Cato Maior de senectute
I.1. O
Tite, si quid ego adiuero curamve levasso,
Quae
nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid
erit praemi?
Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus
adfatur Flamininum
Ille
vir haud magna cum re, sed plenus fidei;
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
Sollicitari
te, Tite, sic noctesque diesque;
novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non
cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et
tamen te suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri,
quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum
est mihi de senectute aliquid ad te conscribere.
2.
Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe
adventantis senectutis et te et me etiam ipsum levari volo; etsi te quidem id
modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed
mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere,
quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri
confecto fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed
effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur satis digne
laudari philosophia poterit, cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia
possit degere.
3.
Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de
senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius,
(parum enim esset auctoritatis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem
auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis
quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius
videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris
Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est
plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute
sententiam.
|