XI.
Non sunt in senectute vires. Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et
legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis, quae non possunt sine
viribus sustineri. Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantum possumus
quidem cogimur.
35.
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus
exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis.
Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut
nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen
civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat.
Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes
quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque
vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra
senectutem;
36.
habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et
potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori
solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque,
nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem
exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur. Nam
quos ait Caecilius
--comicos stultos senes,
hos significat credulos, obliviosos, dissolutos, quae
vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavae, somniculosae senectutis. Ut
petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium
adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio
appellari solet, senum levium est, non omnium.
37.
Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas
Appius regebat et caecus et senex, intentum enim animum tamquam arcum habebat
nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam
imperium in suos: metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant;
vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
38.
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si
nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim
adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid
adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo
numquam erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis
monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime
conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam
Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid
quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt
exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans
corporis vires non magno opere desidero. Adsum amicis, venio in senatum
frequens ultroque adfero res multum et diu cogitatas, easque tueor animi, non
corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret
ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim, facit acta vita.
Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat
senectus. Ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed
diuturnitate exstinguitur.
|