V. 13.
Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu
miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut
Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se
gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae
aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et
octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui
Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit,
vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem
complevit annos neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo
quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita, 'Nihil habeo,' inquit, 'quod
accusem senectutem.' Praeclarum responsum et docto homine dignum.
14.
Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non
faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:
Sicut
fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit
Olympia, nunc senio confectus quiescit.
Equi fortis et victoris senectuti comparat suam. Quem
quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi
consules T. Flamininus et M'. Acilius facti sunt; ille autem Caepione et
Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos
natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. Annos septuaginta
natus (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo, quae maxima putantur onera,
paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
15.
Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera
videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud
procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una
quaeque, videamus. VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis,
quae iuventute geruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles quae, vel
infirmis corporibus, animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus,
nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri, fili mei? Ceteri senes,
Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate
defendebant, nihil agebant?
16.
Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum
sententia senatus inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non
dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius:
Quo
vobis mentes, rectae quae stare solebant
Antehac,
dementis sese flexere viai?
ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; et
tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post
alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent,
censorque ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi bello
grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus.
17.
Nihil igitur adferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque
sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant,
alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenens
quietus sedeat in puppi, non faciat ea quae iuvenes. At vero multo maiora et
meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae
geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia; quibus non modo non orbari, sed
etiam augeri senectus solet.
18.
Nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus
sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At
senatui, quae sint gerenda, praescribo et quo modo; Karthagini male iam diu
cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua vereri non ante desinam quam illam
excisam esse cognovero.
19.
Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias
persequare! cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam
illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus
est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus
esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae
paeniteret? Nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus
gladiis uteretur, sed consilio, ratione, sententia; quae nisi essent in
senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
20.
Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic
etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res
publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas
reperietis.
Cedo,
qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
Sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur
et alia et hoc in primis:
Proveniebant
oratores novi, stulti adulescentuli.
Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia
senescentis.
|