IV. 10.
Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut
aequalem; erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores
mutaverat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam
aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum,
cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum
quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum,
quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum
senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut
adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem
patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:
Unus
homo nobis cunctando restituit rem,
Noenum
rumores ponebat ante salutem:
Ergo
plusque magisque viri nunc gloria claret.
11.
Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente
Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti;
'Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti,' 'Certe,' inquit ridens, 'nam nisi tu
amisisses numquam recepissem.' Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui
consul iterum Sp. Carvilio conlega quiescente C. Flaminio tribuno plebis, quoad
potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem
dividenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae
pro rei publicae salute gererentur, quae contra rem publicam ferrentur, contra
auspicia ferri.
12.
Multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil admirabilius, quam quo modo ille
mortem fili tulit clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum
legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in
oculis civium magnus, sed intus domique praestantior. Qui sermo, quae
praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! Multae etiam, ut
in homine Romano, litterae. Omnia memoria tenebat, non domestica solum, sed
etiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem
id quod evenit, illo exstincto, fore, unde discerem, neminem.
|