X. 31.
Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet?
Tertiam iam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera
praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait
Homerus, 'ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio,' quam ad suavitatem
nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut
Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non
dubitat, quin brevi sit Troia peritura.
32.
Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; vellem equidem idem possem
gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus,
quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania
fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas
M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non
adflixit senectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, non
clientes, non hospites. Nec enim umquam sum adsensus veteri illi laudatoque
proverbio, quod monet 'mature fieri senem, si diu velis senex esse.' Ego vero
me minus diu senem esse mallem quam esse senem, ante quam essem. Itaque nemo
adhuc convenire me voluit, cui fuerim occupatus.
33.
At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis
vires habetis; num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit,
et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur
virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret
bovem. Utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis vires ingeni dari?
Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras, nisi forte
adulescentes pueritiam, paululum aetate progressi adulescentiam debent
requirere. Cursus est certus aetatis et una via naturae, eaque simplex, suaque
cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum, et
ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas
naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat.
34.
Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie
nonaginta natus annos; cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non
ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore
adduci ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem corporis, itaque
omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia
etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.
|