III. 7.
Cato. Faciam, ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium
meorum—pares autem, vetere proverbio, cum paribus facillime congregantur--quae
C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares nostri fere aequales,
deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent sine quibus vitam nullam
putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi
non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis
accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum
ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis
laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi
querellarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec
difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem
et inhumanitas omni aetati molesta est.
8.
Laelius. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes
et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non
posse multis contingere. Cato. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam
in isto sunt omnia. Ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio
respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem
adsecutum: 'Nec hercule,' inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si
Atheniensis clarus umquam fuisses.' Quod eodem modo de senectute dici potest.
Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec
insipienti etiam in summa copia non gravis.
9.
Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque
virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos
ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore
aetatis (quamquam id quidem maximum est), verum etiam quia conscientia bene
actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
|