VIII. Et melius Caecilius de sene
alteri saeclo prospiciente quam illud idem:
Edepol,
senectus, si nil quicquam aliud viti
Adportes
tecum, cum advenis, unum id sat est,
Quod
diu vivendo multa, quae non volt, videt.
Et multa fortasse, quae volt; atque in ea, quae non volt,
saepe etiam adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius:
Tum
equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire
ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
26.
Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes
senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et
diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum
studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos. Sed
videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit
operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet quale cuiusque
studium in superiore vita fuit. Quid qui etiam addiscunt aliquid? ut et Solonem
versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem
fieri, et ego feci qui litteras Graecas senex didici; quas quidem sic avide
arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent
quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus
audirem, vellem equidem etiam illud (discebant enim fidibus antiqui), sed in
litteris certe elaboravi.
|