LIBER V
(*****)
(3) (Manilius?) '<nihil esse tam>
regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius
privati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arvi et arbusti et pascui
lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine
regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii cura a populorum rebus
abduceret. nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed
omnia conficiebantur iudiciis regiis. et mihi quidem videtur Numa noster maxime
tenuisse hunc morem veterem Graeciae regum. nam ceteri, etsi hoc quoque munere
fungebantur, magnam tamen partem bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa
autem diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum
etiam scriptor fuit quas scitis extare, quod quidem huius civis proprium de quo
agimus'
(*****)
(5) (Scipio) '<ra>dicum
seminumque cognoscere num te offendet?' (Manilius) 'nihil, si modo opus extabit.'
(Scipio) 'num id studium censes esse vilici?' (Manilius) 'minime,
quippe eum agri culturam saepissime opera deficiat.' (Scipio)
'ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem
se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic
rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique
perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut
quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, is summi
iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus,
sed ita ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad artem
suam utitur, sed se a suo munere non impedit. illud autem videbit hic vir'
(*****)
(6) (Scipio.?) '<civi>tatibus,
in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ae dedecus. nec
vero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam verecundia,
quam natura homini dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem.
hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus, perfecitque institutis et
disciplinis, ut pudor civis non minus a delictis arceret quam metus. atque haec
quidem ad laudem pertinent, quae diei latius uberiusque potuerunt.
(7) Ad vitam autem usumque vivendi ea
discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis Penatium deorum
Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis
uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset, nec esse quicquam
civitate bene constituta beatius. quocirca permirum mihi videri solet, quae sit
tanta doc'
(*****)
|