam.'
(44) Praeclare quidem dicis' Laelius;
'etenim video iam quo pergat oratio.' (Scipio) 'vides igitur ne illam quidem
quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici rem publicam.' (Laelius)
'sic plane iudico.' (Scipio) 'et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum
Atheniensium res, dum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta viri
illi urbi iniustissime praefuerunt? num aut vetus gloria civitatis, aut species
praeclara oppidi, aut theatrum, gymnasia, porticus, aut propylaea nobilia aut
arx aut admiranda opera Phidiae, aut Piraeus ille magnificus rem publicam
efficiebat?' 'minime vero' Laelius 'quoniam quidem populi res non
erat.' (Scipio) 'quid? cum decemviri Romae sine provocatione
fuerunt tertio illo anno, dum vindicias amisisset ipsa libertas?' (Laelius.) 'populi nulla res erat, immo vero id populus egit ut rem
suam recuperaret.'
(45) (Scipio) 'venio nunc ad tertium
genus illud, in quo esse videbuntur fortasse angustiae. cum per populum agi
dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum de quocumque volt supplicium
sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant quae volunt, potesne tum
Laeli negare rem esse illam publicam? dum populi sint omnia, quoniam quidem
populi esse rem volumus rem publicam.' tum Laelius: 'ac nullam
quidem citius negaverim esse rem publicam, quam istam quae tota plane sit in
multitudinis potestate. nam si nobis non placebat Syracusis
fuisse rem publicam, neque Agrigenti neque Athenis dum essent tyranni, neque
hic dum decemviri, non video qui magis in multitudinis dominatu rei publicae
nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti
Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est tam tyrannus iste
conventus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior quia nihil ista, quae populi
speciem et nomen imitatur, immanius belua est. nee vero convenit, dum
furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam'
(*****)
(46) (Scipio) 'dici possint, cur illa
sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno.' 'et multo etiam
magis,' inquit Mummius. 'nam in regem potius cadit domini similitudo, quod est unus;
plures vero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa
beatius. sed tamen vel regnum malo quam liberum populum; id enim tibi restat
genus vitiosissumae rei publicae tertium.'
(47) Ad hunc Scipio
'adgnosco', inquit, 'tuum morem istum Spuri aversum a ratione populari; et
quamquam potest id lenius ferri quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum
esse de tribus his generibus quod sit probandum minus. illud tamen non
adsentior iusto praestare regi optimates; si enim sapientia est quae gubernet
rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? sed
errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil
potest videri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem
regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. nos autem de
iniusto is rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem: fortasse non
tam illius te rei publicae paenitebit.' (48) (Mummius) 'quam igitur
relinquis populari rei publicae laudem?' tum ille (Scipio) 'quid? tibi tandem
Spuri Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane videtur esse res publica?'
(Mummius) 'mihi vero videtur, et minime quidem vituperanda.' (Scipio) 'recte dicis;
sed si meministi, omnes erant idem tum de plebe tum senatores,
vicissitudinesque habebant quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus
senatorio; utrubique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia
res capitalis et reliquas omnis iudicabant idem; tantum poterat tantique erat
quanti multitudo <senatus>'
|