II. 4.
Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam
excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi
senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus
se Aetna gravius dicant sustinere. Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et
Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque
vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt,
eis nihil malum potest videri quod naturae necessitas adferat. Quo in genere
est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant
adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt
eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim
citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui
minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si
octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla
consolatio permulcere posset stultam senectutem.
5.
Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset opinione
vestra nostroque cognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam
ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, cum
ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti
poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam
in arborum bacis terraeque fructibus maturitate tempestiva quasi vietum et
caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum modo
bellare cum dis nisi naturae repugnare?
6.
Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear,
feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe senes fieri, multo ante a
te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre
possimus. Cato. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis,
gratum futurum est. Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam
longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo
pervenisti videre quale sit.
|