XII. 39.
Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O
praeclarum munus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia
vitiosissimum! Accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytae
Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est cum essem
adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem
corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines
temere et ecfrenate ad potiendum incitarentur.
40.
Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus
clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse,
ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria
et omne tale flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi voluptatis; cumque
homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic
divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem;
41.
nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis
regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo
iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset
maxima; nemini censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet, nihil
agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil
esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior
esset atque longinquior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C. Pontio
Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius, T. Veturius consules
superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in
amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum
quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L.
Camillo Ap. Claudio consulibus reperio.
42.
Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia
non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret, ut id non
liberet, quod non operteret. Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica
est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos, nec habet ullum cum virtute
commercium. Invitus feci, ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum
e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putavi
libidinem. Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto
est, ut securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis essent, damnati rei
capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus
est; mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita
libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.
|